Page images
PDF
EPUB

liciis (non olim, ut scribis, sed etiam nunc) tuis addictum scio pergratum tibi futurum. Accepi utrasque tuas literas. Priores, quas Campbello dederas ad me perferendas, reddidit mihi ejus avunculus Cunningham, mercator hâc in urbe degens. Ipsum adolescentulum nondum vidi. Missus est in ludum quendam aliquot milliaribus hinc dissitum. Si huc redîerit, conabor, quâcunque in re potero, memet utilem ei præstare :-ad alteras brevî respondebo. Tu interim, mî Jonesi, fac ut valeas, meque amare perge. Optimam tuam matrem et sororem, cæterosque communes amicos, meo nomine salutes quàm plurimum.- Vale. Dabam Amstelodami,

vi Januarii, 1775.

[merged small][merged small][ocr errors]

Dat. Londini, xiv Kal. Feb. Anno 1775. Noli putare me tui oblitum, quòd raras à me literas accepisti; neque enim habui cui rectè fasciculum darem, nec tabellariis incertis réo xin nostram' familiarem volui committere. Nescio prætereà an hoc literularum ad te perventurum sit, et vereor de re quâlibet apertiùs, ut soleo, loqui ; cùm tua ad me humanissima epistola, Varsoviæ Idib. Jan. data, resignata mihi reddita sit, quod puto hanc nostram fore, priusquàm tu illam recipies. Me scito infinitis in urbe et in togâ occupationibus impediri, qud minùs literis dem operam. Libros edidi duos; quos tum demum accipies, cùm aliquem invenero, cui prudenter eos committam. Scribe ad me literas, amabò te: nihil mihi amicitiâ tuâ jucundius esse potest. Quàm vellem aut tu huc venisses, aut ego istuc, ut unà vivere possemus. Displicuit mihi legatio Turcica. Vivam in

patriâ,

patriâ, quæ bonis civibus haud facilè caret ; jamdudum enim vaneden. O, quàm lætarer, si te huc legatum videre possem : haud inviderem aut Europæ aut Asiæ regibus ! Tu intereà, mî Reviczki, etiam atque etiam vale !

No. XXXI.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Quantâ sim lætitiâ affectus, acceptis tuis amantissimis literis, facilè perspicies, si amorem in te meum plenè cognitum habueris. Ego occupationibus quibus eram hactenus impeditus, frequentiùs hoc tanto solatio frui non potui, idque humanissimè à te factum agnosco, ut eo tempore acciperem tuas literas quo non expectarem. Etsi autem tutius fore crediderim nequid literis committamus, quod, si prolatum sit, molestè feramus ; tamen resignationem epistolæ meæ, de quâ me edoces, casui potiùs quàm studio tribuo. Non dubito quin occupatissimus sis, cùm te forensibus exercitationibus totum dedideris. Quare non equidem jam te rogo ut ad me assidud scribas, sed hoc te scire volo, quòd mihi ad scribendum plus otii quam anteà contigerit, postquàm exactis nuperrimè biennalibus comitiis (tædio autem sæcularibus) laborem penè omnem exantlavi. Hæc de publicis negotiis harum partium. -De Britannicis autem nihil cognovi ex tuis literis ; sed ex aliis abundè comperio quantùm vos coloniarum interni motus, et bello externo difficiliores, exagitant. Me jam muneris et officii mei, non tam ardui quàm ingrati, fastidium cepit; nec alia mihi consolatio est hujus ingentis molestiæ, nisi quòd spero non ampliùs longiorem annuâ fore. Næ ego essem Londini libenter, atque utinam aliquod in illâ urbe Reipublicæ meæ, woditixov opus efficere, et navare mihi liceat, read xs Tè Bonopny nad zeV woduzépdrov elsv, nihil sanè

[ocr errors]

tali provinciâ jucundius accidere mihi posset. Quod si Diis insperatd visum fuerit, tu velim mihi ibi præstò sis, ut tuo consortio tuâque familiaritate, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Libros quos te edidisse scribis, nullâ mentione argumenti, consequi aveo, nec dubito quin eorum lectione mirum in modum oblecter. Vale ; et ut me ames, vehementer te rogo.

No. XXXII.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Vide quantùm à libertate absim, ego scilicet, qui TÉNELMY Rev@spíay solebam præ me ferre! Volens equidem, atque adėd ardentèr cupiens, te Amstelodami visere, pollicitus etiam tibi, me hoc demùm anno apud te futurum, variis et magnis negotiis Londini detineor. Scito me unum esse é sexaginta viris iis, qui de debitoribus bona cedentibus judicant. Officio huic satis inest utilitatis, lucri non nimis: me tamen per majorem anni partem in hâc urbe defixum tenet. Adde studia necessaria, et forenses occupationes, magnumque opus respondendi clientibus de quæstionibus juris. Græcos tamen oratores lectito; et Isæi utilissimas orationes patrio sermone converti. Quid agit interea Meidanius ? quid Haririus ? Pergas velim eos ornare, ita tamen ut cures valetudinem. Vale !,

vij Id. Dec. MDCCLXXVI.

