Page images
PDF
EPUB

tuo nomine, vel omisso, uti ipse hoc jusseris, bibliothecæ inseretur. Si Anglicè quid scriptum habeas, nec sit tibi ejus Latinè vertendi opportunitas, illud equidem lubens suscipiam, istamque versionem aliis, qui sunt Latinè scribendi multò me peritiores, examinandam et corrigendam tradens curabo, ne tuæ laudi atque existimationi aliquid detrahatur.--Nihil prætereà addetur, omittetur, vel mutabitur, sed omnia erunt tua eadem illa, quæ miseris: quam in rem, fidem meam, si opus esse putas, sanctissimè interpono.--Tu, nisi molestum est, citò mihi rescribe, nostræque petitioni facilem te præbe ac benignum.

Gratulor munus, quod aditum tibi ad majora et pinguiora brevi patefaciet. Sed amissam libertatem, non tam tui, quàm mei causâ, molesté ferv. Nemini, ne Anglo quidem, misera est servitus, quæ in utilitatem publicam suscepta, virtutis est et meritorum justa remuneratio. Mihi autem, qui, dum liber eras, frustrà te espectavi, imprimis gravis est illa tua servitus, quæ tui videndi spem sin minùs omnem præcidit, at certè minuit, et multùm extenuat.-Hunc tu nobis metum eripe ; et si quid vacui temporis tibi relictum est, (erit autem interdum, nam habes 59 socios in munere tuo tibi adjunctos,) id quæso ne prætermittas, sed huc excurrens, felicitatem nostram jucundissimo tuo adspectu et colloquio augeas quàm cumulatissimè. Ego quin ad vos aliquando revertar, non defectu quodam voluntatis retineor; tantâ enim cum voluptate repeto memoriâ tempus illud, quo suavissimâ tuâ consuetudine frui mihi licuit, ut ne vivam, si non ardentissimo desiderio teneor in eandem felicitatem quartò ociùs evolandi. Nec prohibet temporis angustia, quandoquidem ita fert muneris mei ratio, ut per novem ferè menses plurimis negotiis obrutus, tribus reliquis liber sim et homo mei juris. -Quid igitur? Dicam quod res est, nec turpe existimabo talia amico indicâsse

consuetudine

اذا نقل روني خف علي " ان اجي

Sterile ut ubivis, sic etiam in Belgio literaturæ Orientalis solum necessaria quidem ad vitam lautè satis alendam præbet; quod superfluum videri posset neutiquam concedit.--Donec igitur inexpectata quædam fertilitas advenerit, itineris Anglici iterum suscipiendi spes prorsus mihi evanuit. Sed quæ fors fert, æquo feram animo. Quandoquidem verò hujus rei mentionem apud te injeci, addam etiam aliud, in quo tu forsan poteris egregiè mili adjuvare. Constitui, ut rebus meis meliùs consulam eamque superfluitatem consequar, quæ, etsi careri potest, tamen grata est et jucunda fruentibus, adolescentulum circumspicere, quem in ædes recipiam, cujúsque mores dirigam ac gubernem :--sed cupio imprimis ex vestratibus aliquem recipere, cùm quòd rariùs solent nostri homines pueros aliis tradere, tum quòd melius videtur (vides quàm ingenuè tecum agam) Anglo cuidam libertatem vendere, à quo major est et lautior merces expectanda.-Sed monet deficiens charta, ut tandem desinain esse verbosior. Tu, si me amas, brevi rescribes, quid tibi hâc de re videatur, et si quid

poteris

oteris mei causâ efficere, id scio te lubentèr facurum:-Ego quidem nunquam committam, ut quidquam, quod præstare possim, à me frustrà petas.

Uxor mea mecum te optimamque matrem tuam et sororem plurimùm salvere jubet. Vale,'mî Jonesi, Schultensiúmque tuum amare perge.

Amsteledami, Prid. Non. Maii.

