Page images
PDF
EPUB

56

POETAE LYRICI PRINCIPES. ALCMAN

Ch. 670-450. duravit. Quo temporis intervallo Graecia adhuc ludibunda velut adolevit, ad summumque opum, fortunarum ac gloriae fastigium evecta est. Quae quidem rerum suarum laetissima incrementa, quum libertatis et patriae flagrantissimo amori, tyrannidis odio acerrimo, virtutis bellicae studiis, institutorum domesticorum, ludorum, festorum dierum, religionum curae et observantiae maxime deberet; eosdem liberi et excelsi animi sensus atque affectus maximam carminum lyricorum partem spiravisse, haud magis miremur, quam quum, rerum facie immutata, et antiqua Graecorura disciplina pessumdala, virtutis stimuli isti sensim hebescerent, magna quoque poëtarum ingenia iis incitari desiisse. Ceterum ut elegorum inventio et perfectio Ioniis poëtis maxime debetur, ita melica et chorica lyricorum carmina Aeolum atque Dorum, in insulis maris Aegaei, in Graecia continente et Sicilia habitantium, studiis celebrata esse constat. Minima tamen horum carminum pars e communi naufragio, quo tot litterarum antiquarum monumenta absumta esse querimur, emersit, nec novem illis quidem poëtis, quos, e lyricorum numero paene centenario, principes iudicarunt critici Alexandrini, tempus pepercit. Supersunt tantum clarissimorum poëtarum nomina, paucorum carminum egregia fragmenta, solius fere Pindari opus quoddam integrum.

§ 40.

Novem autem principes illi feruntnr Alcman, ALcaeus, Sappho, Stesichorus, lbycus, Anacreon, Simonides Ceus, Pindarus et Bacchylides.

Horum antiquissimus Alcman sive Alcmaeon], Olymp. XXVII. a. Ch. 670. clarus, gente Lydus, sed Spartae natus a patre servo, e tribu Spartana Meoóa, unde Laconis nomen accepit, aequalis dicitur Ardyis Lydorum regis, Croesi proavi, et Leschis poëtae cyclici (§. 28). In carminibus eius, dorica dialecto compositis, numerantur hymni, paeanes, hymenaei, scolia, carmina amatoria, quorum vel inventor apud Athenaeum XIII. p. 600. (ἡγεμὼν τῶν ἐρωτικῶν μελῶν)

ALCMAN. ALCAEUS

57

vocatur. Potior tamen pars eorum fuisse videtur, quae parthenia scil. ᾄσματα appellantur, & αἱ παρθέ yo yoov quae virgines cecinere; quod e vita et moribus feminarum apud Dores intelligendum: unde Clementi Alex. Strom. 1. p. 308 chorea ab Alcmane initium duxisse perhibetur. Quanta vero apud Spartanos olim fuerint auctoritate Alcmanis uin, quae in plures libros (sex numerantur) postea dispertita legebantur, discimus e Plutarcho in vita Lycurgi, et quantopere Criticis et Grammaticis lectitata fuerint, nuper docuerunt Scholia Veneta ad Homeri Iliadem. Commentariis etiam seorsum editis de Alcmane, cuius nomen lyrico cuidam metro, ab eo vel invento vel praecipue frequentato, haesit, egisse accepinus Dicaearchum, Philochorum Atheniensem, et Sosibium Laconem. Sed carminum eius paucissima fragmenta vulgata erant a Neandro, H. Stephano et Ursino. Seorsum edita graece et latine Parisiis 1586. 12. laudat Mohnikius p. 221. Nuperrime autem maiore ea studio collegit et recensuit doctissimus Fr. Th. Welckerus, Giessae 1815, quaternis..

