Page images
PDF
EPUB

hodie inter nos agitur, nisi quod AVillmettus, juvenis theologns, sed eruditus, glossarium parat in Haririum, Arabslnadem, ct Coranum.—Incipientibus opus ulilissimum, quodque multum proderit iis, qui, Lexici Goliani caritate, ejusque comparandi difficultate, solcnt interdutn ab harum literarum studio deterreri. Melior est Graecarum literarum et Latinarum apud nos conditio; quod equidem non in video, nec miror, sed ferrem adhuc lenius, si mod(\ aliqua hujus felicitatis pars in Orientales etiam literas redundaret.— Ilabemus Ruhnkenium in elaborando Velleio Paterculo, Burmannum in Propertio, Wyttenbachium in Plutarcho, Tollium in Apollonii Lexico Homerico, eodem quod est a Villoisonio in Gallia editum, occupatos. Phalaridis epistolae, de quarum auctore tanta fuit inter vestrates Boyleium et Bentleium controversia, brevi in lucem emittentur. Vidistin' elegantissimam Ruhnkenii dissertatiouem de vita et scriptis Longini? Multa sunt ejus exempla in Angliam delata :—sin videris, eurabo, ut, data occasioue, eam accipias. Prodibit etiam intra paucas hebdomadas bibliotheca quaedam critica, duobus vel tribus fasciculis, quovis anno, edenda, cujusque duplex erit institutum. Alterum, ut novos libros, sed optimos, commemoret, ex omni genere literarum, quae ad eruditam antiquitatem pertinent; alterum, ut nova quaedam et inedita, subinde interspergat. Latent quidem ejus auctores, vel potius, latere cupiunt; etsi quosdam illorum certissime prodet cum baud vulgaris eruditio, tum rara scribendi elegantia. Nec tamen ita sunt mihi prorsus ignoti, quin hoc ausim confidenter affirmare, magnopere tibi hunc libellum esse placiturum:—sunt autem in ilia societate quidam ex amicis meis atque familiaribus, qui id a. me petant, ut commendatione mea, bibliopolam Londini habeant, ad quem possint exempla quaedam transmittere. Cogitavi de Elmsleyo, cui baud grave erit, viginti, vel etiam paucioribus exemplis experiri, quem successum libellus iste inter vos sit habiturus.—Sed volui prius hac de re ad te scribere, ut vel ipse, vel alius quisquam tuo

hortatu,

[ocr errors]

hortatu, promptior sit ad ilium negotium suscipiendum. Est adhuc aliud, idque majoris momenti, quod, me tanquain proxcneta quodam usi, vehementer a te flagitant:—nempe ex Orientalibus literis, imprimis vero Arabicis, Persicisque nonnulla in Bibliothecam conferre cupientibus auctor fui, ut, cum pauci libri in hoc genere prodeant, pauciores etiam aliqua commemoratione digni sint, vacuum hunc locum relinquerent brevioribus dissertationibus trxf&teurfuun, hocTpi&ccis, vel quocunque tandem nomine aliquid acciperent, quod ad haec studia promovenda egregie conducat. Ipse promisi, me interdum, si nihil melius haberent, biographias quasdam ex Jbn Chalikane suppeditaturum. Tunc illilaudare quidem hoc consilium, simul vero vehementer k me petere, ut Jonesio hujusmodi diatribas extorquerem:—nihil fore, quod hanc bibliothecae partem ornatiorem redderet magisque commendaret:—me, si vera sint, quae de mutua nostra amicitia semper in ore fero, facile illud a te impetraturum. Vides igitur, mi Gulielme, quo me adduxerit frequens tui erga me amoris gloriatio :—sed pareo eorum voluntati eo lubentius, quo pulchrior mihi inde spes nascitur, gravem quam fecimus tui jacturam, aliqua ratione reparandi.—Itaque oro te, obsecro et per veterem ilium tuum amorem Musarum Orientalium, quibus tam flebile tui desiderium reliquisti: per ilium ergo amorem obtestor, ut, dum commoda tibi est iis gratificandi occasio, hanc nobis felicitatem non invideas. Excute forulos;—invenies multa parata, perfecta, nec indigna, quae lucem adspiciant: quidquid mittes, crit illud acceptissimum, et, vel addito tuo nomine, vel omisso, uti ipse hoc jusseris, bibliothecae inseretur. Si Anglice quid scriptum habeas, nec sit tibi ejus Latine vertendi opportunitas, illud equidem lubens suscipiam, istamque versionem aliis, qui sunt Latine scribendi multo me peritiores, examinandam et corrigendam tradens curabo, ne tuae laudi atque existimationi aliquid detrahatur.—Nihil praeterea addetur, omittetur, vel riiutabitur, sed omnia erunt tua eadem ilia, quae miseris: quam in rem,

s o fidem

fidem meam, si opus esse putas, sanctissime interpono.—Tu, nisi molestum est, cito mihi rescribe, nostraeque petitioni facilem te praebe ac benignum.

