Page images
PDF
EPUB

Decimo-quarto ut opinor die, hæc accipies, quibus amabò respondere ne cuncteris; ac tibi persuadeas nihil mihi jucundius fieri posse, quàm tuarum quicquid sit literarum. Percontaberis forsan quibus me oblectaverim studiis, post tuum ex patriâ meâ discessum. Hæc ut denarrem paucis, te morabor. Inter alias occupationes, librum meum de poësi Asiaticâ perpolivi, quem ad te mittere cùm ineditarer, ideòque accuratiùs rescribere cæpissem, ecce! majus quoddam intervenit negotium. Rex Daniæ, laudandæ indolis adolescens, qui eo tempore in regiâ Londinensi habitabat, me (nescio quâ famâ sibi notum) accessiri jubet: ostendit codicem Persicum, satis amplum, qui' vitam ac res gestas celeberrimi illius tyranni Nadirshah dicti, contineret: ait se percupere librum illuin gallicè, ad verbum redditum videre; alia addit comiùs quàm veriùs. Quid multa ? Opus suin arduum aggressus, quod me per majorem anni jam elapsi partem occupatum distinuit, historiam in sex libros divisam dicendi genere Asiatico, fidè reddidi; accedunt notulæ quædam necessariæ, et de poëtis quos Asia tulerat, brevis dissertatio, cui unum atque alterum Hafezi carmen adjeci, (plenum scio erroribus, sed iis quibus ignoscent docti, et qui indoctos latebunt). Hæc omnia vix dum ad umbilicum perduxeram, cùm discipuli mei (qui tui semper memor est) sororula, morbo 09.01xão correpta repentè sit, statueritque pater ejus cum fainiliâ vel in Italiâ vel in Galliâ Transalpinâ hyemare. Coactus igitur sum historiam meam (quam in lucem proferri rex voluit) Galli cujusdam satis fidi curæ, committere, qui excusoris errores corrigeret. Is me nuperrimè certiorem fecit, librum jam esse excusum ; et curabo eum ne ad regem quidem ipsum citiùs quàm ad te mittendum. Patriam itaque meam reliqui, et post nimis longam Lutetiis commorationem, Lugdunum versùs iter fecimus, velocissimo Rhodani fluvio devecti ; et Massiliam, Forum Julii, atque Antipolim prætergressi, hâc regione venimus ;

Ver ubi purpureum gemmis ridentibus hortos

Pingit, et à pratis exulat acris hyems.

Diutiùs tamen hic quàm vellem, commorabimus; sed puto nos ad Calendas Junias in Angliam reversuros. Meditor equidem, si qua sese obtulerit occasio, circiter Idus Februarias Liburnum navigare, et cùm Florentiam celebrem illam Triumvirorum coloniam, et renascentium literarum cunas, tum Romam laudatarum artium omnium procreatricem, et fortasse Neapolim visere. Quidquid de istâ navigatione statuero, certior fies. Si roges quo modo me hìc oblectem, haud multis respondeo. Quidquid habet musicorum ars tenerum ac molle, quidquid mathesis difficile ac reconditum, quidquid denique elatum aut venustum vel poësis vel pictura, in eo omni, sensus meos et cogitationes defigo. Nec rei militaris notitiam negligo, quâ vir Britannus sine summo opprobrio carere neutiquam potest. Multa patriâ sermone scripsi ; . inter alia, libellum de rectâ juventutis institutione, more Aristoteleo, hoc est, qvahutix Prætereà tragediam contexere institui, quam inscripsi Soliman, cujus, ut scis, amabilissimus filius per novercæ insidias miserrimè trucidatus est:-plena est tenerorum affectuum fabula, et cothurno Æschyleo elatior, utpote quæ imaginibus Asiaticis sit abundantissima. Mitto tibi carmina duo; unum ex Hafizio depromptum; alterum è poëtâ Arabo perantiquo sumptum,-in hoc tamen imagines ad Romanam consuetudinem aptavi. Mitto insuper, ne quæ pars paginæ otietur, epigramma Græcum, quo cantiunculam Anglicam sum imitatus. Vale; et schedas tuas tunc expecta cùm te has literas accepisse certior factus fuero.

XW.

[merged small][ocr errors]

No. XII.

JONESIUS N. HALHEDO, S.

Jucundæ mihi fuerunt literulæ tuæ, quibus id perspexerim, quod maximè vellem, nempè te haud ignorare quanta sit mea in te, ac tui similes, benevolentia. Misi protinùs, ut petebas, ad amicos meos literas, quibus eos etiain atque etiam sum hortatus, ut causæ perindè faverent tuæ, ac si esset mea. Quòd si petentibus nobis morem gesserint, et mihi certè fecerint pergratum, et sibi ipsis non inutile, quippe meæ erga illos voluntati magnus accedet cumulus. Majori tamen opinor fructu negotium tuum potero promovere, cùm in Britanniam rediero ; ac tibi velim sit persuasissimum nullâ unquam in re studium meum atque amorem roganti tibi aut deese aut defore. Quod ad valetudinem meam attinet, bellè habeo ; sed oblectationibus careo iis, quarum desiderium nequeo non molestè ferre. Cùm primùm huc venerim, visu gratissimæ erant cæ res, quas in patriâ nostrâ, rarò, aut ne rarò quidem, videmus ;-olivæ, myrtus, mala aurea, palmæ, vineta, aromata, et in mediâ hyeme florum suavissimorum copia. Sed amotâ tandem eâ, quam novitas secum affert, jucunditate, fastidium quoddam subest ac satietas. A mari Ligustico vix triginta passus distat diversorioli mei fenestra ; sed, ut pulcrè Ovidius,

Una est immensi cærula forma maris.