Junior Alcaeus, ex Mitylene Lesbius, Olymp. XLV. a. Ch. 600, Pittacum, Myrsilum, aliosque urbis patriae tyrannos, armis pariter atque carminibus insectatus, in hac parte operis, Quintiliano iudice, aureo plectro merito_donandus, quem prae ceteris expressit Horatius. Carminum eius aeolica compositorum dialecto, quibus, praeter Martem, etiam "Liberum et Musas Veneremque et illi semper haerentem puerum canebat", quaeque, praeter μ¿in', eliam lymnos, scolia, ἐπιβατήρια, παρθένια εἰ παι diza continebant, decimum librum laudat Athenaeus (XI. 8.); editionem inter veteres curarunt Aristarchus et Aristophanes Byzantius; fragmenta paucissima, quae restant, collegerunt et, cum aliorum Lyricorum reliquiis, typis vulgarunt Mich. Neander, Henr. Stephanus, Fulvius Vrsinus, et seorsum, C. D. Jani in tribus prolusionibus De Alcaeo, poëta lyrico eiusque fragmentis, Halae Saxon. 1780 sq. quaternis. Quas denuo edidit Th. Fr. Stangius Halae 1810. 8. Sed multo magis laudandus est Blomfieldius, Auglus, qui nuper in Museo Critico Cantabrig. 1814.

58

ALCAEUS. SAPPHÒ

IV. fragmenta haec multo auctiora collegit et recensuit. In Alcaei operibus veteres, praeter rerum et cogitationum copiam, maxime admirati sunt elocutionis brevitatem, magnificentiam et miram accurationem. Homero adeo plurimum similem praedicat Lesbium poëtam Quintilianus X. 1., et quanquam in lusus et amores descendat, maioribus tamen aptiorem argumentis fuisse censet. Carmen XXIX. inter Theocritea, Ilaidizà inscriptum, Alcaco vindicare nuper conatus Fr. Thierschius in Specimine editionis Symposii Platonis, Gottingae 1808. 4. opinionem suam haud probavit nec Hermanno (ad Viger. p. 925) nec A. Matthiae (in libello scholast. De carmine Theocriteo XXIX Altenb. 1815) nec Blomfieidio 1. 1.

Sapphonem Lesbiam vel Mitylenacam, aequalem, civem, amicam Alcaei, misero in Phaonem perfidum amore (v.Ovid. Herod. XV.) aeque nobilitatam, quam carminum, maximam partem owTizov, quae fudit, summa ad animi motus affectusque exprimendos vi, gratia, dulcedine, nemo ignorat. Sed feminae egregiae non minus aetas quam fata extrema controversa sunt. Anacreontis enim temporibus eam admovet Hermesianax in elegia ab Athenaeo (XIII. p. 597) servata, et saltum e Leucade promontorio, quo amoris infelicis dolori remedium quaesivisse vulgo perhibetur, ab alia muliere cognomine eiusdem patriae, nempe Eressia Sapphone, quae serius vixisse videtur, tentatum esse affirmat Athenaeus XIII. 24. assentiente Fr. Schlegelio et Viscontio. A morum autem infamia, quam multo post hominum levitas et invidia magno poëtriae nomini adspergere haud dubitarunt, pulchre eam nuper vindicavit doctissimus И'elckerus in libello qui inscribitur: Sappho von einem herrschenden Vorurtheil befreit Gottingae 1817. 8. Laudantur veteribus Sapphus elegiac, pikn, hymni, scolia, ¿owṛizá, epigrammata. Attamen e novem carminum eius libris, qui olim exstitere, paucissimae quaedam reliquiae, a Dionysio Halic., Longino aliisque servatae, deperditorum nounisi acrius instillant desiderium. Aeolica et haec usa est dialecto; et Sapphica stropha acque nobilis est ac metrum Alcaicum, Horatio toties adhibita. Odaria duo integriora et cetera

SAPPHO. STESICHORUS

59

carminum frustula, una cum poëtriae vita, ediderunt I. C. Wolfius in Fragmentis et Elogiis Poetriarum octo, graece et latine Hamburgi 1734. 4. et seorsum idem, ibidem, 1733. 4., tum qui Lyricorum fragmenta collegere, H. Stephanus et Vrsinus supra laudati. Reperiuntur ea praeterea in Catulli, qui odae a Longino descriptae tres priores strophas latine expressit (carm. 51.) edit. a Vossio curata, in multis Anacreontis editionibus, in Brunckii Analectis Poëtarum Graecorum, Argentorati 1772 sqq. 3 Voll. 8. in A. Schneideri libro: Movov avon s. poëtriarum etc. Fragmenta Giessae 1802. 8. et in F. I. H. Van Reenen Auctorum Graecorum T. 1. Amstelod. 1809. 8. una cum Anacreontis reliquiis. Seorsum ea ediderunt et notis illustrarunt H. F. M. Volgerus cum diatribe de poëtriae huius vita et scriptis, Lipsiae 1810, 8. F. H. Egertonus Parisiis 1815. 8., et germanico commentario probabili A. Moebius Hannoverae 1815. 8. Multo auctiora et emendatiora illa dedit Blomfieldius in Museo Critico Cantabrig. 1. 11. 1812. Versiones, praecipue germanicas, laudat Mohnikius p. 230. et XLII. (quibus adde Morgensternii illam in Commentar. Dorpatensibus P. IV. p. 416 sqq.); idem W. Heinsii vitam Sapphonis in Iride III. 2. 1775. Veterum de Sapphone commentarii olim exstitere auctoribus Callia Mitylenaeo et Chamaeleonte Heracleota.