Gratulor munus, quod aditum tibi ad majora et pinguiora brevi patefaciet. Sed amissam libertatem, non tam tui, quam mei causa, moleste fero. Nemini, ne Anglo quidem, misera est servitus, quae in utilitatem publicam suscepta, virtutis est et meritorum justa remuneratio. Mihi autem, qui, dum liber eras, frustra te expectavi, imprimis gravis est ilia tua servitus, qua? tui videndi spem sin minus omnem praecidit, at certe minuit, et multum extenuat.—Hunc tu nobis metum eripe, et si quid vacui temporis tibi relictum est;—erit autem interdum, nam habes 59 socios in munere tuo tibi adjunctos ;—id quaeso ne praetermittas, sed hue excurrens felicitatem nostram jucundissimo tuo adspectu et colloquio augeas quam cumulatissime. Ego quin ad vos aliquando revertar, non defectu quodam voluntatis retineor; tanta enim cum voluptate repeto, memoria tempus illud, quo suavissima tua consuetudine frui mihi licuit, ut ne vivam, si non ardentissimo desiderio teneor in eandetn felicitatem quanto ocius evolandi. Nec prohibet temporis angustia, quandoquidem ita fert muneris mei ratio, ut per novem fere menses plurimis negotiis obrutus, tribus reliquis liber sim et homo mei juris.—Quid igitur?—Dicam quod res est, necturpe existi

mabo talia amico indicasse ^ ^ ^jp \$f

Sterile ut ubivis, sic etiam in Belgio literaturae Orientalis solum necessaria quidem ad vitam laute satis alendam praebet; quod superfluum videri posset neutiquam concedit.—Donee igitur inexpectata quaedam fertilitas advenerit, itineris Anglici iterum suscipiendi spes prorsus mihi evanuit. Sed quae fors fert, aequo feram. animo. Quandoquidem vero hujus rei mentionem apud te injeci,

addam. addam etiam aliud, in quo tu forsan poteris egregic mi hi adjuvare. Constitui, ut rebus meis melius consulam eamque superfluitatem consequar, quae, etsi careri potest, tamen grata est et jucunda fruentibus, adolescentulum circumspicere, quem in aedes recipiam, cujusque mores dirigam ac gubernem :—sed cupio imprimis ex vestratibus aliquem recipere, cum quod rarius solent nostri homines pueros aliis tradere, tum qudd melius videtur (vides quam ingenue tecum agam) Anglo cuidam libertatem vendere, a quo major est et lautior merces expectanda.—Sed monet deficiens charta, ut tandem desinam esse verbosior. Tu, si me amas, brevi rescribes, quid tibi hie de re videatur, et si quid poteris mei causa efficere, id scio te lubenter facturum :—Ego quidem nun* quam committam, ut quidquam, quod praestare possim, a me frustra petas. Uxor mea mecum te optimamque matrem tuam et sororem plurimum salvere jubet. Vale, mi Jonesi, Schultensiumque tuum amare perge.

Amstelcdami, Prid. Non. Maii.

No. XXXIV.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Amice tibi et suaviter hortanti, ut novo operi apud vos mox edendo tfxzvov meum conferrem, certe non deessem, sed pangerem nescio quid, ut possem; nisi omnino egerem otio. Cum enim officium meum judiciale, tum forensis labor, lucubrationes continuae, dicendi meditatio, actio causarum, et in jure respondendi munus, vix horulam mihi concedunt ad somnum, et ad cibum capiendum. Qudd me jucundissime fecisti certiorem quid tu agas, quidque in patria tua agatur, gratias ago maximas. Ego

si si quem Anglum generosum et bene locupletem invenero, qui vel filium vel pupillum ad recolendas humaniores literas istinc mittere voluerit; laudis tuae me verum praeeonem fore polliceor, nec in re quapiam tibi defuturum. Hoc tamen quam sit incertum, tu non ignoras. Vale, meque dilige.

IV Cal. Jul. 1777.

No. XXXV.
REVICZKIUS JONESIO, S.

Varsovia, 17 Martii, 1779

Pertulit ad me nuper Duninius binos tuos variae eruditionis libros, novissime in lucem editos, quibus vehementer delectatus sum ; nam et memorem te adhuc mei ex munere hoc gratus recognovi, et singularis ilia doctrina, qua scripta tua referta luxuriant, voluptatem cum profectu legenti adtulit, et ad obliterata pene jam in animo meo hujuscemodi studia, iterum recolenda, stimulum addidit. Vitam Persici Schach Nadir jam antea princeps Adamus Czartoriski linguis Orientis non infeliciter addictus, legendam mihi obtulit, et quae in diatribe adjuncta honorifice de me meministi indigitavit; sed ea quidem amori erga me tuo unice adscripta velim. Nunc qudd amamioribus literis nuncium dare, et Themidis sacrario unice te devovere decreveris, sine Reipublicae literariae jactura fieri posse non censeo, neque futurum spero, quin te Melpomene nascentem vidit, et nolentem volentem sub suo imperio coercebit. Mihi jam in septimum annum, et ad fastidium usque Vistulae, littora coluntur, felicioribus mutanda, ni fallor, extincto, si diis placet, in Germania bello. Quanto gratius in Britannia nec longe a te, tempus meum transigerem, si me fata meis

paterentur

« PreviousContinue »