Page images
PDF
EPUB

Quid agit Haririus noster? Ecquando abs te ornatus, prodibit in lucem? Nos in foro tempus consumimus; quicquid otii datur, id omne legibus interpretandis historiisque legendis conferre cogimur. Commentaries meos ad te misi, quos te spero accepisse. Vale.

No. XXV.
H. A. SCHULTENS

[graphic][ocr errors]

Quoties, amicissime Jones, fortunati ejus temporis, quod in beatavestra insula transegi, subit memoria, toties animum sentio miro quodam voluptatis sensu perfundi, a gratissima recordatione jucundae tuae atque utilissimae, qua frui mihi licuit, consuetudinis. Simul vero tui desiderium tam vehementer excitatur, ut absentiam tuam feram aegerrime. Quam animi aegritudinem sin minus tollere, at lenire potest, dulce epistolarum commerciuin. Et revera non illud tempus inde a reditu in patriam effluxisset, absque ut nihil prorsus de me audires, nisi cum ipse variis, iisque insolitis, negotiis fuissem districtus; tum timuissem, ne studiorum tuorum molestus essem interpellator. Tollit hunc metum gratissimum, quod nuper a te accepi commentariorum tuorum munus, quod ed mihi gratius accidit, quo videre inde licuit, mei memoriam tibi nondum excidisse. Maximas omnino ago habeoque gratias pro terso illo tuo, atque clegantissimo libro, quem summa aviditate legi, perlegi, relegi, et, ne vivam, obstupui. Simul tamen

3 M sincerus

sincerus Musarum nostrarum amator deplorandam iltarum sortem indolui, quibus in summa cultorum suorum penuria tantum virum eripiunt rauca fori jurgia. Ergone eas non habent venustates, eas gratias, ut aliis quae non nisi opes et honorum titulos dotem adfcrunt, praefcrri mereantur? Ergone non ita placet sola earum forma, et habitus elegantissimus, simul et suavissimus, ut cultores alliciant, qui, spretis aliis, perdite eas ament, iis solis se oblectent, atque toti cum iis sint? Ignoscas, mi Jonesi, talia amice tecum cxpostulanti.

Operis tui non nisi pauca, duo forte vet tria, exempla hucusque ad nos sunt delata. Fac, quaeso, ne illorum copiam ulterius nobis invidcat librariorum socordia. Accipies brevi orationem, quam hie loci habui, inauguralem de Jinibus literarum Orientaliutn proferendis. Tumultuarifc confecta, non potuit ita elaborari ac debuisset, atque ipse vellem, modo. per tempus licuisset. Jueund'issimum, quod obeo, munus hoc solum habet molestiae, quod nondum liceat libere quo velim divagari, atque in institutionibus grammaticis, lectionibus exegeticis Veteris Testamenti, et enarrandis antiquitatibus Judaicis, tantum temporis consumere cogar, ut parum vel nihil legendis auctoribus Arabicis, multo minus Persicis, stipersit. Sed taedium hoe e6 libentius fero, quo, si cit6 devoretur, majus inde otium milii brevi sit nasciturum. Et ubi semel omnem banc lectionum farraginem singulis annis repetendam chartis mandavero, liber et mei juris potero totus his studiis incumbere. Meidanensem edendum suscipere jam certum mihi est deliberatumque. In editione paranda duo ad minimum lustra erunt impendenda. Quanta enim tum ipsius lingua?, tum historiarum, rituum, et morum Orientalium cognitio ad id requiratur, sine quibus tamen tantum opus ne conandum quidem est, ipsemet probe nosti. An vero hie foetus, biu ad maturitatem pervenerit, obstetricantem manum facile in

venturus turns sit pds>] JJI. Scheidius Professor Harderovicensis in edendo

Gieuhario occupatur. Sumptus tanto operi imprimendo necessarios cum ferre non valeat, difficultatem hanc putat sublatam iri, si 28 fasciculos, pro numero literarum divisos, seorsim in lucem

emittat; itaut pecunia ex primo fasciculo, quiliteram t contiaebit, parata sufficiat imprimendo ^ et sic porrd.

