Page images
PDF
EPUB

vitas continct. Tertium amores complcctitur regis Khosrois £ Sassaniorum familia. vicesimi-tertii Nushirvani nepotis, et formosissimae virginis Shirina; seu Dulcis. Quartum septern Jigurce nominatur, et regis Beharam, quem Graeci inepte, ut solent, Varanam appellant, historiam narrat; piaecipue verd septem illius palatia describit, quorum unumquodque diversum a caeteris colorera habuisse dicitur. Quintum Alexandri vitam, ac res gestas denarrat; verum enimverd sciendum est, Asiaticos omnes regem Macedonum a perantiquo regi Secander dioto non distinguere, sed amborum facta ridicule commiscere. Haec habeo quae de libro tuo dicam, non conjectura fretus, sed certe sciens me vera dicere. Laetor admodum collegium S" Johannis Cantabrigiensis hunc thesaurum, te donante, possessurum: ac spero in Academia vestra aliquos futuros, qui poetae venusrissimi Nezami elegantias poterit animo comprehendcre. Si quis pleniorem poetae hujusce notitiam habere velit, consulat oportet librum jucundum, cui nomen vitas pdetarum Persicorum, auctore Deuletshah Samarcandio, cujus vidi Lutetiis pulcherrimum exemplar.—Vale!

No. XX.
REVICZKIUS JONESIO, S.

Vienna, die 10° Octobris, 1771.

Jam prope annus est elapsus, a quo occasionem praestolor, qua libellum, te probante," in lucem emissum, ad te mitterem, quin ullam hactcnus potuerim adipisci; nunc demum opportune evenit discessus in Angliam viri amicissimi, m ln\ 7u» unoppyTuv Britanniae legationis, qui mihi officium suum sponte obtulit, et opus hoc meum, aut, si mavis, tuum, ad te deferri curare est humanissime pollicitus. Eadem fidelia cuperem etiam gratum ani

mum, mum, pro transmisso mihi munere, contestari, sed grates persolvere dignas non opis est nostrae; sat erit tun clicere facta. Oppido miratus sum studium et doctrinam ac vel maxime diligentiam in triplici opere quo mihi gratificatus es, sed erubui laudibus quas mihi intemperanter prodigis. Multum sane tibi literae et literati o'unes debere fatebuntur, si eandem defnceps, quam coepisti, orientalibus Uteris operam navaveris. Scire percuperem quo honore remuneratus sit virtu tem et laborem tuum Rex Daniae, aut, illo auctore, Rex Angliae, ut tibi et bonis omnibus, qui te aeque ac ego diligunt, gratari possim, utque nobile tuum ingcnium condigne pranniatum leetari valeam.—Vale!

No. XXI.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Oxonii, vii Id. Decembres, Anno 1771. Abs te per hos menses (imo potius annos) tredecim, ne literulae quidem! Binas equidem ad te hteras miseram, unas Non. Mart. Latine scriptas et bene longas, alteras Gallice exaratas currently quod aiunt, stylo. In iis quid egerim, quid agere meditarer, in quo vitae cursu essem, ad quas dignitates aspirant ambitio mea, feci te diligcntissime certiorem. Libros meos quatuor, ut opinor, accepisti, quos D. Whitchurch, legato Anglico o lx rut Upuv, sccum, meo rogatu, Vindobonam tulit. Ilium, adolescentem bonae indolis, et literarum peramantem, dignum esse scito quem utaris familiariter. Hocce literarum ad te afferet D. Drummond, homo hteratus, quem medicae artis studium, quod in hac msula non te latet esse perhonorificum, isthic proficisci incitavit, secundum Homericum illud, yl^rpos «wfp •stqkkwv uv\d^tog Ukkm.

