Page images
PDF
EPUB

215

INITIA

HISTORIAE GRAECORVM

LITTERARIAE

SECVNDVM EDIDIT

GODOFR. ERNESTUS GRODDECK

AVGVSTISSIMI ROSSORVM IMPERATORIS A CONSIL. COLLEGIOR
ORD. EQVESTRIS S. VLADIMIRI IV. CL. LITTERAR. GRAEC. ET
ROMAN. IN ACADEMIA CAESAREA VILNENSI PROF. P. O. EIVSQVE
BIBLIOTHECAE PRAEFECTVS, SOC. REG. SCIENT. GOTTINGENSIS
ET PHILOMATHICAE VARSA VIENSIS AMICVS ET FAMILIARIS.
SOC. CVRONICAE LITT. ET ART. SODALIS ORD. ARCHIDYC.
SOC. LATINAR IENENSIS SOCIUS HONORARIUS

PARS PRIOR

VILNA E

SVMTIBVS IOSEPHI ZAWADZKI

MDCCCXXI

Licet excudatur, ea tamen lege, ut excusus liber ne prius veneat, quam apud Censorum Coll-gium deposita sint eiusdem exempla quae nuncupamus, primum videlicet in Collegii dicti usum; duo, ad Ministerii institutionis et educationis tabellarium; quartum et quintum ad CAESAREAM Bibliothecam publicam; sextum ad CAESAREAM Doctriuarum Academiam; septimum ad CAESAREAM Litterarum Vniversitatem Aboëasem mittenda. Vilnae III. Id. Mai. MDCCCXXI.

Philippus Nerius Golański Vniv. Prof. Em. Coll. Cens. Sod.

[blocks in formation]

QVOD

LECT VRIS

S.

VOD ante decem annos in libri huius fronte iam significavi, ut totius operis ratio et consilium nosceretur, paucissimis verbis etiam nunc repetere liceat. Litteraturae omnium ditissimae non nisi initia tradere constitui, quae discendi cupidis ad interius litterarum Graecarum studium viam munirent. Brevitatis igitur ubique rationem habui, ita tamen, ut ne quid deesset, quod ad universae disciplinae cognitionem alicuius esse momenti aestimaretur. In quo quam difficilis sit rerum delectus, quam multiplex scribendi ordo, quem adhibeas, neminem fugiet qui in simili argumento tractando periculum fecerit. Sic, quae historiae litterariae Graecorum vulgo, nec sine causa idonea, praemitti solent disputationes, de primis Graecorum originibus, de culturae eorum initiis et incrementis, de eventis factisque praecipuis, quorum ad litterarum studia sive dirigenda, sive acuenda, sive corrumpenda immutandave magna omnium consensu cernitur vis, denique de sermone Graeco et scri

« PreviousContinue »