Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

Pour les poëtes Turcs, j'avoue que je ne les lis pas avec le même plaisir, quoique je convienne qu'il y'en a quelques-uns qui ont du mérite; le plus agréable, à mon avis, est Ruhi Bagdady dont il y a des satyres admirables. Je ne sais pas s'il est de votre connoissance. Mais la plupart des Turcs ne sont que des copistes ou traducteurs des Persans, et souvent destitués de goût et d'harmonie.

Je ne puis pas déviner la raison qui vous fait trouver, Monsieur, un sens iippudique dans ce beau vers de Mesihi :

الي سن مني ايلته سين .

سینه سینه
نجه ارگ
صرنا

dont le simple sens est : “ Mon dieu, ne m'envoyez pas au tombeau sans que j'aye auparavant embrassé mon ami,” à moins que vous ne fassiez consister l'obscénité dans l'amitié d'un garçon, qui est l'éternel sujet de toutes les poësies Orientales aussi bien que Grecques et quelquefois Latines. Je vous envoye la plus fraiche de mes traductions, en vous priant de me la renvoyer quand vous en serez las, ca je n'en ai point de copies. Je suis, avec la plus parfaite estime et vénération,

Votres très humble serviteur,

REVICZKI.

No. No. IV.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Londini, Martii die 7, 1768. Dicamne me literis tuis delectatum, an eruditum ? Prorsus animi pendeo, tu in literis omne punctum tulisse videris, hoc unum reprehendendum existimo, quod concisione peccent, etsi tu prolixitatis notam incurrere verearis. Qudd missam ad te duarum odarum versionem intemperanti laude efferas, quodve meas esse aliquid putâris nugas, id purè putà humanitatis ac comitatis tuæ indicium esse suspicor ; quod autem in sphalmata mea benignus animadverteris, serid habeo gratiam, úti vice versâ, quòd tam parcus fueris in castigandâ errorum meorum sylvâ, indulgentiæ tuæ adscribo. Itaque etsi summoperè cavendum mihi sit, ne, dum culpam removere studeo, gratiam, quam profiteor, imminuere videar; non possum tamen apud. animum meum impetrare, ut omni penitùs apologiæ supersedeam. Quare non incongruum puto monere, me nullo, sive ostentationis, sive gloriæ studio, ad versus scribendos animum appulisse, quos jam olim in scholæ limine valere jussos, non ante hos tres menses, otio me ad id pelliciente, resumsi ; non alia, rñs pétan Turews, ratione, quàm qudd, Latinè redditis 50 circiter odis mercurialis nostri Hafyzi;

cujus amor tantùm mihi crescit in horas, Quantùm vere novo viridis se subjicit alnus : in ipso progressu operis tam immanem observavi metaphrasis meæ à prototypo difformitatem, ut me laboris fastidium ceperit. Nam etsi præter illam inficetam, sed religiosam versionem, quam singulis distichis subscriptam vides, aliam liberiorem et tersiorem, Latina æquè ac Gallicâ linguâ, præ manibus habeam; tamen non est minus

ا بان discrepans a textu

,

quam

بر ,HIoc est ا بن زردوز

Historia aurifabri et storearum textoris.

Hafiz

Accedit,

Accedit, quod sæpissimè ad exprimendum unius monosyllabi sensum, sesquipedali paraphrasi sit utendum. Proinde non abs re futurum judicavi, ligatâ nonnunquam oratione textum Persicum æmulari ; cujus tamen qualicunque successui illud semper obstabit, quòd in Ghazelâ, nulla sit versuum cohæsio et amandouxía, cujus defectum Latina poësis nullâ ratione admittit. Sed de his affatìm.

Librum de poësi Hebræorum quem commendas, episcopi Oxoniensis, quemve tibi pro exemplari proposuisti, legi jam aliàs, et quidem magnâ cum voluptate, quamvis in præsentiarum parum cx illo memoriæ meæ inhæreat; hoc unum recordor, quòd dictione æquè ac methodo sit præditus admirabili. Flores Græci et Orientales epistolæ tuæ interspersi, oppidò me delectaverunt, et observo tuum in eorum delectu judicium. Propositum autem Orientem visendi, laudo quidem, sed præviè suadeo ut linguæ seu Turcicæ seu vulgaris Arabicæ usum tibi familiarem reddas, si profectum et voluptatem ex itinere illo consequi est animus, quandoquidem non aliâ ratione Mahometanos affari conceditur.

