Page images
PDF
EPUB

poetae ingeniosissimi? Quod si vere insuave et liorridum fuisset juris nostri studium, quod est longe secus, tamen reprehendendus non essem, si cum veteribus sapientissimis, et cum ipsa sapientiae dea, Athenarum fautrice, Minerva, fructuosam atque utilem olivam sterili lauro anteponerem. Ut aperte loquar; non est mei stomachi nobilium virorum arrogantiam, quae a poetis et Jiterarum cultoribus devoranda est, perferre. Haec tibi amice expostulanti, amice respondeo; tuam autem voluntatem, egregie in me perspectam et cognitam, scito mihi perjucundam esse. Orationem tuam avide expecto. Labores tuos omnes, et praecipue Meidanense, opus bilustre, fortunet Deus! Mens sit, oro, fortis et constans doctissimo Scheidio, ut opus immensum quod meditatur, Atlanteis humeris sustinere valeat. Industriam ejus, omni laudc diguam, admiror; sed post Meninskii fatum, non loquor de opere, sed de ipsius iriiseriis, non est viri prudentis (et qui sibi haud sapit, nihil sapit) navem suam tam incerto mari, atque adeo prope naufragii periculo exponere. Rege dignum opus est, fateor; sed censum requirit regis. Vere tibi gratulor, gratulantur tibi mater et soror mea, felicitate nuptiarum tuarum. Schultensiae tuae, quam amabilissimam esse certo scio, et patri tuo, viro optimo, salutem impertio plurimam. Gratum habeo, quod me Amsteledami videre cupis; mihi quoque summae erit voluptati tecum in patria tuai colloqui; quod si tua frui liceret consuetudine, glacies vestra Hesperidum hortis esset amoenior, nec ipsa Tempe adire magis cuperem; sed, propter forenses occupationes, aestas mihi ad peregrinandum erit commodior. Polliceor tibi me, vel anno proximo, vel post eum venturo, mense Julio aut Augusto, apud te perlibenter commoraturum.

Josephum, hominem Syrum, tibi placuisse laetor, etgaudeo ilium per Germaniam iter facturum esse. De illo satis longa est historia; qui, nisi ego primariis hujus civitatis viris, qui apud regem

plurimum plurimum valeant, sedulo exorassem, Londini aut vixisset miserrimus, aut mortem obiisset immerito. Libros quos emere voluisti, tibi reservat Bibliopola. Literulas ad te meas Idibus Juliis scriptas, quas ad te perferendas dedi adolescenti Campbello, nondum, ut arbitror, accepisti. Regis Hispaniae filius, Gabrielis, princeps juventutis, ad me misit Sallustium suum splendidissime impressum. Id mihi summo honori duco, gratiasque perdiligenter egi. Audiisti sine dubio de Brucii, hominis Scoti, peregrinationibus in Syriam, Arabiam, Abyssiniam, Nubiam, iEgyptum ;—cui non domus sua nota magis est, quam Rubri Maris littus, et Nili fons. —Multos secum attulit codices iEthiopico sermone scriptos, et, inter alios, Enochi vaticinium, librum antiquum, sed inter Sibyllina rolumina numerandum.

*****

Dum haee scribebam, venit ad me quidam qui attulit codicem* ut aiebat, manu scriptum, quem a Montacuto, nobili Anglo, Venetiis acceperat, ut ad me perferret. Aperui librum; inveni bellissimum et perfectissimum Motanabii exemplar, cum epistola versibus Arabicis ad me scripta, ab Abderrahmmi nescio quo, quem fortasse in Asia Montacutus viderat. Gratissima est docti Arabis in me benevolentia; versus apposui; neutiquam me dignor tam exaggeratis laudibus; sed n6sti magniloquentiam Asiaticorum. Noli jam putare me Motanabii poemata continue perlecturum; latebunt Oxonii, cum caeteris istis similibus thesauris meis^ Velim tibi persuadeas te k me plurimi fieri, nec quidquam mihi jucundius esse posse, quam abs te saepissime longissimas epistolas accipere. Cura ut valeas, meque, ut facis, amare pergas.

No. No. XXVIL

JONESIUS F. P. BAYER, S.

