Page images
PDF
EPUB

judicant, difficile esse bono viro, qui libertatis amorem publicè profiteatur, ad rempublicam gerendam admoveri.

Verùm hæc dices nihil ad me pertinere; modò quodcunque in me est, omni studio conferam ad causam tuam promovendam. Atque hoc ipsum est, de quo velim paulò plura ex te sciscitari : quomodo et apud quos illud studium profitendum sit ac declarandum. Habeáinne potestatem suffragium mittendi, cujus ratio pro causâ tuâ habeatur ? Id quidem vix credidero. An verò ex amicis meis Oxoniensibus illi compellandi sint, à quorum amicitiâ, benevolentiâ, et humanitate aliquid sperare ausim, veluti Kennicottus, Whitius, Winstanlejus ? Tu mihi primâ mox occasione rescribas, atque indices quid agendum sit. Habebis me tui studiosissimum, nec ullâ in re patiar officium meum tibi deesse.

Ego nunc Leidæ versor, ubi ante annum ferè cum dimidio, Patri meo defuncto successi in munere docendarum literarum Orientalium. Sed de his rebus cupio propediem pluribus ad te scribere. Nam vehementer etiam scire cupio quid tu agas, quid agant mater tua fæminarum optima et soror mihi amicissima. Velim meo nomine plurimam iis salutem dicas, et obsequii atque amicitiæ meæ significationem ad eas perferas. Vale, mî Jonesi,

perge. Dabam, Lugduni Bat. Prid. Kal. Jun. 1780. Missa sunt quædam exempla catalogi bibliotheeæ patris mei quæ vendetur mense Septembri, ad

bibliopolam

et me amare

bibliopolam Londinensem, puto ad Elmslejum. Ex iis jussi unum ad te deferri.

No. XXXVII.
JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

11 Kal. Jun, 1781. Ego de bello hoc facinorissimo quid sentiam, tu non ignoras; quantus autem sim tyrannorum osor, quantus veræ libertatis fautor et vindex, carmen hoc Alcaïcum patrio sermone scriptum, dilucidè monstrabit : sed inhumanae forent literæ quæ humaniores et putantur et esse debent, si viri literati, præsertim ji qui studiis delectantur iisdem, bellum plusquam civile gererent. Perge me igitur Batavus Anglum, ut facis, amare ; quemadmodum ego te, Anglus Batavum, et amo et amabo. Scito me ruri nuper hyemantem et feriatum septem illa nostrorum Arabûm suspensa poëmata, ne versiculo quidem omisso, Anglicè reddidisse ; totum opus, cum notis, et proæmio de vetustioribus Arabiæ monumentis, proximis æstivis feriis in lucem proferre statui. Tabriscii commentarium ipse possideo; Zouzenii zugaQgasin et notulas perutiles, cujus libri pulchrius exemplar Lutetiæ utendum accepi, benignissimè mihi commodavit collegium Trinitatis Cantabrigiense. Sadii notas et versionem Persicam cum Ansarii scholiis, et insigni Obeidallæ editione, Oxonii habemus; sed omninò omnes editiones et commentarios accedere vehementer cupio. Avus tuus felicis memoriæ, quem ego maximè, ut debeo, semper facio, carmina hæc “ cedro digna" prædicat, seque ait, nisi

fallor,

[ocr errors]

fallor, codicem Nahasi Leydensem in proprios usus transcripsisse. Prætereà in bibliothecæ locupletissimæ Schultensianæ indice, cujus unum exemplar, Huntero, amico meo, fidelitèr tradidi, alterum ipse avidè pervolutavi, hæc verba legi :"6990. Septem Moallakat Arab. pulcherrimè scripta.” Ecquis, amabò, codicem hunc emptum possidet ? Quonam veniet pretio ? Dolet, emptorem me non fuisse ; sed ego tunc variis et magnis negotiis ipse suspensus de suspensis carminibus ne cogitavi quidem. Adjuva me, per Musas oro, in opere hoc meo lautâ supellectile ornando ; et quicquid habes vel notarum vel lectionum variarum apud te reconditum, deprome atque imperti. Multa de familià tuâ Mirage6o dixi in proæmio, plura et magnifica, sed et vera dicturus. Scire in primis velim, ullúsne è septem poëtis, præter Amriolkaisum et Tarafem Latinè redditus apud vos prodierit. Librum meum, quem benè nitidum reddet Baumgartius pumex, expecta. Mater mea dilectissima omnium mulierum fuit, ut semper putavi, optima; est, ut confido, sanctissima; ego me luctu macerare non desinam. Te et Schultensiam tuam benè valere, si quàm citissimè certior factus fuero, id mihi erit gratissimum.- Vale.

[ocr errors]

No. XXXVIII.
Baron REVICZKY to Sir W. JONES.
MONSIEUR ;

Londres, 30 Juin, 1789. Par la Vestale, frégate qui devoit conduire à la Chine le Colonel Cathcart, je vous ai

envoyé

envoyé une lettre, Monsieur, en réponse à une belle epitre Persanne, que le Sr. Elmsley libraire dans le Straud m'a fait tenir de votre part, et qui m'a servi d'un témoignage bien agréable du précieux souvenir dont vous continuez à m'honorer, malgré la distance des lieux qui nous sépare. Mai j'ai sçu que le Colonel étant mort en chemin la Vestale étoit retournée en Angleterre, et j'ai lieu de

soupçonner que par cet accident ma lettre n'a pas atteint sa destination. J'ai reçu depuis peu un superbe ouvrage que vous avez fait imprimer à Calcutta ; et qui feroit honneur à la plus celébre imprimerie de l'Europe, accompagné d'une aussi élégante qu’obligeante lettre, où j'ai reconnue la main de quelque très-habile Chattât, si je suis encore en état d'en juger, car en vérité, faute de continuer à cultiver les langues Orientales, elles me sont devenues si étrangères, que si je n'en avois jamais rien appris. Je n'ai pas encore vu la belle écriture Arabe si bien rendue par l'imprimerie, que dans le poème Persan dont vous m'avez fait l'honneur de me gratifier. Je suis bien faché que pendant mon séjour à Londres j'ai été privé de votre chère compagnie, qui m'auroit été d'une ressource infinie; et j'ignore encore si je jouirai de ce bonheur lors de votre retour, me voyant obligé de suivre bientôt ma nouvelle destination à Naples, où l'Empereur

m'a nommé son Ministre. Mais quelle que soit ma destinée, je vous prie d'être persuadé, que l'absence et l'éloignement ne changeront jamais

rien

PP

rien à la résolution que j'ai prise d'être toute ma vie par reconnoissance et par inclination, Votre très humble et très abeissant Serviteur,

REVICZKI.

Appendix. A. The Design of " Britain Discovered,an Heroic

Poem ; in Twelve Books. - By WILLIAM

Jones.

Ne carmine quidem ludere contrarium fuerit : ideoque mibi

videtur M. Tullius tantum intulisse eloquentiæ lumen, quod in hos quoque studiorum secessus excurrit.

Quintil. Instit. l. x. 5.

The Idea of an Epic Poem, at Spa, July 1770,

anno ætat. 23. BRITAIN DISCOVERED: a Poem. In Twelve

Books.

THE DESIGN. THE first hint of this poem was suggested by a passage in a letter of Spenser to Sir Walter Raleigh, where having explained his intention in writing the Fairy Queen, he adds, that if he found his image of Prince Arthur, and the allegory of the twelve private virtues to be well accepted, he might, perhaps, be encouraged to frame the other part of political virtues in his person, after he

came

« PreviousContinue »