Page images
PDF
EPUB

Decimo-quarto ut opinor die, haec accipies, quibus amabo respondere ne cuncteris; ac tibi persuadcas nihil mihi jucundius fieri posse, quam tuarum quicquid sit literarum. Percontaberis forsan quibus me oblectaverim studiisf post tuum ex patrii mea discessum. Haec ut denarrem paucis, te morabor. Inter alias-occupationes, librum meum de poesi Asiatica perpolivi, quein ad te mittere cum meditarer, icleoque accuratius rescribere coepissem, ecce! majus quoddam intcrvenit negotium. Rex Dania?, laudanda? indolis adolescens, qui eo tempore in regia Londinensi habitabat, me (nescio qua fa ma. sibi notum) accessiii jubet: ostendit codicem Persicum, satis amplum, qui vitam ac res gestas celeberrimi illius tyranni Nadirshah dicti, contincret: ait se percupere librum ilium gallice, ad verbum redditum videre; alia addit comius quam verius. Quid multa? Opus sum arduum aggressus, quod me per majorem anni jam elapsi partem occupatum distinuit, historiam in sex libros divisam dicendi genere Asiatico, fide reddidi; accedunt notulae quaedam necessarian, et de poetis quos Asia tulerat, brevis dissertatio, cui unum atque alterum Hafezi carmen adjeci, (plenum scio erroribus, sed iis quibus ignoscent docti, et qui indoctos latebunt). Ilaic omnia rix dum ad umbilicum perduxeram, cum discipuli mei (qui tui semper memor est) sororula, morbo <p9mx£ correpta repente sit, statueritque pater ejus cum familia vel in Italii vel ia Gallia Transalpina hyemare. Coactus igitur sum historiam meam (quam in lucem proferri rex voluit) Galli cujusdam satis fidi curae, committere, qui excusoris errores corrigeret. Is me nuperrime certiorem fecit, librum jam esse excusum; et curabo eum ne ad regem quidem ipsum citius quam ad te mittendum. Patriam itaque meam reliqui, et post nimis longam Lutetiis commorationem, Lugdunum versus iter fecimus, velocissimo Rhodani fluvio devecti; et Massiliam, Forum Julii, atque Antipolim praetergressi, hac regione venimus ;—

Ver

[ocr errors]

Ver ubi purpureum gemmis ridentibus hortos
Pingit, el a pratis exulat acris liyems.

Diutius tamen hie quam vellem, commorabimus; sed puto nos ad Calendas Junias in Angliam reversuros. Meditor equidem, si qua sese obtulerit occasio, circiter Idus Februarias Liburnum navigare, et cum Florentiam celcbrem illam Triumvirorum coloniam, et renascentium Jitcrarum cunas, tum Romam hiudatarum artium omnium procreatriccm, et fortasse Neapolim visere. Quidquid de ista navigatione statuero, certior fies. Si roges quo modo me hie oblectem, baud multis respondeo. Quidquid habet musicorum ars tenerum ac molle, quidquid ni a thesis difficile ac reconditum, quidquid denique datum aut venustum vel po'esis vel pictura, in eo omni, sensus meos et cogitationes defigo. Nec rei militaris notitiam negligo, qua vir Britannus sine summo opprobriocarere neutiquam potest. Multa patria sermone scripsi; inter alia, libellum de recta juventutis institutione, more Aristoteleo, hoc est, cevaXvTixu). Praeterea tragoediam contexere institui, quam inscripsi Soliman, cujus, ut scis, amabilissimus filius per novercae insidias miserrime trucidatus est:—plena est tenerorum affectuum fabnla, et cothurno iEscb.yleo elatior, utpote quae imaginibus Asiaticis sit abundantissima. Mitto Ubi carmina duo; unum ex Hafizio depromptum; alterum e poeta Arabo perantiquo sumptum,—in hoc tamen imagines ad Romanam consuetudinem aptavi. Mitto insuper, ne quae pars paginae otietur, epigramma Graecum, quo cantiunculam Anglicam sum imitatus. Vale; et schedas tuas tunc expecta cum te has literas accepisse certior factus fuero.

No, No. XII.

JONESIUS N. HALHEDO, S.

Jucundac mihi fuerunt literulae tuae, quibus id perspexerim, quod maxime vcllem, nempe te haud ignorare quanta sit mea in te, ac tui similes, benevolentia. Misi protinus, ut petcbas, ad amicos meos literas, quibus eos etiam atque etiam sum hortatus, ut causae perinde faverent tuac, ac si csset mea. Quod si petcntibus nobis morem gesserint, et mihi certe fecerint pergratum, et sibi ipsis non inutile, quippe meae erga illos voluntati magnus accedet cumulus. Majori tamen opinor fructu negotium tuum potero promovere, cum in Britanniam rediero; ac tibi velim sit persuasissimum nulla unquam in re studium meum atque amorem roganti tibi aut deese aut defore. Quod ad valetucjinem meam attinet, belle habeo; sed oblectationibus careo iis, quarum desiderium nequeo non moleste ferre. Cum primum hue venerim, visu gratissimae erant eae res, quas in patria nostra, raro, aut ne raro quidem, videmus ;—olivae, myrtus, mala aurea, palmae, vine'ta, aromata, et in media. hyeme florum suavissimorum copia. Sed amota tandem ea, quam novitas secum afFert, jucunditate, fastidium quoddam subest ac satietas. A mari Ligustico vix triginta passus distat diversorioli mei fenestra; sed, ut pulcre Ovidius,

Una est immensi cterula forma maris.