Stesichori, Himerae in Sicilia nati, Phalaridis, Agrigenti tyranni, adversarii, qui, Suida teste, usque ad Ol. LVI. 556 a. Ch. vitam produxit, multa interiere carmina, Doricae poëseos et dialecti praeclara olim monumenta, in quibus, praeter lyrica, ut ἆθλα in victores, et παιδικά in pueros formosos, numerantur etiam lyrico-dramatica, quo referas μ έin eius Bouzohiza sive carmina pastoritia; tum lyrico-epica, cuiusmodi fuisse videntur eius Geryonis, Helenes accusatio et encomium sive Palinodia, Euτορία, Ἰλίου πέρσις sive de Troiae excidio, Orestia, aliaque: unde Quintiliano (X, 1. 62) „maxima bella et clarissimos cecinisse duces, et epici carminis onera lyra sustinuisse" dicitur. Quorum omnium reliquias lyricorum poëtarum fragmentis inseruere viri laudali, seorsum digessit et interpretatus

60

I BY CUS. ANACREON

est 1. A. Suchfort, Gottingae 1771. 4. sed multo pleniores et emendatiores edidit Blomfieldius in Museo Crit. Cantabrig. 1816. VI.

Pauciora etiam Ibyci supersunt, ab H. Stephano et Fulvio Vrsino collecta inter Fragm. lyricor. Rhegii, urbe Calabriae, vel Messanae in Sicilia natus, circa Ol. LVI. 3. a. Ch. 554. floruisse, et septem libros μελῶν ἐρωτικῶν dorica dialecto reliquisse perhibetur. Aestum ingenii, quo abreptus fuit, arguunt cognomen Ερωτομανέστατος quod Suida teste nactus est, et Ciceronis verba in Tusc. IV. 33. Maxime omnium flagrasse amore Rheginum 1bycum, apparet ex scriptis. Mortis eius violentae (nam a latronibus, gruum clamore postea detectis, occisus fertur, memoriam duo servarunt epigrammata in Anthol. Gr. II. 27. III. 262. cf. Fabric. Ilarles. T. II. p. 124 sqq.

§. 41.

Anacreon, Teius cognomine a Teo, Ioniae urbe, quae eius patria fuit, ab Ol. LV. 2. a. Ch. 559. usque ad Ol. LXXVI. 3. a. Ch. 474., annos quinque et octoginta vixisse dicitur. Ex urbe patria Abderam cum parentibus aliisque multis civibus migravit, unde primum a Polycrate, Samiorum tyranno, in Samum insulam arcessitus, mox Athenas evocatus, cum Hipparcho, Pisistrati filio, coniunctissime vixit. V. Herodot. VII. 6. Quo interfecto, patriam repetiisse videtur. Multorum quidem et diversi generis carminum lyricorum auctor celebratur veteribus. Etenim, praeter un, quorum praecipuus auctor fertur, dictus hinc eximie ὁ τῶν μελῶν ποιήτης, ὁ Τήϊος μελωδός, scripsit elegias, hymnos, scolia, ¿owtizά, epigrammata, et τὰ καλούμενα Ανακρεόντεια, qualia pleraque sunt, quae nunc sub nomine Anacreontis feruntur, dialecto ionica. Noti sunt vel ex Horatio (Epod. XIV, 10.) eius in Bathyllum puerum amores, et, Cicerone teste, (Tusc. IV, 33.) tota poësis eius fuit amatoria. Horum omnium non nisi fragmenta et quaedam epigrammata supersunt. Nam quae nunc habentur odaria Anacreontis LXV, horum vix unum alterumve ab elegantissimo poëta profectum esse, reliqua meras

« PreviousContinue »