Page images
PDF
EPUB

liciis (non olim, ut scribis, sed etiam nunc) tuis addictum scio per-
gratum tibi futurum.—Accepi utrasque tuas literas. Priores, quas
Campbello dederas ad me perferendas, reddidit mihi ejus avun-
culus Cunningham, mercator hac in urbe degens. Ipsum adoles-
centulum nondum vidi. Missus est in ludum quendam aliquot
milliaribus hinc dissitum. Si hue redlerit, conabor, quacunque in
re potero, memet utilem ei praestare :—ad alteras brevi respondebo.
Tu interim, mi Jonesi, fac ut valeas, meque amare perge. Opti-
mam tuam matrem et sororem, caeterosque communes amicos, meo
nomine salutes quam plurimum.—Vale.
Dabam Amstelodami,
vi Januarii, 1775.

No. XXX.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Dat. Londini, xiv Kal. Feb. Anno 1775.

Noli putare me tui oblitum, quod raras k me literas accepisti; neque enim habui cui recte fasciculum darem, nec tabellariis incertis >l<r%y\v nostram familiarem volui committere. Nescio praeterea an hoc literularum ad te perventurum sit, et vereor de re qualibet apertius, ut soleo, loqui; cum tua ad me humanissima epistola, Varsoviae Idib. Jan. data, resignata mihi reddita sit, quod puto banc nostram fore, priusquam tu illam recipies. Me scito infinitis in urbe et in toga\ occupationibus impediri, qu6 minus literis dem operam. Libros edidi duos; quos tum demum accipies, cum aliquem invenero, cui prudenter eos committam. Scribe ad me literas, amabo te: nihil mihi amicitia tua jucundius esse potest. Quam vellem aut tu hue venisses, aut ego istuc, ut un& vivere possemus. Displicuit mihi legatio Turcica. Vivam in

patria, patria, quae bonis civibus baud facile caret; jamdudum enim rctksvu. O, quam laetarer, si tc buc legatum videre possem: baud inviderem aut Europae aut Asiae regibus! Tu interea, mi Reviczki, etiam atque etiam vale!''

No. XXXI.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Quanta sim laetitia afFectus, acceptis tuis amantissimis literis, facile perspicies, si amorem in te meum plene cognitum habueris. Ego occupationibus quibus eram hactenus impeditus, frequentius boc tanto solatio frui non potui, idque humanissime a\ te factum agnosco, ut eo tempore acciperem tuas literas quo non expectarcm. Etsi autem tutius fore crediderim nequid literis committamus, quod, si prolatum sit, moleste feramus; tamen resignationem epistolae meae, de qua me edoces, casui potius quam studia tribuo. Non dubito quin occupatissimus sis, cum te forensibus exercitationibus totum dedideris. Quare non equidem jam te rogo ut ad me assiduo scribas, sed hoc te scire volo, quod mibi ad scribendum plus otii quam antea contigerit, postquam exactis nuperrime biennalibus comitiis (taedio autem saecularibus) laborem pene omnem exantlavi. Haec de publicis negotiis harum partium. —De Britannicis autem nihil cognovi ex tuis literis; sed ex aliis abunde comperio quantum vos coloniarum interni motus, et bello externo difficiliores, exagitant. Me jam muneris et officii mei, Hon tam ardui quam ingratij fastidium cepit; nec alia mihi consolatio est hujus ingentis molestiae, nisi quod spero non amplius longiorem annua fore. Nae ego essem Londini libenter, atque utinam aliquod in ilia urbe Reipublicae meae, -aroXinKov opus efficere, et navare mihi liceat, ml w To fixKotpriv xcd w Txrohv^iov eTsv, nihil sane

tall tali provincia jucundius accidere mihi posset. Quod si Diis insperatd visum fuerit, tu velim mihi ibi praesto sis, ut tuo consortio tuaque familiaritate, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Libros quos te edidisse scribis, nulla mentione argumenti, consequi aveo, nec dubito quin eorum lectione mirum in modum oblecter. Vale; et ut me ames, vehementer te rogo.

No. XXXII.
JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Vide quantum a libertate absim, ego scilicet, qui xiXf/av ItevSsfav solebam prae me ferre! Volens equidem, atque ade6 ardenter cupiens, te Amstelodami visere, pollicitus etiam tibi, me hoc demum anno apud te futurum, variis et magnis negotiis Londini detineor. Scito me unum esse b sexaginta viris iis, qui de debitoribus bona cedentibus judicant. Officio huic satis inest utilitatis, lucri non nimis: me tam en per majorem anni partem in hac urbe defixum tenet. Adde studia necessaria, et forenses occupationes, magnumque opus respondendi clientibus de quaestionibus juris. Graecos tamen oratores lectito; et Isaei utilissimas orationes patrio scrmone converti. Quid agit interea Meidanius? quid Haririus? Pergas velim eos ornare, ita tamen ut cures valetudinem. Vale !.

vij Id. Dec. Mdcclxxvi.