Nihil itaque restat aliud, nisi ut cum M. Tullio fluctus numerem, vel cum Archymede atque Archyta arenas metiar. Credibile non est, quantum me hujusce loci taedeat, quantumque Oxonii esse cupiam, ubi vel tecum jocari, vel cum Poro pbilosophari possim. Velim, si non molestum erit, ad me saepius scribas; nam et tu

quid quid agas, et quid & nostris agatur, certior fieri cupio; sed Latine, si placet scribas, et hilare, amovenda est enim ea qua angi videris tristitia. Me ama, quemadmodum ego te: humanioribus Uteris da operam, ut soles; musas cole; philosophiam venerare; multa scribe die, multa noctibus: ita tamen ut valetudinem tuam cures diligenter. Vale.

Datae Calendis Martiis, Anno 1770,
Nicaeae Ligurum.

No. XIII.

. * JONESIUS REVICZKIO, S.

Nictea Ligurum, Dates 7 Calend. April. Anno 1770.

Credibile non est, quantum tuo angar silentio, aut enim, quod fieri nolim, literas meas 4 Calend. Febr. datas n >n accepisti, aut, quod erit injucundius, tuum ad me responsum, in itinere excidit, aut denique, quod suspicari nefas est, tua penitus effluxi memoria. Scripsi ad te ex hac regione literas, non (ut de suis ad Lucceium ait Cicero) valde bellas, sed eas tamen, quas tibi satis gratas fore putabam, utpote quae et bene perlongae esscnt, et multa de meis rebus continerent. Post debitum temporis intervallutn, responsum tuum cupide expectabam ; quotidie rogitabam, num quae a. Vindobona literae? Nulla?: idem alio die atque alio atque alio rogabam : nullae. Sollicitus esse coepi, et mea indies vehementius augebatur expectatio: nullae adhuc literae \ et duo prope jam elapsi sunt menses, sed nihil abs te literarum. Ecquid adeo faciam? ecquid capiam consilii? Chartulas tuas (quas ad te remittendas volebas) vereor incertis tabellariis committere; tu iis interea\ baud facile cares: caeterum, licet eas, ante acceptum k te responsum, remittere nequeam; notas tamen meas hie subjicio, quas, si minus placent, in ignem conjice; sunt, ut velle

videbaris. videbaris, omnino aristarchicae et forsan morosae nimis. Lihcllus tuus de re militari Turcarum, oppido me delectabat; nihil eo vel utilius, et ad tempora accommodatius, esse potest. Cum dubium sit, an haec ad te perventura sit epistola, breviloquens esse cogor, ne prorsus cum ventis colloquar, et bonas horas inaniter consumam. Huic urbi circiter Idus Apriles valedicam: iter Italicum, quod meditabar, in aliud tempus distuli. Vale, mi Carole, et mei memor sis, ut ego semper tui. Cum in Britanniam rediero, longiores et hilariores a me literas frequenter accipies.

No. XIV.

t

JONESIUS REVICZKIO, S.

Tametsi prius ex hoc loco decedere statui, quam abs te responsum accipere potero, occasionem ad te scribendi praetermittere ncc volo, nec debeo. Valde tibi assentior (ut in aliis omnibus) peregrinandi dulcedinem laudanti: nihil unquam aut utilius autumavi, aut jucundius. Quanto mihi gratior esset peregrinatio mea, si mihi Vindobonam visere liceret, ubi tecum colloqui, tecum philosophari, tecum in loco desipere, tecum poeseos reconditas gemmas eruere possem. Dum ea felicitate careo, jure quodam meo de caeteris, quibus abundo voluptatibus, male loquor. Displicet Gallorum hilaritas odiosa; et obscurum quiddam habet coeli Italici placida serenitas. Adeo mei amans sum (hoc est, adeo sum aniens) ut me benevolentia tua digniorem esse putem quam antehac. Nescis quantum ab illo muter quem in Anglia vidisti. Fui adolescens, fui imprudentior; nunc me totum humanioribus Musis devoveo; et nihil vehementer peto praeter Virtutem, qua nihil divinius; Gloriam, qu& nihil mortali pretiosius; ac tuam denique amicitiam, qu3. nihil dulcius esse potest. Ne literas meae prorsus illiterate sint, ecce tibi epi

3 K gramma,

« PreviousContinue »