Page images
PDF
EPUB

Quid agit Haririus noster ? Ecquando abs te ornatus, prodibit in lucem ? Nos in foro tempus consumimus; quicquid otii datur, id omne legibus interpretandis historiisque legendis conferre cogimur. Commentarios meos ad te misi, quos te spero accepisse.

Vale.

[blocks in formation]

Quoties, amicissime Jones, fortunatı ejus temporis, quod in beatâ vestrâ insulâ transegi, subit memoria, toties animum sentio miro quodam voluptatis sensu perfundi, à gratissimâ recordatione jucundæ tuæ atque utilissimæ, quâ frui mihi licuit, consuetudinis. Simul verò tui desiderium tam vehementer excitatur, ut absentiam tuam feram ægerrimè. Quam animi ægritudinem sin minùs tollere, at lenire potest, dulce epistolarum commercium. Et reverâ non illud tempus indè à reditu in patriam effluxisset, absque ut nihil prorsus de me audires, nisi cùm ipse variis, iisque insolitis, negotiis fuissem districtus ; tum timuissem, ne studiorum tuorum molestus essem interpellator. Tollit hunc metum gratissimum, quod nuper à te accepi commentariorum tuorum munus, quod ed mihi gratius accidit, quo videre inde licuit, mei memoriam tibi nondum excidisse. Maximas omninò ago habeoque gratias pro terso illo tuo, atque elegantissimo libro, quem summâ aviditate legi, perlegi, relegi, et, ne vivam, obstupui. Simul tamen 3 M

sincerus sincerus Musarum nostrarum amator deplorandam illarum sortem indolui, quibus in summâ cultorum suorum penuriâ tantum virum eripiunt rauca fori jurgia. Ergone eas non habent venustates, eas gratias, ut aliis quæ non nisi opes et honorum titulos, dotem adferunt, præferri mereantur ? Ergone non ita placet sola earum forma, et habitus elegantissimus, simul et suavissimus, ut cultores alliciant, qui, spretis aliis, perditè eas ament, iis solis se oblectent, atque toti cum iis sint? Ignoscas, mi Jonesi, talia amicè tecum expostulanti.

Operis tui non nisi pauca, duo fortè vel tria, exempla hucusque ad nos sunt delata. Fac, quæso, ne illorum copiam ulteriùs nobis invideat librariorum socordia. Accipies brevì orationem, quam hic loci habui, inauguralem de finibus literarum Orientalium proferendis. Tumultuariè confecta, non potuit ita elaborari ac debuisset, atque ipse vellem, modò per tempus licuisset. Jucundissimum, quod obeo, munus hoc solum habet molestiæ, quòd nondum liceat liberè quò velim divagari, atque in institutionibus grammaticis, lectionibus exegeticis Veteris Testamenti, et enarrandis antiquitatibus Judaicis, tantum temporis consumere cogar, ut parum vel nihil legendis auca toribus Arabicis, multò minùs Persicis, supersit. Sed tædium hoc ed libentiùs fero, quò, si citd devoretur, majus inde otium mihi brevì sit nasciturum. Et ubi semel omnem hanc lectionum farraginem singulis annis. repetendam chartis mandavero, liber et mei juris potero totus his studiis incumbere. Meidanensem edendum suscipere jam certum mihi est deliberatumque. In editione parandâ duo ad minimum lustra erunt impendenda. Quanta enim tum ipsius linguæ, tum historiarum, rituum, et morum Orientalium cognitio ad id requiratur, sine quibus tamen tantum opus ne conandum quidem est, ipsemet probè nósti. An verò hic foetus, biu ad maturitatem pervenerit, obstetricantem manum facilè intarus sit ploi NI. Scheidius Professor Harderovicensis in edendo Gieuhario occupatur. Sumptus tanto operi imprimendo necessarios cùm ferre non valeat, difficultatem hanc putat sublatam iri, si 28 fasciculos, pro numero literarum divisos, seorsùm in lucem emittat; ita ut pecunia ex primo fasciculo, qui literam | continebit, parata sufficiat imprimendo w et sic porrò.

venturus

Cæterum novi, quod ad te scribam, nihil est. Quam vellem tui iterum videndi copia mihi fieret! Si id in te efficere valeat per glaciem currendi ardor, ut Banksium vestrum, imitatus eum in finem huc venires, jam non adeò frigora extimesco, ut contra sperem intensissima, glaciesque solidissimas et diù duraturas. Quidquid sit, sive hyeme, sive æstate, nihil unquam poterit mihi gratius accidere, quàm te hospitem excipere. Uxor (quam antè 5 circiter menses duxi) magno flagitat desiderio videndi Jonesium illum, de quo maritum audit quotidiè loquentem. Multum ea te salvere jubet, ut et pater meus, qui dici non potest quantoperè legendis operibus tuis imprimis commentariis fuerit delectatus. Magno ille te honore prosequitur, et diligit, et colit.—Tu velim scribas ad me quid agas; quid agant optimæ illæ tuæ mater et soror, quas meo nomine plurimum quæso salutes, easque certiores reddas, gratissimum me animum servare et semper servaturum pro insigni humanitate et variis officiis, quibus me sibi devinxerunt. Cæterùm de me sic judices, quantùm ego possim, me tibi, omnibusque tuis summo cum studio præstò semper futurum. Vale, mi Jonesi, meque ama. Scripsi Amstelaedami,