No. XXXIV.
JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Amicè tibi et suavitèr hortanti, ut'novo operi apud vos mox edendo égezvov meum conferrem, certè non deessem, sed pangerem vescio quid, ut possem ; nisi omninò egerem otio. Cùm enim officium meum judiciale, tùm forensis labor, lucubrationes continuæ, dicendi meditatio, actio causarum, et in jure respondendi munus, vix horulam mihi concedunt ad somnum, et ad cibum capiendum. Quòd me jucundissimè fecisti certiorem quid tu agas, quídque in patriâ tuâ agitur, gratias ago maximas. Ego si quem Anglum generosum et benè locupletem invenero, qui vel filium vel

pupillum ad recolendas humaniores literas isthinc mittere voluerit; laudis tuæ me verum præconem fore polliceor, nec in re quapiam tibi defuturum. Hoc tamen quam sit incertum, tu non ignoras. -Vale, méque dilige.

IV. Cal. Jul. 1777.
No. XXXV.
REVICZKIUS JONESIO, S.

Varsoviæ, 17 Martii, 1779. Pertulit ad me nuper Duninius binos tuos variæ eruditionis libros, novissimè in lucem editos,

quibus quibus vehementer delectatus sum ; nam et memorem te adhuc mei ex munere hoc gratus recognovi, et singularis illa doctrina, quâ scripta tua re. ferta luxuriant, voluptatem cum profectu legenti adtulit, et ad obliterata penè jam in animo meo hujuscemodi studia, iterum recolenda, stimulum addidit. Vitam Persici Schach Nadir jam anteà princeps Adamus Czartoriski linguis Orientis non infeliciter addictus, legendam mihi obtulit, et quæ in diatribe adjuncta honorificè de me meministi indigitavit ; sed ea quidem amori erga me tuo unicè adscripta velim. Nunc quòd amenioribus literis nuncium dare, et Themidis sacrario unicè te devovere decreveris sine Reipublicæ literariæ jacturâ fieri posse non censeo, neque futurum spero, quin te Melpomene nascentem vidit, et nolentem volentem sub suo imperio coërcebit. Mihi jam in septimum annum, et ad fastidium usque Vistulæ, littora coluntur, felicioribus mutanda, ni fallor, extincto, si diis placet, in Germaniâ bello. Quantd gratius in Britanniâ nec longè à te, tempus meum transigerem, si me fata meis paterentur ducere vitam auspiciis ! Sed quocunque locorum sorte compulsus fuero, amare te non desinam.- Vale.

No. XXXIV.
H. A. SCHULTENS JONESIO, S.

Quanquam plurimis occupationibus et sæpiùs et nunc maximè impedior, à conscribendis epistolis, per quas veteris amicitiæ memoria reco

latur,

latur, à cujus rei suavitate atque delectatione moleste fero me abduci : tamen tale mihi videtur argumentum literarum tuarum, quas his diebus accepi, ut melius sit tribus duntaxat verbis ad eas respondere, quàm, dum meliorem quæro scribendi opportunitatem, nimiâ cunctatione efficere, ut vel nihil ad causam tuam, quæ in summo mea ergo te studio quàm maximè mea est, juvandam præstare queam, vel, etsi à me juvari non possis, in suspicionem veniam negligentiæ in amicis colendis, eorumque voluntati ac desiderio obtemperando.

Enimverò, mî Jonesi, intellexi tuam petitionem gravissimi muneris, ac gloriosissimi, quod, si virtute non fautoribus ambiendum sit, laud scio in quem conferri possit te digniorem, atque ornatiorem cùm ingenio, plurimarum rerum utilissimarum cognitione, admirabili eloquentiae vi et præstantiâ ; tùm verò patriæ ac libertatis amantiorem, qui communi rerum vestrarum calamitati succurrat majore consilio, prudentia, fortitudine, animi integritate ; cui igitur alma Mater nostra (nam patere me hâc appellatione pietatis meo sensui gratificari) salutis ac prosperitatis suæ curam tutiùs committat.

Sed hunc tuum, qui palàm cognitus est, libertatis amorem nonne in hâc temporum perversitate tibi putas nociturum esse? Ferentne plurimi, à quorum suffragiis ea res pendet, personam Acadeiniæ in comitiis publicis à Julio Melesigono sustineri? Belgæ quidem de rerum vestrarum statu sic

judicant,

[ocr errors]
« PreviousContinue »