Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[ocr errors]

Nay wa

T

Id est, ut oris tui aspectu frui possit, anima mea tota in labiis meis hæret. Jube ergo quod vis ; nam à tuo nutu pendet, utruma exiens me inanimem relinquat, an verò rediens me mihi reddat. Auctor Odpíotuos AdQvidos nai ropns lubricum Platonis versum prorsus aro xponeyws usurpavit:

* αιθ' αυταν δυνά μας και τας ψυχαν επιβαλλειν. Quod pollicitus sum, mitto tihi ghazelam, Eker an Turki, &c. cum versione prosâ, unà autem eriam adumbrationem aliquam in versu, alio tempore expoliendam. Velim autem mihi perscribas, utrum scias extare aliquam Hafyzi versionem, sive typis editain, sive manuscriptam, Latinè, aut quovis alio Europæo idiomate. Nam quòd sciam nullus adhuc poëtæ hujus interpretationem tentavit, præter primam ghazelam, quæ nuperrimè iterum in analectis professoris Hyde in publicum est emissa.

Obsecro te insuper, ut indicare mihi velis, ubi locorum invenire valeam librum primum Iliadis Homeri cum analysi et notis in usum scholarum, in Angliâ typis vulgatum, quem amicus meus pro filio comparandum flagitat.

Gazela, cujus shahi beit laudas, profectò lepida est; cujus primi distichii solummodò recordor :

خواه و کاشان کن از هر چه میکوي
می
این کفت سحر که کل بلبل تو چ بکوي

Quamvis

Quamvis sarcinas meas colligere inceperim, ac libros meos in cystam condiderim ; tamen si animo tuo arridet, aut si ad propositum tuum facit, ghazelam hanc, priùs quàm proficiscar, vertendam assumam. Tu proindè jube, ac vale.

[blocks in formation]

Qudd solito tardiùs respondeam amicissimis tuis literis, nova et planè peregrina civitatis hujus facies in causâ est. Nec puto vitio mihi vertas, quòd advenam me, peculiaris genti huic, et invisa aliàs, consuetudo, paulò longiùs detinuerit ; fateor enim me nuspiam tali methodo patres conscriptos decerni comperisse. Initio quidem novitate jucundum visum, sed sensìm ed turbarum progressa res est, ut propè pertæsus sim spectaculi. Nunc igitur, crescente adhuc tumultu, domî manere satius ducens, occasionem nactus sum literam hanc exarandi. Gratulor mihi imprimis qudd missam ad te carminis Persici versionem indulgentèr receperis, qudd me ex eo idoneum judicaveris totius divani metaphrasten. Sed quamvis conceptam de me opinionem gloriæ mihi ducam, non vereor tamen adhortationem tuam taxare inclementiæ. Quis enim, nisi cui robur et æs triplex circum pectus est, aggrediatur sexcentarum ghazelarum, prosâ et carmine, versionem ? Talis conatus non solùm complures annos requirit, sed et mentem ab omni alio studio vacuam ; quæ non est mea conditio, cùm ego disciplinas istas non nisi per transennam tractare consueverim. Nihilominus, quid quod absolvere potero, aliquandd in lucem edere constitui. Clavis. Homeri non est expers, qui à me librum primum Iliadis cum vocum analysi postulavit ; sed commodiùs putat pueris usuvenire opus hoc, quia in illo notæ textui sunt subjectæ, quod in clavi desideratur. Si tamen ad manus est tibi clavis Homeri, quæso inspicias primam ejus paginam ; etenim si bene memini, catalogus quidam operi præfixus est, qui libri hujus et typographi simul notitiam continet. Quamvis me humanitas tua ab omni ulteriori opere absolverit, mitto tamen odam illam quam in penultimâ tuâ epistolâ desiderâsti, ed qudd rem tibi gratam fore arbitror. Est autem, mediusfidius, non ex facillimis una, tum sensu, tum vel maximè metaphrasi, ob linguæ exoticæ continuum idioma nulla satis periphrasi exprimendum. Quæris, quid de linguæ Hebrææ et Arabicæ proprietate sentiam, deque illis communi ušlaxpovio uw futuri, pro præterito; respondeo : quod etsi perrard hebraïzare soleam, aut, ut veriùs dicam, sacram linguam in veneratione potiùs quàm deliciis, habeam; qudd præter unum Veteris Testamenti codicem, et nonnulla de eo Rabinorum somnia, nibil lectu dignum afferat ; hoc tamen ex qualicunque illius lectione retineo, quod utriusque inter grammaticen summa sit affinitas, quòdve paucitas temporum et modorum in Arabicâ, substitutionis eorundem mutuæ occasio est; idque linguæ Hebrææ eodem morbo laboranti necessarid convenire putem ; quamvis hoc in linguâ Græcâ, maximâ temporum et inodorum varietate gaudente, satis obvium sit, ut cùm infinitivum pro imperativo usurpant. Quod autem ad vocum quantitates attinet, alitèr sentio. Puto enim esse Arabum artem metricam longè recentioris inventionis, utpote quæ pauld ante Muhammedi tempora formam accepisse perhibetur, nullo vestigio antiquioris poëseôs. Cujus si eadem esset ratio apud Hebræos, quod quidem motionum consimilis usus suadere videtur; quidni hucusque sine ulla difficultate Hebræorum prosodiam per analogiam assecuti fuissemus ?