Nihil itaque restat aliud, nisi ut cum M. Tullio Aluctus numerem, vel cum Archymede atque Archytâ arenas metiar. Credibile non est, quantùm me hujusce loci tædeat, quantùmque Oxonii esse cupiam, ubi vel tecum jocari, vel cum Poro pbilosophari possim. Velim, si non molestum erit, ad me sæpiùs scribas ; nam et tu quid agas, et quid à nostris agatur, certior fieri cupio ; sed Latinė, si placet scribas, et hilarè, amovenda est enim ea quâ angi videris tristitia. Me ama, quemadmodum ego te : humanioribus literis da operam, ut soles ; musas cole ; philosophiam venerare; multa scribe die, multa noctibus : ita tamen ut valetudinem tuam cures diligenter. Vale. Datæ Calendis Martiis, Anno 1770,

Nicææ Ligurum.

No. XIII.

[ocr errors]

JONESIUS REVICZKIO, S.

Nicæa Ligurum, Data 7 Calend. April. Anno 1770. Credibile non est, quantùm tuo angar silentio, aut enim, quod fieri nolim, literas meas 4 Calend. Febr. datas non accepisti, aut, quod erit injucundius, tuum ad me responsum, in itinere excidit, aut denique, quod suspicari refas est, tuâ penitùs effluxi memoriâ. Scripsi ad te ex hâc regione literas, non (ut de suis ad Lucceium ait Cicero) valdè bellas, sed eas tamen, quas tibi satis gratas fore putabam, utpote quæ et benè perlongæ essent, et multa de meis rebus continerent. Post debitum temporis intervallum, responsum tuum cupidè expectabam ; quotidiè rogitabam, num quæ à Vindobonâ literæ ? Nullæ: idem alio die atque alio atque alio rogabam : nullæ. Sollicitus esse cæpi, et mea indiès vehementiùs augebatur expectatio: nullæ adhuc literæ ! et duo propè jam elapsi sunt menses, sed nihil abs te literarum. Ecquid adeò faciam ? ecquid capiam consilii ? Chartulas tuas (quas ad te remittendas volebas) vereor incertis tabellariis committere; tu iis intereà haud facile cares: cæterùm, licèt eas, ante acceptum à te responsum, remittere nequeam; notas tamen meas hìc subjicio, quas, si minùs placent, in ignem conjice; sunt, ut velle

videbaris,

;

videbaris, omninò aristarchicæ et forsan morosæ nimis. Libellus tuus de re militari Turcarum, oppidò me delectabat; nihil eo vel utilius, et ad tempora accommodatius, esse potest. Cùm dubium sit, an hæc ad te perventura sit epistola, breviloquens esse cogor, ne prorsùs cum ventis colloquar, et bonas horas inanitèr consumam. Huic urbi circiter Idus Apriles valedicam: iter Italicum, quod meditabar, in aliud tempus distuli. Vale, mi Carole, et mei memor sis, ut ego semper tui. Cùm in Britanniam rediero, longiores et hilariores à me literas frequentèr accipies.

[ocr errors]

No. XIV.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Tametsi priùs ex hoc loco decedere statui, quàm abs te responsum accipere potero, occasionem ad te scribendi prætermittere nec volo, nec debeo. Valdè tibi assentior (ut in aliis omnibus) peregrinandi dulcedinem laudanti: nihil unquam aut utilius autumavi, aut jucundius. Quantò mihi gratior esset peregrinatio mea, si mihi Vindobonam visere liceret, ubi tecum colloqui, tecum philosophari, tecum in loco desipere, tecum poëseos reconditas gemmas eruere possem. Dum eâ felicitate careo, jure quodam meo de cæteris, quibus abundo voluptatibus, malè loquor. Displicet Gallorum hilaritas odiosa ; et obscurum quiddam habet cæli Italici placida serenitas. Adeò mei amans sum (hoc est, adeò sum amens) ut me benevolentiâ tuâ digniorem esse putem quàm antehac. Nescis quantùm ab illo muter quem in Angliâ vidisti. Fui adolescens, fui imprudentior; nunc me totum humanioribus Musis devoveo ; et nihil vehementer peto præter Virtutem, quâ nihil divinius ; Gloriam, quâ nihil mortali pretiosius; ac tuam denique amicitiam, quâ nihil dulcius esse potest. Ne literæ meæ prorsus illiteratæ sint, ecce tibi epi

3 K

gramma,

« PreviousContinue »