Quod de servili Turcarum imitatione dixi, non de omni imitatione dictum volo. Scio eniin multos imitando archetypum superâsse, uti hoc, Georgica Virgilii, et Hesjodi pys mai vi phépara testantur. Nec ipse Hafyz negaverit nonnulla se ab aliis mutuatum, utpote quem non puduerit subindè integros versus transcribere: sicut ille est in ipso frontis opere : quem, mutato tantùm hemistichiorum ordine, Iezido filio surripuit, apud quem ita

اور كاسا و ناولا الا یا ایک الا کی ; legitur

ut nihil dicain de integrå ferè ghazelâ alio in loco, &c. &c. Offendor enimverò insulsâ illâ et penè continuâ poëtarum Turcarum imitatione, de quibus non ineptè quis dictum putet,

fendor

O imitatores, servum pecus ! ut Horatius noster, &c.

Quæris quid sentiam de aliis Persarum poëtis? numve solum Hafyz ore rotundo loqui censeam? Absit! quis enim potest primam Sadii paginam inspicere, quin se in exstasim rapi sentiat? Immo scire te volo, mihi primum stimulum additum fuisse ad Orientales literas perdiscendas hâc Sadii strophâ, quam fortuitò didascalus meus Constantinopoli recitavit et interpretatus est :

کبر و ترسا وطیف خورداري تو که با دشمنان نظر داري

اي کرمی که از خزانہ غیب

محروم

کني و وستارا کی

Sed quis non indignetur lepidissimum scriptorem, à tam illepido metaphraste, quàm fuit meâ sententiâ Gentius, Latinitate donatum. Non diffiteor tamen magis me mulceri lectione Hafyzi, eò quòd in illo verba sententiosa hilaritate mixta deprehendam. Quod Jiamium attinet; etsi illius opere destituar, memor tamen eorum quæ Constantinopoli degens aliquando legi, non vereor dicere poëtarum totius Persiæ esse felicissimum. Et quidem judicio Sudij, Hafyz in compluribus divani sui Kafiis sive loomalaančn, quem vulgus rhythmum vocat, est incomparabilis, uti in literis: w.pil &c.; in aliis rursum literis est remissior; in nonnullis denique planè languet, quando Jiamii per omnes alphabeti literas eâdem felicitate decurrit. Ghazelam J u l si non verti Latino carmine ob versuum incohærentiam; sed si prosaicam versionem et notas desideras, lubens obsequar. Interea mitto hunc novissimum, non partum adhuc, sed embrionem. Vale. Londini, die 7 Martii.

31

P. S. Ver

P.S. Versus tuos Arabicos miror mehercle, non tantùm probo; sed in hoc non ausim te æmulari.

No. V.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Londini, 17 Martii, 1768.

Oppidò recreatus sum literis tuis, præcipuè verò multiplici tuâ versione, imitatione, compositione. Quarum argumento clarè evincis, te non tantùm

- exemplaria Græca,

Nocturnâ versâsse manu, versâsse diunâ, sed omnem propemodùm Hellenici sermonis SAVOTNTa xou Xaptertio por assecutum esse. Multæ sunt veneres in odâ tuâ ad Venerem, et plenus laudis conatus in adæquando divino exemplari. Sed quis possit sibi à luctu temperare, cùm observaverit, non tantùm nos jacturam pati lepidissimi operis, sed quòd illæ etiam perpaucæ reliquiæ quæ supersunt, adeò sint mutilatæ & depravatæ ? Nam etsi lubens concedam, textum odæ, quem tu eligisti, sive illum etiam Dionys. edit. Upton., præferendum esse Stephaniano, aut cujuscunque est illa (si diis placet) emendatio, quòd in tuo exemplari major habeatur dialecti ratio, ac plures insint ympiórnla xaparelmes: tamen negari non potest complures vel in eo reperiri hiatus, et menda, quæ nullâ satis explicatione aut sensûs detorsione celari possunt. Quamvis autem credibile sit, Æoliam puellam suo particulari idiomate locutam, cujus leges ætate nostrâ non satis perspectæ sint: quis tamen putet Æolicam dialectum metro et prosodiæ oppo. sitam, ut nihil dicam de sensu ipso in aliquot locis corrupto ?

Elegans omnino est versio illa tua de osculo Agathonis. Consimilis idea est in illo Hafyzi disticho:

« PreviousContinue »