Page images
PDF
EPUB

hodiè inter nos agitur, nisi quòd Willmettus, juvenis theologuis, sed eruditus, glossarium parat in Haririum, Arabsbiadem, et Coranum.-Incipientibus opus utilissimum, quódque multùm proderit is, qui, Lexici Goliani caritate, ejusque comparandi difficultate, solent interdum ab harum literarum studio deterreri. Melior est Græcarum literarum et Latinarum apud nos conditio; quod equidem non invideo, nec miror, sed ferrem adhuc leniùs, si modo aliqua hujus felicitatis pars in Orientales etiam literas redundaret.Habemus Ruhnkenium in elaborando Velležo Paterculo, Burmannum in Propertio, Wyttenbachium in Plutarcho, Tollium in Apollonii Lexico Homerico, eodem quod est à Villoisonio in Galliâ editum, occupatos. Phalaridis epistolæ, de quarum auctore tanta fuit inter vestrates Boyleium et Bentleium controversia, brevì in lucem emittentur. Vidistin'elegantissimam Ruhnkenii dissertationem de vitâ et scriptis Longini ? Multa sunt ejus exempla in Angliam delata :-sin videris, curabo, ut, datâ occasione, cam accipias. Prodibit etiam intra paucas hebdomadas bibliotheca quædam critica, duobus vel tribus fasciculis, quovis anno, edenda, cujusque duplex erit institutum. Alterum, ut novos libros, sed optimos, commemoret, ex omni genere literarum, quæ ad eruditam antiquitatem pertinent ; alterum, ut pova quædam et inedita, subindè interspergat. Latent quidem ejus auctores, vel potiùs, latere cupiunt; etsi quosdam illorum certissimè prodet cum haud vulgaris eruditio, tùm rara scribendi elegantia. Nec tamen ita sunt mihi prorsùs ignoti, quin hoc ausim confidentèr affirmare, magnoperè tibi hunc libellum esse placiturum :-sunt autem in illâ societate quidam ex amicis meis atque familiaribus, qui id à me petant, ut commendatione meâ, bibliopolam Londini habeant, ad quem pos- . sint exempla quædam transmittere. Cogitavi de Elmsleyo, cui haud grave erit, viginti, vel etiam paucioribus exemplis experiri, quem successum libellus iste inter vos sit habiturus. Sed volui priùs hâc de re ad te scribere, ut vel ipse, vel alius quisquam tuo

hortatu,

hortatu, promptior sit ad illum negotium suscipiendum. Est adhuc aliud, idque majoris momenti, quod, me tanquain proxenetâ quodam usi, vehementer à te flagitant:-nempè ex Orientalibus literis, imprimis verò Arabicis, Persicisque nonnulla in Bibliothecam conferre cupientibus auctor fui, ut, cùm pauci libri in hoc genere prodeant, pauciores etiam aliquâ commemoratione digni sint, vacuum hunc locum relinquerent brevioribus dissertationibus oxediaopari, diatpiais, vel quocunque tandem nomine aliquid acciperent, quod ad hæc studia promovenda egregiè conducat. Ipse promisi, me interdum, si nihil melius haberent, biographias quasdam ex Jbn Chalikane suppeditaturum. Tunc illi laudare quidem hoc consilium, simul verò vehementer à me petere, ut Jonesio hujusmodi diatribas extorquerem :-nihil fore, quod hanc bibliothecæ partem ornatiorem redderet magisque commendaret:--me, si vera sint, quæ de mutuâ nostra amicitiâ semper in ore fero, facilè illud à te impetraturum. Vides igitur, mî Gulielme, qud me adduxerit frequens tui erga me amoris gloriatio :-sed pareo eorum voluntati eò lubentiùs, quò pulchrior mihi indè spes nascitur, gravem quam fecimus tui jacturam, aliquâ ratione reparandi.-Itaque oro te, obsecro et per veterem illum tuum amorem

sarum Orientalium, quibus tam flebile tui desiderium reliquisti : per illum ergo amorem obtestor, ut, dum commoda tibi est iis gra. tificandi occasio, hanc vobis felicitatem non invideas. Excute forulos ;-invenies multa parata, perfecta, nec indigna, quæ lucem adspiciant: quidquid mittes, erit illud acceptissimum, et, vel addito tuo nomine, vel omisso, uti ipse hoc jusseris, bibliothecæ inseretur. Si Anglicè quid scriptum habeas, nec sit tibi ejus Latinè vertendi opportunitas, illud equidem lubens suscipiam, istamque versionem aliis, qui sunt Latinè scribendi multò me peritiores, examinandam et corrigendam tradens curabo, ne tuæ laudi atque existimationi aliquid detrahatur.-Nihil prætereà addetur, omittetur, vel mutabitur, sed omnia erunt tua eadem illa, quæ miseris : quam in rem,

fidem

3

[ocr errors]

fidem meam, si opus esse putas, sanctissimè interpono.--Tu, nisi molestum est, citò mihi rescribe, nostræque petitioni facilem te præbe ac benignum.

