Page images
PDF
EPUB

poteris mei causâ efficere, id scio te lubentèr facturum:-Ego quidem nunquam committam, ut quidquam,, quod præstare possim, à me frustrà petas. Uxor mea mecum te optimamque matrem tuam et sororem plurimùm salvere jubet.— Vale,'mi Jonesi, Schultensiúmque tuum amare perge. Amsteledami, Prid. Non. Maii.

No. XXXIV.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Amicè tibi et suavitèr hortanti, ut novo operi apud vos mox edendo gavov meum conferrem, certè non deessem, sed pangerem nescio quid, ut possem; nisi omninò egerem otio. Cùm enim officium meum judiciale, tùm forensis labor, lucubrationes continuæ, dicendi meditatio, actio causarum, et in jure respondendi munus, vix horulam mihi concedunt ad somnum, et ad cibum capiendum. Quòd me jucundissimè fecisti certiorem quid tu agas, quídque in patriâ tuâ agitur, gratias ago maximas. Ego si quem Anglum generosum et benè locupletem invenero, qui vel filium vel pupillum ad recolendas humaniores literas isthinc mittere voluerit; laudis tuæ me verum præconem fore polliceor, nec in re quâpiam tibi defuturum. Hoc tamen quàm sit incertum, tu non ignoras. -Vale, méque dilige. IV. Cal. Jul. 1777.

No. XXXV.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Varsovia, 17 Marti, 1779.

Pertulit ad me nuper Duninius binos tuos variæ eruditionis libros, novissimè in lucem editos,

quibus vehementèr delectatus sum; nam et memorem te adhuc mei ex munere hoc gratus reco gnovi, et singularis illa doctrina, quâ scripta tua referta luxuriant, voluptatem cum profectu legenti adtulit, et ad obliterata penè jam in animo meo hujuscemodi studia, iterum recolenda, stimulum addidit. Vitam Persici Schach Nadir jam anteà princeps Adamus Czartoriski linguis Orientis non infelicitèr addictus, legendam mihi obtulit, et quæ in diatribe adjuncta honorificè de me meministi indigitavit; sed ea quidem amori erga me tuo unicè adscripta velim. Nunc quòd amœnioribus literis nuncium dare, et Themidis sacrario unicè te devovere decreveris sine Reipublicæ literariæ jacturâ fieri posse non censeo, neque futurum spero, quin te Melpomene nascentem vidit, et nolentem volentem sub suo imperio coërcebit. Mihi jam in septimum annum, et ad fastidium usque Vistulæ, littora coluntur, felicioribus mutanda, ni fallor, extincto, si diis placet, in Germaniâ bello. Quantò gratius in Britanniâ nec longè à te, tempus meum transigerem, si me fata meis paterentur ducere vitam auspiciis! Sed quocunque locorum sorte compulsus fuero, amare te non desinam.-Vale.

No. XXXIV.

H. A. SCHULTENS JONESIO, S. Quanquam plurimis occupationibus et sæpiùs et nunc maximè impedior, à conscribendis epistolis, per quas veteris amicitiæ memoria reco

latur,

latur, à cujus rei suavitate atque delectatione molestè fero me abduci: tamen tale mihi videtur argumentum literarum tuarum, quas his diebus accepi, ut melius sit tribus duntaxat verbis ad eas respondere, quàm, dum meliorem quæro scribendi opportunitatem, nimiâ cunctatione efficere, ut vel nihil ad causam tuam, quæ in summo mea ergo te studio quàm maximè mea est, juvandam præstare queam, vel, etsi à me juvari non possis, in suspicionem veniam negligentiæ in amicis colendis, eorumque voluntati ac desiderio obtempe

rando.