9 Sept. 1774.

Ferè oblitus eram de principe nostro Damasceno Yuseph (ni fallor) che ad te scripsisse. Valdè doleo eum tam diù hìç

latuisse, latuisse, ut biduo antequam hinc Bruxellam peteret, me primum inviserit. Mirè delectatus fui indole ejus liberali, generosa, et verè Arabicâ. Neque elegantiori doctrinâ videbatur destitutus. Sed de his tu meliùs judices, quàm ego.- Ego hominem, quamdiu vivam, amabo, cujus jucundi sermones me febri laborantem ita recreârunt, et totum quasi occupârunt, ut pessimo morbo redire cupienti nullus locus superesset.

Si velis ad me scribere, quod quæso facias citissimè, hæc sit epistolæ inscriptio:

A Mons. Schultens,
Professeur en Langues Orientales,

Amsterdam.

Accepi nuper catalogum librorum, qui apud Whitium venales prostant. Nisi molestum sit, gratissimum mihi feceris, si ipsum jubeas hos libros mihi reservare, quos brevì curabo, simul missa pecuniâ, ut huc deferantur:

No. 419 Elmacini Historia Saracenica–18 Sh.

1100 Herbelot. 31. 3 Sh.
1471 Geogr. Nubiensis versio. 4 Sh. . .
5909 Eutychius. 15 Sh.
2091 Hunt in Proverbia VII. i Sh.

No. XXVI.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Prid. Non. Oct. 1774. Gratissimas abs te literas accepi, datas V Id. Sept. sed seriùs quàm vellem mihi redditas, quòd in maritimâ Cantii parte æstatem egi,

et

et nuper admodùm Londinum redii; Commentarios meos abs te et patre tuo probari, vehementèr gaudeo ; quòd addis amicissimè tu quidem et humanissimè, ægrè te ferre, me politioris doctrinæ desertorem esse, agnosco benevolentiam expostulationis tuæ. Sed, mi Alberte, non est integrum ; jacta est alea ; libri mei omnes, cùm impressi tùm manuscripti, præter eos, qui ad jureconsulti et oratoris officium pertinent, in arcâ Oxonii otiantur; et statui, per viginti minimùm annos, nullis rebus, nisi aut forensibus aut politicis, operam navare. Consilii mei rationes longo sermone persequi non est necessarium : illud sufficiet dicere, me, si Romæ. vixissem aut Athenis, oratorum et illustrium civium labores, vigilias, pericula, exilium, invidiam, mortem denique, vel umbris poëtarum vel philosophorum hortis antelaturum fuisse. Idem faciendum in hâc Anglorum republicâ, quæ nec Romanæ nec Atheniensi cedit, et sentio, et à pueritiâ sensi, et semper sentiam. Porrd autem, tametsi literarum politiorum venustatem facilè agnosco, tamen valdè me delectat id quod à Neoptolemo in tragædiâ dicitur, Philosophari juvat sed paucis; et illud Hippocrateum, 'o Bia Bpaxus,

réxin Marpa, o rasp@u étus. Strenuè denique asseverabo alias esse majores artes, quæ non solùm fructus, sed et dulcissimos fructus, afferunt. Quid ! nullamne attulit animi voluptatem divina illa Mathesis Archimedi, geometrarum principi, cùm in theoremate demonstrando adeò intentè cogitationem defixisset, ut captas esse Syracusas non sentiret? Quid! ullamne rem jucundiorem aut nobiliorem esse putemus, quàm juris patrii unum studium, de quo velim in memoriam revoces quid dicant in Ciceronis de Oratore libris L. Crassus et Q. Scævola ? Quid ! existimasne Suadam illam, cujus medulla ab Ennio dicitur Cethegus, qui et flos populi ab eodem vocatur, aut Thaliæ aut Polyhymniæ suavitatis palmam concedere ? Quid ! estne aliquis qui non mallet M. Tullii similis esse, cujus, cùm in omni vitâ tùm in studiis, exemplar et quasi idear mihi proponam, quàm aut Varronis eruditissimi viri, aut Lucretii,

poëtæ

« PreviousContinue »