Page images
PDF
EPUB

formam cogitatione comprehendere potuit; tam suavi enim concentu et quasi harmonicâ tres pervulgatæ rerumpublicarum formæ in unam speciem tam parantur, ut nec Aristoxeni tibiam, nec Timothei fides modulatiores fuisse putem. Per enim est difficile civitatem constituere, in quâ nec regis dignitas optimatûm auctoritate, nec procerum potestate populi libertas, nec populi libertate legum vis et majestas, minuetur. Sic tamen in hâc insulâ olim se res habuit; et etiam nunc haberet, si nonnulli homines frænis in plebe quàm calcaribus uti maluissent. Ideoque mihi temperare nequeo, quin vehementer improbem illum Wilkensium fortem quidem et ingeniosum virum, sed turbulentum civem, et seditionis quasi facem atque incendium. Sed multò magis patriciorum quorundam integritatem ac fidem requiru, qui illum primò sustentabant ac tuebantur, deinde deseruerunt turpitèr ac prodiderunt. Si cupis legum nostrarum et consuetudinum pleniorem habere notitiam, perlegas velim Smithi librum de republicâ Anglorum, et Fortescuei dialogum de laudibus legum Angliæ. Primum Latinè, nec inelegantèr, scripsit Thonias Smithus, legatus olim noster in Galliâ sub regno Elizabethæ; alter, libellus est, de quo dici potest id quod de Auvio Teleboâ scripsit Xenophon, Meyas May 8, xana de. Auctor fuit Angliæ cancellarius sub rege Henrico sexto, et ob turbulenta tempora, cum alumno suo principe Ed. wardo, in Galliam fugit ; ubi, cùm esset summâ senectute, aureolum hunc dialogum contexuit. Certè leges nostræ, ut in illo libro videbis, persapientèr sunt compositæ, ut ait Pindarus,

Νομών και παντων βασιλευς
Θνατων τε και αθανατων
Ουτος δε δη αγει βιαιως
Το δικαιοτατον, υπερτατα

Xerpa.
Et reliqua, quæ citat in Gorgiâ Plato.

Equidem

Equidem civitatem nostram inspiciens, videor quodammodo ludum Scacchicum (quo ludo uterque nostri valdè delectamur) intueri. Regem enim habemus, cujus dignitatem strenuè defendimus ; sed cujus potestas perbrevem habet terminationem. Equites, sagittarii, atque alii, patriciorum speciem quandam habent, qui bella et negotia publica administrant; sed præcipua vis est in peditibus, seu populo, qui si aictè inter se cohæreant, præstò est victoria; si distrahantur et dissipentur, perit utique exercitus. Hæc autem omnia, ut in ludo Scacchico, certis legibus diriguntur. Denique cùm meipsum considero, videor mihi similis esse cu. jusdam, qui duobus lusoribus assidens, ludum studiosè contemplatur visendi solùm causâ, 'et delectationis. Quòd si unquam mibi capessere rempublicam contingat, nec plausus mehercule quæram nec lucrum, sed eò tendam, et ad eum exitum properabo, ut incolumis servetur pulcherrimè constituta civitas. ,

Sed, nescio quomodo, etsi brevis esse institui, loquax fio. Ad alia igitur declinabo. Literas tuas proximas non sine timore aliquo legi: Quid autem timui ? Nempè tui ex hâc insulâ discessús nuntiationem. Cùm autem nibil de eo locutus sis, et cùm municipii nostri negotia ad exitum quemdam perducantur; cùm denique incertos esse sciam rerum humanaruin eventus, et nesciam, si hanc occasionem amisero, an te posthac videro, statui Londinum venire; et spero propediè te, vel Nonis vel VIII Iduum, me visurum. Cura ut valeas.

No. VIII.

JONESIUS REVICZKIO, S.

tionis

Binas abs te accepi literas humanitatis et erudiplenissimas, quibus benevolentiam in me tuam, et

ingenii

SI

ingenii tui lumina, facilè perspexi. U trisque nunc simul respondeo.

Consilium meum de libro in lucem proferendo, abs te probari, ut debui, gaudebam et lætabar, (ut inquit in tragediâ Hector,) à te laudato viro laudari. Sed cùm duo illa propè divini poëtæ car. mina legerem, incredibilem animo cepi voluptatem. Sunt valde - bella, et interpretatione tuâ, tanquam luce aliquâ illuminari ridentur. Prætereà versibus ea imitatus es, sanè elegantibus, quos versus, si cum opere meo edi concedas, pergratum feceris cùm mihi, tùm lectoribus; qui gaudebunt, opinor, poëtam Persicum audire Latinè loquentem. Sin, minus, in thesauris meis latebunt. AutoypaQa tibi quàm citissimè reddenda curabo. Quod autem scribis, “ Hos versus cùm iis legendis fueris defessus, mihi reddas velim,” perindè est ac si dicas, “ Nunquam reddas ;” neque enim fieri potest, ut iis legendis satiari ullo modo possim.

No. IX.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Dat. putà Nov. 1768.

Tametsi vereor ne ante ex Angliâ decesseris quàm hæ ad te literulæ afferri poterint, nequeo tamen mihi temperare, quò minùs eas scribam.