Eos

Eos velim ita tractes, ut sciant mcam commendationem apud te plurimum valere. Accipies eodem tempore oratiunculam quandam meam, in pulchellum, nescio quem, teriae filium, qui Academiae nostrae conviciari ausus est; non impune, ut videbis, si quid apud istiusmodi vappam ac nebulonem valeat mucro orationis meae. Conturbavi, ut ait Cicero de suis Commentariis, Gallicam nationem. Quid agit Hafez, deliciolae nostrae? Nunquamne carmina ilia suavissima, te interprete, prodibunt in lucem? Placetne tibi versio mea Anglica, carminis istius Egher an Turin? Nostratibus certe quidcm non displicet. Vcllem plures alias Anglice vertere, sed otium non suppetit. Neminem adhuc inveni, qui libellum tuum de re militari rcddere digne posset. Praefatio tua omnibus et docta et elcgans videtur; sed opus (quod tute ais in prooemio) titulo Ostilul hikm fi nezami' liimem aiunt non responderc. Ejusdem libri ^unorvTrov Turcice scriptum (cum cacteris Constantinopoli excusis, et bellissimo carminum Mesihii exemplari) in bibliothecaj. Regiae nostrae Societatis vidi. Cupio scire, num facile sit omnes eos libros quos laudas, ab lbrahimo editos, vel in Germania, vel in Thracia, aut Hungarian emere? quod si fieri posset, illorum compos esse pervellem. Ecquidnam de Turcis novi? fjLBv slprivris ov^ils hoy<&>; Equidem, simul ac de belli Russici exitu certior factus fuero, legationem Turcicam apcrte petere constitui; nunc occulte et susurratim. Rex, optime in me affectus; optimates satis benevoli; mercatorum societas admodum mihi favet: illud solum vereor, ne quis competitor potentior in scenam prodeat, et me cursu praevertat. Si petitio feliciter evaserit, dii boni! us xujuv=ceyt;v<roiMctt; primum, tuo Vindobonae fruar colloquio; dein literis Asiaticis madebo; Turcarum mores ex abditissimis fontibus exhauriam—sin aliud contigerit, <pi\o<ro$-flsov. Erit forum; non deerunt, ut spero, causae; erit litium plena messis; restabit eloquenliae studium; restabit poesis, historia, pbilosophia, quarum singulis recte colendis vita nostra haecce humana, «ro< nv @po]oi eo-ptv, vix sufficiet. Multa alia habeo quae dicam, sed me imperiosa trahit,

—non —non Proserpina, ut spero, at si qua est fori ac judiciorum fail* trix Dea. Longiores literas expecta : tuintere& ad me quam longissimas mitte. Te unice ac frateine. diligimus.—Vale!

No. XXIL
JONESIUS ROBERTO ORME, S.

IV. Id. Jprilts, Anno 1772.

Quanta cum voluptate, quantaque admiratione tui, historiam de bello Indico legerim, facilius possum animo complecti, quam verbis enarrare: ita enim dilucide abs te consilia, res gestae, etrerum eventus declarantur, ut iis profecto, dum legebam, non mente solum sed re interesse, non tain lector, quam actor esse, visus sim. In primis mihi placebant vitae ac naturae hominum, aut rerum gestarum gloria, aut sapientiae laude florentium, abs te declaratae; nec minorem narrationi venustatem afferunt, locorum insignium descriptiones, velut ilia Gangts fiuvii plane graphica; et sane animadverti non mod6 poetas, sed politiores omnium fere aetatum historicos in fluviis describendis haud parum artis ac studii posuisse: sic Acheloum Thucydides, Teleboam Xenophon describit, uterque suo in genere egregie; sed hie, ut semper, venuste ac breviter; ille, ut saepius, elate atque horridule. Ad genus dicendi quod attinet, si elegantia et in verbis constet, et in verbormn collocatione, quam elegans oratio sit oportet tua, in qua verba lectissima, semperque apta ad id, quod significant, ordine pulcherrimo collocantur; quae laus est in scribendo prope maxima. Quod si historiae tuae partem alteram, quae k te j;imdudum flagitatur, in lucem protuleris, cum bonis omnibus ac tui similibus gratum feceris^ tum nominis tui tamam latius dirfuderis: nec justum videtur ornari abs te ac celebrari regiouem Coromandeli

cam, cam, si negligatur ea, quam rex quidam Indicus delictus terror urn vocitabat, Bengala.—Vale!

No. XXIII.
JONESIUS F. P. BAYER HISPANO, S.

Prid. Cat. Mart. An. 1774.

Libelli tui cle Phamicum LinguA et Colonis, qui dubito doctiornc sit an jucundior, bellissimum exemplum accepi; et quanquam vereor, ne aurea ameis, tanquam Homericus ille Diomedes, permutare videar, mitto tamen ad te, in grati scilicet animi testimonium, commentaries meos poeseos Asiatics, qui si tibj arriserint, id scito magnae mihi voluptati fore.—Vale!

No. XXIV.
JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Id. Jul. An. 1774.

Adolescentulum summa modestia, diligentia, virtute praeditum, cui nomen Campbell, quique ad te hoc literularum pertulerit, majorem in modum tibi commendo. Is in India mercaturam facturus est; sed priusquam longam istam et molestam navigationem susceperit, sermonibus quibusdam Europaeis atque Asiaticis, et ex his praecipue Persico, addiscendis, operam est daturus. Quantum illi vel in studiis vel in negotiolis adjumenti afferre poteris, tantum mihi allatum autumavero.; ipsum praeterea\ tibi semper devinxeris.

« PreviousContinue »