Page images
PDF
EPUB

poëtæ ingeniosissimi ? Quòd si verè insuave et liorridum fuisset juris nostri studium, quod est longè secùs, tamen reprehendendus non essem, si cum veteribus sapientissimis, et cum ipsâ sapientiæ deâ, Athenarum fautrice, Minervâ, fructuosam atque utilem olivam sterili lauro anteponerem. Ut apertè loquar; non est mei stomachi nobilium virorum arrogantiam, quæ à poëtis et literarum cultoribus devoranda est, perferre. Hæc tibi amicè expostulanti, amicè respondeo ; tuam autem voluntatem, egregiè in me perspectam et cognitam, scito mihi perjucundam esse. Orationem tuam avidè expecto. Labores tuos omnes, et præcipuè Meidanense, opus bilustre, fortunet Deus! Mens sit, oro, fortis et constans doctissimo Scheidio, it opus immensum quod meditatur, Atlanteis humeris sustinere valeat. Industriam ejus, omni laude dignam, admiror; sed post Meninskii fatum, non loquor de opere, sed de ipsius miseriis, non est viri prudentis (et qui sibi haud sapit, nihil sapit) navem suam tam incerto mari, atque adeò propè naufragii periculo exponere. Rege dignum opus est, fateor ; sed censum requirit regis. Verè tibi gratulor, gratulantur tibi mater et soror mea, felicitate nuptiarum tuarum. Schultensiæ tuæ, quam amabilissimam esse certò scio, et patri tuo, viro optimo, salutem impertio plurinam. Gratum habeo, qudd me Amsteledami videre cupis; mihi quoque summæ erit voluptati tecum in patriâ tuâ colloqui; quòd si tuâ frui liceret consuetudine, glacies vestra Hesa peridum hortis esset amoenior, nec ipsa Tempe adire magis cu. perem; sed, propter forenses occupationes, æstas mihi ad peregrinandum erit commodior. Polliceor tibi me, vel anno proximo, vel post eum venturo, mense Julio aut Augusto, apud te perlibenter commoraturum.

Josephum, hominem Syrum, tibi placuisse lætor, et gaudeo illum per Germaniam iter facturum esse. De illo satis longa est bis. toria ; qui, nisi ego primariis hujus civitatis viris, qui apud regem

plurimum

plurimùm valeant, sedulò exorâssem, Londini aut vixisset miserrimus, aut mortem obiisset immeritò. Libros quos emere voluisti, tibi reservat Bibliopola. Literulas ad te meas Idibus Juliis scriptas, quas ad te perferendas dedi adolescenti Campbello, nondum, ut arbitror, accepisti. Regis Hispaniæ filius, Gabrielis, princeps juventutis, ad me misit Sallustium suum splendidissimè impressum. Id mihi summo honori duco, gratiasque perdiligenter egi. Audiisti sine dubio de Brucii, hominis Scoti, peregrinationibus in Syriam, Arabiam, Abyssiniam, Nubiam, Ægyptum ;-cui non domus sua nota magis est, quàm Rubri Maris littus, et Nili fons. -Multos secum attulit codices Æthiopico sermone scriptos, et, inter alios, Enochi vaticinium, librum antiquum, sed inter Sibyllina volumina numerandum.

[ocr errors]

Dum hæe scribebam, venit ad me quidam qui attulit codicem, ut aiebat, manu scriptum, quem à Montacuto, nobili Anglo, Venetiis acceperat, ut ad me perferret. Aperui librum; inveni bel. lissimum et perfectissimum Motanabii exemplar, cum epistolâ versibus Arabicis ad me scriptâ, ab Abderrahman nescio quo, quem fortasse in Asiâ Montacutus viderat. Gratissima est docti Arabis in me benevolentia ; versus apposui; neutiquam me dignor tam exaggeratis laudibus; sed nôsti magniloquentiam Asiaticorum. Noli jam putare me Motanabii poëmata continuè perlecturum; latebunt Oxonii, cum cæteris istis similibus thesauris ineis. Velim tibi persuadeas te à me plurimi fieri, nec quidquam mihi jucundius esse posse, quàm abs te sæpissimè longissimas epistolas accipere. Cura ut valeas, meque, ut facis, amare pergas.

No.

No. XXVII.

JONESIUS F. P. BAYER, S.