No.

[ocr errors]

No. XXXIII.

II. A. SCHULTENS JONESIO, S.

Dici vix potest quantopereme exhilararent literae tua?, breves illae quidem, sed officii et humanitatis plenissimae. Pudet profecto, me tam serd ad eas rescribere, ut jure mihi videar a te reprehendendus, tanquam tuorum erga me beneficiorum parum memor: quam vero suspicionem gravissimam ut omni vi atque opera deprecor, sic nolo equidem, nec possum, omnem negligentiae culpam prorsus diffiteri.—Habes, mi Jonesi, reum confitentem ; sed ignoscas, quaeso, meliora in futurum pollicenti. — Praeterea. multae sunt et infinitae fere occupationes meae, quae me vix sinuntrespirare, — certe scribere volentem continuo jubent officium illud in aliud tempus rejicere. Justa tibi videbitur haec excusatio, ubi dixero, de Meidanio meo per bos 5 menses ne quidem fuisse cogitatum. Nunc verd, paulo plus otii nactus, intermissum laborem brevl resumam, cujus persequendi molestiam multum sublevabit ingens et rarum beneficium, quod k bibliothecae Leidensis curatoribus nuper impetravi, ut non tantum codicem Meidanii, sed alios etiam, quibus indigeo, hue mecum deferam, eosque, quamdiu opus erit, in usus meos adhibeam. Itaque tam insigni benevolentia mirifice adjutus, pergam acriter, quantum per alias occupationes licebit, in describendo codice, conficiendis indicibus necessariis, (sine quibus in tali opere exsequendo nihil proficitur,) et augendo atque ornando omni editionis apparatu, qui jam paulatim sub manibus coepit increscere;—utinam modo liceretomne illud tempus, quod multum reluctanti, aegerrimeque interdum ferenti, surripiunt cujuscunque generis lectiones, quas dicimus, coram discipulis, aliisve auditoribus cum publice, tum privatim, habendee, his meis deliciis unice

impendere.

impendere.—Sed tres, quatuorve annos praevideo in hoc pistrino adhuc fore consumendos,. nec prius me inde liberandum, quam majore rerum copia instructo, facile mihi erit hujusmodi recitationes absque longa meditatione effundere, et, ut nos dicere solemus, tanquam ex manica excutere :—interim jacet Haririus, jacent poetae Arabes; jacent etiam, quod vehementer doleo, literae Persicae, molles iliae et elegantes, quarum addiscendarum tu me tanta cupiditate incendisti, ut quidquid evenerit, si modo vivam et valeam, certum sit deliberatumque, raro apud nos exemplo, totum me illis tradere. De edendo Haririo parum abest, ut desperem. Constitueram solum textum exhibere, ex optimis, qui ad manum erant, codicibus expressum, eique versionem ab Avo paratam et absolutam adjungere :—hoc si praestarem, videbar mihi sine temporis dispendio, et interest dum aliud agerem, utilitati publicae satis consulere. Sed sunt, quorum judicio multum mihi deferendum est, partim etiam voluntate obtemperandum, qui consilium illud dissuadeant, et serid hortentur, ne in lucem prodeat sine excerptis ex Tebrizio aliisve gramtnaticis, vel etiam sine annotationibus quibusdam meis. Ego quidem non ita sentio: sed est horum auctoritati cedendum, ideoque expectandum, donee major mihi facultas sit talem editionem rite ornandi. Scheidius noster his diebus edidit primam particulam Lexici Gicuhariani, quae ex capite I,

sive wl usque ad finem literae Q ad 'L3 decurrit, et 200

fere paginis comprehenditur.—Putat integrum opus cum versione Latina edendum, 30 volumina, unumquodque mille paginarum fore impleturum. Diversa sunt hominum judicia. Ipse quidem in persequendo tam immenso opere, adeo nullam molestiam praevidet, ut etiam de Phiruzabadio aliisque auctoribus edendis interdum cogitet. Alii vero institutum arbitrantur infinitis obseptum difficul» tatibus, nec unquam, nisi aureus quidem imber ipsi decidat, ad finem perducendum:—et hoc quidem unicum est, quod in Arabicis

hodie

« PreviousContinue »