No. XXXIII.

H. A. SCHULTENS JONESIO, S.

Dici vix potest quantoperè me exhilararent literæ tuæ, breves illæ quidem, sed officii et humanitatis plenissimæ. Pudet profectò, me tam serò ad eas rescribere, ut jure mihi videar à te reprehendendus, tanquam tuorum erga me beneficiorum parùm memor: quam verò suspicionem gravissimam ut omni vi atque operâ deprecor, sic nolo equidem, nec possum, omnem negligentiæ culpam prorsus diffiteri.-Habes, mî Jonesi, rëum confitentem ; sed ignoscas, quæso, meliora in futurum pollicenti. — Prætereà multæ sunt et infinitæ ferè occupationes meæ, quæ me vix sinunt respirare, - certè scribere volentem continuò jubent officium illud in aliud tempus rejicere. Justa tibi videbitur hæc excusatio, ubi dixero, de Meidanio meo per bos 5 menses ne quidem fuisse cogitatum. Nunc verò, paulò plus otii nactus, intermissum laborem brevì resumam, cujus persequendi molestiam multùm sublevabit ingens et rarum beneficium, quod à bibliothecæ Leidensis curatoribus nuper impetravi, ut non tantùm codicem Meidanii, sed alios etiam, quibus indigeo, huc mecum deferam, eosque, quamdiù opus erit, in usus meos adhibeam. Itaque tam insigni benevolentiâ mirificè adjutus, pergam acritèr, quantùm per alias occupationes licebit, in describendo codice, conficiendis indicibus necessariis, (sine quibus in tali opere exsequendo nihil proficitur,) et augendo atque ornando omni editionis apparatu, qui jam paulatìm sub manibus cæpit increscere;—utinam modò liceret omne illud tempus, quod multùm reluctanti, ægerrimèque interdum ferenti, surripiunt cujuscunque generis lectiones, quas dicimus, coram discipulis, aliisve auditoribus cùm publicè, tùm privatìm, habendæ, his meis deliciis unicè

impendere.

impendere.-.Sed tres, quatuorve annos prævideo in hoc pistrino adhuc fore consumendos, nec priùs me indè liberandum, quàm majore rerum copiâ instructo, facilè mihi erit hujusmodi recitationes absque longâ meditatione effundere, et, ut nos dicere solemus, tanquam ex manicâ excutere :-interim jacet Haririus, jacent poëtæ Arabes ; jacent etiam, quod vehementer doleo, literæ Persicæ, molles illæ et elegantes, quarum addiscendarum tu me tantâ cupiditate incendisti, ut quidquid evenerit, si modò vivam et valeam, certum sit deliberatumque, raro apud nos exemplo, totum me illis tradere. De edendo Haririo parùm abest, ut desperem. Constitueram solum textum exhibere, ex optimis, qui ad manum erant, codicibus expressum, eique versionem ab Avo paratam et absolutam adjungere :-hoc si præstarem, videbar mihi sine temporis dispendio, et intereà dum aliud agerem, utilitati publicæ satis consulere. Sed sunt, quorum judicio multùm mihi deferendum est, partim etiam voluntate obtemperandum, qui consilium illud dissuadeant, et serið hortentur, ne in lucem prodeat sine excerptis ex Tebrizio aliisve grammaticis, vel etiam siné annotationibus quibusdam meis. Ego quidem non ita sentio : sed est horum auctoritati cedendum, ideòque expectandum, donec major mihi facultas sit talem editionem ritè ornandi. Scheidius noster his diebus edidit primam particulam Lexici Gieubariani, quæ ex capite I, sive joy ! usque ad finem literæ ö ad u decurrit, et 200 ferè paginis comprehenditur.- Putat integrum opus cum versione Latinâ edendum, 10 volurnina, unumquodque mille paginarum fore impleturum. Diversa sunt hominum judicia. Ipse quidem in persequendo tam immenso opere, adeò nullam molestiam prævidet, ut etiam de Phiruzabadio aliisque auctoribus edendis interdum cogitet. Alii verò institutum arbitrantur infinitis obseptum difficul. tatibus, nec unquam, nisi aureus quidem imber ipsi decidat, ad finem perducendum :-et hoc quidem unicum est, quod in Arabicis

« PreviousContinue »