Gratulor munus, quod aditum tibi ad majora et pinguiora brevi patefaciet. Sed amissam libertatem, non tam tui, quem mei causâ, molestè fero. Nemini, ne Anglo quidem, misera est servitus, quæ in utilitatem publicam suscepta, virtutis est et meri. torum justa remuneratio. Mihi autem, qui, dum liber eras, frustrà te expectavi, imprimis gravis est illa tua servitus, quæ tui videndi spem sin minùs omnem præcidit, at certè minuit, et multum extenuat.-Hunc tu nobis metum eripe, et si quid vacui temporis tibi relictum est ;-erit autem interdum, nam habes 59 socios in munere tuo tibi adjunctos ;-id quæso ne prætermittas, sed huc excurrens felicitatem nostram jucundissimo tuo adspectu et colloquio augeas quàm cumulatissimè. Ego quin ad vos aliquando revertar, non defectu quodam voluntatis retineor ; tantâ enim cum voluptate repeto, memoriâ tempus illud, quo suavissimâ tuâ consuetudine frui mihi licuit, ut ne vivam, si non ardentissimo desiderio teneor in eandeın felicitatem quantò ociùs evolandi. Nec prohibet temporis angustia, quandoquidem ita fert muneris mei ratio, ut per novem ferè menses plurimis negotiis obrutus, tribus reliquis liber sim et homo mei juris.-Quid igitur?-Dicam quod res est, nec turpe existimabo talia amico indicâsse mabo talia amico indicasse plateste Sterile ut ubivis, sic etiam in Belgio literaturæ Orientalis solum necessaria quidem ad vitam lautè satis alendam præbet; quod superfluum videri posset neutiquam concedit. Donec igitur inexpectata quædam fertilitas advenerit, itineris Anglici iterum suseipiendi spes prorsus mihi evanuit. Sed quæ fors fert, æquo feram animo. Quandoquidem verò hujus rei mentionem apud te injeci,

addam

[ocr errors]

addam etiam aliud, in quo tu forsan poteris egregiè mihi adjuvare. Constitui, ut rebus meis meliùs consulam eamque superfluitatem consequar, quæ, etsi careri potest, tamen grata est et jucunda fruentibus, adolescentulum circumspicere, quem in ædes recipiam, cujusque mores dirigam ac gubernem :-sed cupio imprimis ex vestratibus aliquem recipere, cùm quòd rariùs solent nostri homines pueros aliis tradere, tum qudd melius videtur (vides quàm ingenuè tecum agam) Anglo cuidam libertatem vendere, à quo major est et lautior merces expectanda. Sed monet deficiens charta, ut tandem desinam esse verbosior. Tu, si me amas, brevi rescribes, quid tibi hâc de re videatur, et si quid poteris mei causâ efficere, id scio te lubenter facturum :-Ego quidem 'nung) quam committam, ut quidquam, quod præstare possim, à me frustrà petas. Uxor mea mecum te optimamque, matrem tuam et sororem plurimùm salvere jubet. Vale, mî Jonesi, Schultensiumque tuum amare perge.

Amsteledami, Prid. Non. Maii.

No. XXXIV.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

. Amicè tibi et suavitèr hortanti, ut novo operi apud vos mox edendo špovor meum conferrem, certè non deessem, sed pangerem nescio quid, ut possem ; nisi omninò egerem otio. Cùm enim officium meum judiciale, tum forensis labor, lucubrationes continuæ, dicendi meditatio, actio causarum, et in jure respondendi munus, vix horulam mihi concedunt ad somnum, et ad cibum capiendum. Quod me jucundissimè fecisti certiorem quid tu agas, quídque in patriâ tuâ agatur, gratias ago maximas. Ego

si quem Anglum generosum et benè locupletem invenero, qui vel filium vel pupillum ad recolendas humaniores literas istinc mittere voluerit ; laudis tuæ me verum præconem fore polliceor, nec in re quâpiam tibi defuturum. Hoc tamen quam sit incertum, tu non ignoras. Vale, meque dilige.

IV Cal. Jul. 1777.

No. XXXV.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Varsovia, 17 Martii, 1779. Pertulit ad me nuper Duninius binos tuos variæ eruditionis libros, novissimè in lucem editos, quibus vehementèr delectatus sum ; nam et memorem te adhuc mei ex munere hoc gratus recognovi, et singularis illa doctrina, quâ scripta tua referta luxuriant, voluptatem cum profectu legenti adtulit, et ad obliterata penè jam in animo meo hujuscemodi studia, iterum recolenda, stimulum addidit. Vitam Persici Schach Nadir jam anteà princeps Adamus Czartoriski linguis Orientis non infelicitèr addictus, legendam mihi obtulit, et quæ in diatribe adjuncta honorificè de me meministi indigitavit; sed ea quidem amori erga me tuo unicè adscripta velim. Nunc quod amænioribus literis nuncium dare, et Themidis sacrario unicè te devovere decreveris, sine Reipublicæ literariæ jacturâ fieri posse non censeo, neque futurum spero, quin te Melpomene nascentem vidit, et nolentem volentem sub suo imperio coërcebit. Mihi jam in septimum annum, et ad fastidium usque Vistulæ, littora coluntur, felicioribus mutanda, ni fallor, extincto, si diis placet, in Germaniâ bello. Quanto gratiùs in Britanniâ nec longè à te, tempus meum transigerem, si me fata meis

paterentur

« PreviousContinue »