Caeterum novi, quod ad te 9cribam, nihil est. Quam vellem tui iterum videndi copia mihi fieret! Si id in te efficere valeat per glaciem currendi ardor, ut Banksium vestrum, imitatus eum in finem hue venires, jam non adeo frigora extimesco, ut contra sperem intensissima, glaciesque solidissimas et diu duraturas. Quidquid sit, sive hyeme, sive aestate, nihil unquam poterit mihi gratius accidcre, quam te hospitem excipere. Uxor (quam ante 5 circiter menses duxi) magno flagitat desiderio videndi Jonesium ilium, de quo maritum audit quotidie loquentem. Multum ea te salvere jubet, ut et pater meus, qui dici non potest quantopere legendis operibus tuis imprimis commentariis fuerit delectatus. Magno ille te honore prosequitur, et diligit, et colit.—Tu velim scribas ad me quid agas; quid agant optimae illae tuae mater et soror, quas meo nomine plurimum quaeso salutes, easque certiores reddas, gratissimum me animum servare et semper servaturum pro insigni humanitate et variis officiis, quibus me sibi devinxerunt.—Caeterum de me sic judices, quantum ego possim, me tibi, omnibusque tuis summo cum studio praesto semper futurum. Vale, mi Jonesi, meque ama.

Scripsi Amstelaedami, 9 Sept. 1774.

Fere oblitus eram de principe nostro Damasceno Yuseph (ni fallor) ad te scripsisse. Valde doleo eum tam diu hie

latuisse, jatuisse, ut biduo antequam hinc Bruxellam peteret, me primum inviserit. Mire delectatus fui indole ejus iiberali, generosa, et vere Arabica. Neque elegantiori doctrina videbatur destitutus. Sed de his tu melius judices, quam ego.—Ego hominem, quamdiu vivam, amabo, cujus jucundi sermones me febri laborantem ita recreirunt, et totum quasi occuparunt, ut pessimo morbo redire cupienti nullus locus superesset.

Si velis ad me scribere, quod.quaeso facias citissime, haec sit epistolae inscriptio:

A Mons. Schultens,
Professeur en Langues Orientales,
Amsterdam.

Accepi nuper catalogum librorum, qui apud Whitium venales prostant. Nisi molestum sit, gratissimum mihi feceris, si ipsum jubeas hos libros mihi reservare, quos brevi curabo, simul missa pecunia, ut hue deferantur:

No. 419 Elmacini Historia Saracenica—18 Sh.
1100 Herbelot. Si. 3 Sh.
1471 Geogr. Nubiensis versio. 4 Sh.
5909 Eutychius. 15 Sh.
2091 Hunt in Proverbia VII. 1 Sh.

No. XXVI.
JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Prid. Non. Oct. 1774.

Gratissimas abs te literas accepi, datas V Id. Sept. sed serais quam "vellem mihi redditas, quod in maritima Cantii parte aestatem egi,

et et nuper admodum Londinum redii; Commentaries meos abs te et patre tuo probari, vehementer gaudeo; quod addis amicissime tu quidem et humanissime, aegre te ferre, me politioris doctrinae desertorem esse, agnosco benevolentiam expostulationis tuac. Sed, mi Alberte, non est integrum; jacta est alea ; libri mei omnes, cum impressi tum manuscript!, praeter eos, qui ad jureconsulti et oratoris officium pertinent, in area. Oxonii otiantur; et statui, per viginti minimum annos, nullis rebus, nisi aut forensibus aut politicis, operam navare. Consilii mei rationes longo sermone persequi non est necessarium: illud sufficiet dicere, me, si Romae yixissem aut Athenis, oratorum et illustrium civium labores, vigilias, pericula, exilium, invidiam, mortem denique, vel umbris poetarum vel philosophorum hortis antclaturum fuisse. Idem faciendum in hac Anglorum republica, quae nec Romanae nec Atheniensi cedit, et sentio, et k pueritid sensi, et semper sentiam. Porro autem, tametsi literarum politioruni venustatem facile agnosco, tamen valde me delectat id quod & Neoptolemo in tragoedia dicitur, Philosophari juvatsed paucis; et illud Hippocratcum, 'O (il^y (2psc%Cs, n T*xvri /*«*p*f "> "«'p®J o^vg. Strenue denique asseverabo alias esse majores artes, quae non solum fructus, sed et dulcissimos fructus, afferunt. Quid! nullamne attulit animi voluptatem divina ilia Mathesis Archimedi, geometrarum principi, cum in theoremate demonstrando adeo intente cogitationem defixisset, ut captas esse Syracuse non sentiret? Quid! ullamne rem jucundiorem aut nobiliorem esse putemus, quam juris patrii unum studium, de quo velim in memoriam revoces quid dicant in Ciceronis dc Oratore libris L. Crassus et Q. Scaevola? Quid ! existimasne Suadam illam, cujus medulla ab Ennio dicitur Cethegus, qui et flos populi ab eodem vOcatur, aut Thaliae aut Polyhymniae suavitatis palmam concedere? Quid! estne aliquis qui non mallet M. Tullii similis esse, cujus, cum in omni vita tum in studiis, exemplar et quasi Ihav mihi proponam, quam aut Varronis eruditissimi viri, aut Lucretii,

poetae

« PreviousContinue »