4 Non. Oct. 1774. Vix reperio quibus tibi verbis agam gratias, quòd Sallustii historiam chartæ splendidissimæ perpulchrè impressam, et in serinonem Hispanum elegantèr conversam, ad me mittendam curaveris ; eodemque me, novum hominem et privatum, honore affeceris, quo non nisi magnos reges et illustres academias, anteà dignatus es. Sed incipienti mihi literas ad te mittere, dubium omninò visum est, gratularerne tibi priùs de præstantissimo interpretationis scriptore, an gratias agerem quòd mihi aded jucundum tui pero póouvoy dedisses. Auguror sanè clarius lumen bonarum artium, ac scientiarum accessurum patriæ tuæ, in quâ regius adolescens eo sit ingenio eâque doctrinâ præditus, ut historicorum Romanorum principem luculentèr interpretari, notisque eruditis illustrare possit. Quàm pauci sunt in aliis regionibus juvenes primarii, qui tantum opus perficere aut velint, si possint, aut possint fortasse, si velint! Sallustii gravissimum opus, sapientiâ et dignitate plenum, benè intelligere, permagnum est; aptè illustrare, egregium ; bellè vertere, admirandum. Hæc omnia si vir privatus effecisset, laude dignus esset ; si adolescens, honore decorandus; si et juvenis et princeps juventutis, summis honoribus præconii more persequendus.

Linguæ vestræ studium doctissimæ complures jam annos intermisi ; sed memini me Alonzi heroicum poëma, Garcilassi carmina, Cervantis lepidas fabellas, magnâ cum voluptate legisse. Nihil tamen, ita fortunatè vivam, elegantius aut politius legi, quàın Sal. ustii versionem ; et libenter doctissimo auctori assentior, cùm dicat in proæmio,“ linguam vestram ad Latini sermonis gravitatem “ proximè accedere.” Pergat igitur juvenis amabilissimus cùin de patriâ suâ tùm de humano genere bene mereri ; efficiatque ut omnibus hujus ævi principibus viris facilè sit anteponendus. Si mihi liceat eloqui quod sentio, auctor siin ut M. Tullii ferè divinis operibus quàm diligentissimè navet operam ; quæ neminem unquam legisse puto, quin legendo factus sit et eloquentior et doctior. Digna est admirabilis illa ad Quintum fratrem de provinciâ administranda epistola, quæ ab omnibus in terrarum orbe regibus memoritèr quotidiè recitetur. Digni sunt libri de Officiis, de Finibus, de Quæstionibus Tusculanis, qui centiès perlegantur. Dignæ Orationes ferè sexaginta quæ in omnes Europæ linguas convertantur. Nec vereor affirmare sedecim illos epistolarum ad Atticum libros historiis ferè omnibus (Sallustio excepto) præstare. Quod ad tua ipsius opera attinet, liber tuus jucundissimus à me diligenter et lectus est et legetur.-Audio te ejusdem versionem Latinam meditari, quam ut perficias oro, gentium exterarum gratiâ. Nihil in eo quod sit mutandum video, nihil quod non laudandum. Pervelim plures tuos antiquitatum Asiaticarum et Africanarum libros in lucem proferas. Ecquid harum rerum studiosis gratiusne optare possim ? Tu interea, vir clarissime, et meo et reipublicæ literariæ nomine, etiam atqụe etiam vale. No. XXVIII.

[blocks in formation]

JONESIUS G. S. MICHAELI, S.

Prid. Non. Novemb. Peto à te ne me putes libros tuos aut non legisse, aut lectos neglexisse. De fabulis Hebræorum neque à te prorsus dissentio, nec tamen usquequaque tibi assentior. Nolui igitur, re nondum satis exploratâ et cognitâ, ab opinione vulgari recedere. Cæterùm commentarios nostros abs te probari lætor. Quod quæris, seriòne Musas Asiaticas et politiores literas deseruerim, nihil scito esse verius ; nec per viginti annos quidquam de his rebus aut scribam aut meditabor. Totus in foro sum, et in juris nostri studio Enaprav šnagov: tua tamen opera, teque ipsum, vir optime atque humanissime, plurimi semper faciam. Vale!

No. XXIX.

H. A. SCHULTENS JONESIO, S.

Jan. 6, 1775. Etsi his diebus, quibus molesti et insoliti labores totum me occupatum tenent, ne id quidem temporis mihi superest, ut de epistolis exornandis cogitare liceat, tamen non potui doctissimo Bjorne stahlio nibil literarum ad te dare, cùm ut haberet, quo optatus ipse aditus ad te patefieret; tùm, ut videres, me tui non immemorem vivere.- Jucundum tibi erit cum Sueco nostro Philarabe colloquium. Non tantùm enim multorum hominum mores vidit et urbes, sed Orientales etiam literas et callet egregiè et amat vehementer. De

« PreviousContinue »