Literas tuas perhumanas accepi ; et cùm eas, tum venustum Hafizi carmen magnâ cum delectatione perlegi, et quasi devoravi.

Sed quid opus est verbis ? Forsan hæc quæ nunc scribo, ad te non pervenient. Proindè etiam atque etiam te rogo atque obtestor,

ut

ut quâcunque in regione iter feceris, mei memor sis, et quàm sæpissimè, quàm primum, quàm longissimas ad me literas mittas : et tibi persuade, nihil mihi jucundius unquam vel fuisse, vel fore, amicitiâ tuâ. Vale !

Die Lunæ, Oxonii.

No. Χ.

TIMIWTAT

[ocr errors]

Το τιμιωτατω ΓΥΛΙΕΛΜΩ ΙΟΝΕΣΙΩ χαιρειν και ευπρατειν.

Οση μεν σε ή σερι τες αλλες ξενες επιεικεία τε και χρησης, εκ εχω ειπειν' τετο δε οιδα, ότι τoγε εις εμε ήκον μερος, πολλα αγαθα της σης συνέσιας απελαυσα, 8 μεν τοι εμοιγε ραδιον επ' ακριβειας απανία διεξιεναι της σης ευεργεσιας κεφαλαια, ως παραλαβων με εξεναγησας και εδειξας τα καλλισα το Αθηναι8, προσαγών τοις σπεδαιων ευδοκιμοις, και παντα τροπον επιμελεμενος όπως ήδισα διαξω σαρ' υμίν. Τα δη τοσαυτα και τοιαυτα τις αν ησθειη βλεπων, και ειχε εν ευχαις τα πραγματα ειη, τις αν αμειψασθαι σε αμοιβη τη δικαια εθελησειε ; και δη επισελλω σοι ωσπερ υπεσχαμην, 8 μα Δια, ως βελομενος ανταποδιδοναι ευεργετη, αλλα μοναχώς εις μελλεσης Φιλιας ελπιδα, και μαλισα ειδως ότι εκ ολιγωρησεις των εμών γραμμάτων. Τα δε ενθεν υσατα γραφω σοι, εγνωσο γαρ ηδη πριν μήνα δυναι όπισθε αυθις κατιεναι, και ένα μη μακρές απόψεινω τες λογές, ικετευω σε και αντιβολιω ωσπερ μεχρι τεδε πολλην ενειδον σοι την ευνοιαν προς εμε τοσαύτης και προς το λοιπον τε χρονα διαφυλατειν. Ερρωσο.

Την μητερα και αδελφης σε χαιρειν κελευω" και ομολογω αυτοις χαριν, της ες ξενον ανδρα ευποιΐας.

Θαργηλιωκος τριτη φθινοντι.

[ocr errors]

κα

[ocr errors]
[ocr errors]

No. XI.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Nicææ Ligurum, 4 Cal. Febr. Anno 1770. Miraberis forsan, nec sanè injuriâ miraberis, cùm acceperis à me ex hâc regione literas ; non enim isthinc scribo, ubi

aut

aut Tamesis aut Isis deliciæ meæ allabuntur, sed ubi mare Ligus. ticum Alpibus maritimis minatur.

In urbeculâ hâc amænissimâ trimestris propè commoror ; fieri igitur non potuit, ut in Angliâ cùm essem, literæ tuæ exoptatissima ad me perferrentur, quarum unæ pridiè Calend. Septembris, alteræ decimo-nono Cal. Januarii datæ sunt; utræque mihi erant jucundissimæ ; quò longiores, eò me delectabant magis. Libellos tuos de re militari legendo devorare, incredibile est quantùm aveam, sed in ædibus Spencerianis, ut accepi, Londini servantur. Unum exemplar ad me afferet prima navis oneraria, quæ huc ex Britanniâ appulerit; tria reliqua curabo, ad tres amicos tuos, (imo meos, si tui sint, licèt à me ne aspectu quidem cognitos) fidelitèr et celeriter quantum fieri potest, perferenda. Opus istud in Germaniâ laudari, nec miror equidem et valdè gaudeo. Primius de eo mentionem mihi fecit nobilis Germanus, vir comis, ut videtur, et amabilis, quem Mediolani quæstoris officio fungi puto; is pollicitus est, non solùm ad me opus tuum mittere, sed etiam certiorem facere, quo modo valeres, et quibus verbis ad te literas inscriberem ; quod ob promissum ita lætabar ut nunquam aliàs vehementiùs. Suspicabar enim (ignosce injustæ suspicioni) me ex memoriâ tuâ propè effluxisse, et desperabam à te epistolam accipere, nisi te primus ad scribendum provocarem. Interea perlatæ sunt ad me binæ tuæ expectatissimæ literæ ; quibus accesserunt carmina quatuordecim, non tantùm verè lyrica, sed digna quæ aureæ lyræ succinantur : quòd verò me idoneum putas qui de iis judicium feram, tantùm sanè glorior, quantùm abest ut me tali bonore digner ; sed ut ut se res habeat, omnia cum notis meis qualibuscunque ad te tunc remittam post acceptum ad hasce literas responsum: nolo enim tam bellè exaratas chartulas tabellariis committere, quorum nondum sit certa atque explorata fides.

« PreviousContinue »