desideratur. erroribus convertes ; formam

Ghazela illa, quam in miscellaneo quodam opere sine authoris nomine legisse te scribis, si quidem correctè scripta esset, certus sum, quod nihil meo adminiculo eguisses. Nunc autem prout erroribus scatet, Edipus sim, si expediam. Quis enim ignorat in linguis Orientalibus solam punctorum diacriticorum confusionem maximis difficultatibus ansam dare? Quid si accedat literarum ipsarum omissio aut commutatio ? Hinc quicunque lectioni auctoris alicujus operam dat, meâ quidem sententiâ, duplici exemplari instructus sit oportet, ut cùm impossibile penè sit mendorum expertes libros manuscriptos reperire, unus alterius ope corrigatur. Et hæc est mea methodus.

Residuum est, ut pro Italico sonetto mihi communicato, gratias referam, et laudes quas par est conferam, epistolamque concludam. Vale. Londini, die 29° Martii, 1768.

No. VII.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Næ tu percomem perque benevolum te præbuisti ! ut qui inter urbanas occupationes, inter civium seditiosorum strepitum, inter comitia ad senatores eligendos comparata, occasionem tamen captaveris, cùm ad me amicissimè, ut soles, scribendi, tùm carmen Persicum mittendi, idque pulcherrimum, et abs te Latinè conversum. Est mehercule Hafez noster, ambrosiâ alendus poëta ; et quotidiè gratior mihi jucundiorque videtur ejus venustas ac pulchritudo. Integra illius opera in lucem proferendi & vertendi, quemadmodum cæpisti, præcipua difficultas erit versio poëtica, sed hæc facilior evadet, quàm opinaris : nam permultæ sunt, ut puto, Gazellæ, quas vel ob sententias à nostris moribus valdè abhorrentes, vel ob figuras elatissinias et quasi σαρακεκινδυνευμενα, vel ob disticha ne minimo quidem nexu inter se cohærentia, Latinis versibus non

convertes ; ideòque aliquantulùm levabitur Herculeus alioquin labor.

Distichon illud Jiul si moram mihi injecisse memini, et cum tuo rogatu adversaria mea inspicerem, ita inficeta mibi visa ex illius distichi interpretatione, ut mihi planè quadrari putarem servuli Terentiani verba,

Davis suin, non dipus; tibi autem illud Sophocleum,

Ο σασι κλεινος Οιδιπός καλεμενος" utpote qui ex illo obscuro et quasi sphingeo carmine, significationem, si non perfectam, satis tamen luculentam, elicere potueris, illud dico cujus initium :

مشکین که تو داري
شد آن زلف
اغار

داري
که تو

همین
پایان ماه ان غبغب

Homeri analysin, in bibliothecâ nostrâ reperire non potui. Sed amicum habeo Oxonii, qui librum, de quo percontaris, possidet. Ad illum scripsi pridiè Kalend. April., et rogavi ut me quàm citissimè certiorem faceret, quis fuerit libri illius auctor, et quo loco liber fuerit excusus.

Nisi essem amantissimus veritatis, et ab omni simulatione aversissimus, dolerem herculè, et ægrè ferrem, te urbem nostram turbulentissimis his temporibus vexatam intueri, et illam Anglorum undequaque percelebratam libertatem in effrænam licentiam (ne dicam immanitatem) mutatam videre. Est sanè respublica nostra propè divinitùs initio constituta, usque adeò ut nulla unquam vel Græcæ vel Romanæ civitatis constitutio fuerit perfectior ; imo, nec Plato nec Aristoteles, nec legumlatorum ullus, meliorem civtatis

« PreviousContinue »