ELEGIAC VERSES, OCCASIONED BY THE SIGHT OF THE PLAINS WHERE THE BATTLE OF TREBIA WAS FOUGHT. Qua Trebiæ glaucas salices intersecat undâ, Arvaque Romanis nobilitata malis. Visus adhuc amnis veteri de clade rubere, Et suspirantes ducere mæstus aquas ; Maurorumque ala, & nigræ increbescere turmæ, Et pulsa Ausonidum ripa sonare fuga. A FAREWELL TO FLORENCE. ** Oh Fæsulæ amena Frigoribus juga, nec nimiùm spirantibus auris! Alma quibus Tusci Pallas decus Appennini Esse dedit, glaucâque suâ canescere sylva! Non ego vos posthac Arni de valle videbo Porticibus circum, & candenti cincta coronâ Villarum longè nitido consurgere dorso, Antiquamve Ædem, & veteres præferre Cupressus Mira bor, tectisque super pendentia tecta. IMITATION OF A SONNET OF SIGNIOR ABBATE BUONDELMONTE. SPESSO Amor sotto la forma Lusit amicitiæ interdum velatus amictu, Et benè compositâ veste fefellit Amor. Mox iræ assumpsit cultus, faciemque minantem, Inque odium versus, versus & in lacrymas: Ludentem fuge, nec lacrymanti, aut crede furenti; Idem est dissimili semper in ore Deus. PART OF AN HEROIC EPISTLE, FROM SOPHONISBA TO MASSINISSA. EGREGIUM accipio promissi Munus amoris, Inque manu mortem, jam fruitura, fero: Atque utinam citius mandasses, luce vel unâ ; Transieram Stygios non inhonesta lacus. Victoris nec passa toros, nova nupta, mariti, Nec fueram fastus, Roma superba, tuos. Scilicet hæc partem tibi, Massinissa, triumphi Detractam, hæc pompæ jura minora suæ Imputat, atque uxor quòd non tua pressa catenis, Objecta & sævæ plausibus urbis eo: Quin tu pro tantis cepisti præmia factis, Magnum Romanæ pignus amicitiæ! Scipiadæ excuses, oro, si tardius utar Munere. Non nimiùm vivere, crede, velim. Parva mora est, breve sed tempus mea fama requirit: Inter Elisæas gloria prima nurus, Vel nimis hostiles extimuisse manus. Gaudiaque heu! quantis nostra repensa malis. Primitiasne tuas meministi atque arma Syphacis Fusa, & per Tyrias ducta trophæa vias? (Laudis at antiquæ forsan meminisse pigebit, Quodque decus quondam causa ruboris erit.) Tempus ego certe memini, felicia Penis Quo te non puduit solvere vota deis; Mæniaque intrantem vidi: longo agmine duxit Turba salutantum, purpureique patres. Hæret & aspectu tota caterva tuo. Jam decet ardenti fuscus in ore color! Commendat frontis generosa modestia formam, Seque cupit laudi surripuisse suæ. Prima genas tenui signat vix flore juventas, Et dextræ soli credimus esse virum. Dum faciles gradiens oculos per singula jactas, (Seu rexit casus lumina, sive Venus) In me (vel certè visum est) conversa morari Sensi ; virgineus perculit ora pudor. Nescio quid vultum molle spirare tuendo, Credideramque tuos lentius ire pedes. Quæ poterat visus detinuisse tuos: Asseruitque decus conscia forma suum. Sin premat invitæ lumina victa sopor, Somnus habet pompas, eademque recursat imago Atque iterum hesterno munere victor ades. |