4 Nob. Oct. 1774.

Yix reperio quibus tibi verbis agam gratias, quod Sallustii historiam chartre splendidissimae perpulchre impressam, et in sennonem Hispanum eleganter conversam, ad me mittendam curaveris; eodemque me, novum hominem et privatum, honore affeceris, quo non nisi magnos reges et illustres academias, antea dignatus es. Sed incipienti mihi literas ad te mittere, dubium omnin6 visum est, gratularerne tibi prius de praestantissimo interpretationis scriptore, an gratias agerem quod mihi adeo jucundum tui pv>ilx.oevyov dedisses. Auguror sane clarius lumen bonarum artium, ac scientiarum accessurum patriae tuae, in qua regius adolescens eo sit ingenio eaque doctrina praeditus, ut historicorum Romanorum principem luculenter interpretari, notisque eruditis illustrare possit. Quam pauci sunt ia aliis regionibus juvenes primarii, qui tantum opus perficere aut velint, si possint, aut possint fortasse, si velint! Sallustii gravissimum opus, sapientid. et dignitate plenum, bene intelligere, permagnum est; aple illustrare, egregium; belle vertere, admirandum. Haec omnia si vir privatus effecisset, laude dignus esset; si adolescens, honore decorandus; si et juvenis et princeps juventutis, summis honoribus praeconii more persequendus.

Linguae vestrae studium doctissimae complures jam annos intermisi; sed memini me Alonzi heroicum poema, Garcilassi carmina, Cervantis lepidas fabellas, magna cum voluptate legisse. Nihil tamen, ita fortunate vivam, elegantius aut politius legi, quam Salustii versionem; et libenter doctissimo auctori assentior, cum dicat in prooemio," linguam vestram ad Latini sermonis gravitatem "proxime accedere." Pergat igitur juvcnis amabilissimus cum de patria sua tum de humano genere bene mereri; efficiatque ut omnibus hujus aevi principibus viris facile sit anteponendus. Si mihi liceateloqui quod sentio, auctor sim ut M. Tullii fere divinis operibus quam diligentissime navet operam; quae neminem unquam legisse puto, quin legendo factus sit et eloquentior et doclior. Digna est admirabilis ilia ad Quintum fratrem de provincia administranda epistola, qure ab omnibus in terrarum orbe regibus memoriter quotidie recitetur. Digni sunt libri de Officiis, de Finibus, de Quaestionibus Tusculanis, qui centies perlegantur. Dignae Orationes fere scxaginta quae in omnes Europoe linguas convertantur. Nec vereor affirmare sedecim illos epistolarum ad Atticum libros historiis fere omnibus (Sallustio excepto) praestare. Quod ad tua ipsius opera attinet, liber tuus jucundissimus a me diligenter et lectus est et legetur.—Audio te ejusdcm versionem Latinam meditari, quam ut perficias oro, gentium exterarum gratia. Nihil in eo quod sit mutandum video, nihil quod non laudandum. Pervelim plures tuos antiquitatum Asiaticarum et Africanarum libros in lucem proferas. Ecquid harum rerum studiosis gratiusne optare possim? Tu interea, vir clarissime, et meo et reipublicae literariae nomine, etiam atque etiam vale.

No. No. XXVIII.

JONESIUS G. S. MICHAELI, S.

Prid. Non. Novemb.

Peto a te ne me putes libros tuos aut non legisse, aut lectos neglexisse. De fabulis Hebraeorum neque a te prorsus dissentio, nec tamen usquequaque tibi assentior. Nolui igitur, re nondum satis explorata et cognita, ab opinione vulgari recedere. Caeterum commentarios nostros abs te probari laetor. Quod qua?ris, serione Musas Asiaticas et politiores literas deseruerim, nihil scito esse verius; nec per viginti annos quidquam de his rebus aut scribam aut meditabor. Totus in foro sum, et m juris nostri studio Xnapoiv sXotxov: tua tamen opera, teque ipsum, vir optime atque humanissime, plurimi semper faciam. Vale!

No. XXIX.
H. A. SCHULTENS JONESIO, S.

Jan. 6, 1775.

Etsi his diebus, quibus molesti et insoliti labores totum me occu pa tum tenent, ne id quidem temporis mihi superest, ut de epistolis exornandis cogitare liceat, tamen non potui doctissimo Bjorn*stahlio nihil literarum ad te dare, cum ut haberet, quo optatus ipse aditus ad te patefieret; tum, ut videres, me tui non immemorem vivere.—Jucundum tibi erit cum Sueco nostro Philarabe colloquium. Non tantum enim multorum hominum mores vidit et urbes, sed Orientales etlam literas et callet egregie et amat vehementer. De

« PreviousContinue »