Enimverò, mî Jonesi, intellexi tuam petitionem gravissimi muneris, ac gloriosissimi, quod, si virtute non fautoribus ambiendum sit, haud scio in quem conferri possit te digniorem, atque ornatiorem cùm ingenio, plurimarum rerum utilissimarum cognitione, admirabili eloquentiæ vi et præstantiâ; tùm verò patriæ ac libertatis amantiorem, qui communi rerum vestrarum calamitati succurrat majore consilio, prudentiâ, fortitudine, animi integritate; cui igitur alma Mater nostra (nam patere me hâc appellatione pietatis meo sensui gratificari) salutis ac prosperitatis suæ curam tutiùs committat.

Sed hunc tuum, qui palàm cognitus est, libertatis amorem nonne in hâc temporum perversitate tibi putas nociturum esse? Feréntne plurimi, à quorum suffragiis ea res pendet, personam Acadeiniæ in comitiis publicis à Julio Melesigono sustineri? Belgæ quidem de rerum vestrarum statu sic judicant,

judicant, difficile esse bono viro, qui libertatis amorem publicè profiteatur, ad rempublicam gerendam admoveri.

Verùm hæc dices nihil ad me pertinere; modò quodcunque in me est, omni studio conferam ad causam tuam promovendam. Atque hoc ipsum est, de quo velim paulò plura ex te sciscitari: quomodo et apud quos illud studium profitendum sit ac declarandum. Habeámne potestatem suffragium mittendi, cujus ratio pro causâ tuâ habeatur ? Id quidem vix credidero. An verò ex amicis meis Oxoniensibus illi compellandi sint, à quorum amicitiâ, benevolentiâ, et humanitate aliquid sperare ausim, veluti Kennicottus, Whitius, Winstanlejus ? Tu mihi primâ mox occasione rescribas, atque indices quid agendum sit. Habebis me tui studiosissimum, nec ullâ in re patiar officium meum tibi deesse.

Ego nunc Leida versor, ubi ante annum ferè cum dimidio, Patri meo defuncto successi in munere docendarum literarum Orientalium. Sed de his rebus cupio propedièm pluribus ad te scribere. Nam vehementèr etiam scire cupio quid tu agas, quid agant mater tua fœminarum optima et soror mihi amicissima. Velim meo nomine plurimam iis salutem dicas, et obsequii atque amicitiæ meæ significationem ad eas perferas. Vale, mi Jonesi, et me amare perge.

Dabam, Lugduni Bat. Prid. Kal. Jun. 1780.

Missa sunt quædam exempla catalogi bibliotheæ patris mei quæ vendetur mense Septembri, ad bibliopolam

bibliopolam Londinensem, puto ad Elmslejum. Ex iis jussi unum ad te deferri.

No. XXXVII.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

11 Kal. Jun. 1781.

Ego de bello hoc facinorissimo quid sen

tiam, tu non ignoras; quantus autem sim tyrannorum osor, quantus veræ libertatis fautor et vindex, carmen hoc Alcaicum patrio sermone scriptum, dilucidè monstrabit: sed inhumanæ forent literæ quæ humaniores et putantur et esse debent, si viri literati, præsertim ii qui studiis delectantur iisdem, bellum plusquam civile gererent. Perge me igitur Batavus Anglum, ut facis, amare; quemadmodùm ego te, Anglus Batavum, et amo et amabo. Scito me ruri nuper hyemantem et feriatum septem illa nostrorum Arabûm suspensa poëmata, ne versiculo quidem omisso, Anglicè reddidisse; totum opus, cum notis, et proœmio de vetustioribus Arabiæ monumentis, proximis æstivis feriis in lucem proferre statui. Tabrizzi commentarium ipse possideo; Zouzenii wagagasiv et notulas perutiles, cujus libri pulchrius exemplar Lutetiæ utendum accepi, benignissimè mihi commodavit collegium Trinitatis Cantabrigiense. Sadii notas et versionem Persicam cum Ansarii scholiis, et insigni Obeidallæ editione, Oxonii habemus; sed omninò omnes editiones et commentarios accedere vehementer cupio. Avus tuus felicis memoriæ, quem ego maximè, ut debeo, semper facio, carmina. hæc cedro digna" prædicat, seque ait, nisi

fallor,

« PreviousContinue »