Page images
PDF
EPUB

quidem non ita sentio: sed est horum auctoritati cedendum, ideòque expectandum, donec major mihi facultas sit talem editionem ritè ornandi. Scheidíus noster his diebus edidit primam particulam Lexici Gieuhariani, quæ ex capite I, sive

usque ad finem litera باب الهمزه ق قيا ad

decurrit, et 200 ferè paginis comprehenditur.Putat integrum opus cum versione Latinâ edendum, 10 volumina, unumquodque mille paginarum fore impleturum. Diversa sunt hominum judicia. Ipse quidem in persequendo tam immenso opere, adeò nullam molestiam prævidet, ut etiam de Phiruzabadio aliisque auctoribus edendis interdum cogitet. Alii verò institutum arbitrantur infinitis obseptum difficultatibus, nec unquam, nisi aureus quidem imber ipsi decidat, ad finem perducendum et hoc quidem unicum est, quod in Arabicis hodiè inter nos agitur, nisi quòd Wilmettus, juvenis theologus, sed eruditus, glossarium parat in Haririum, Arabshiadem, et Coranum.— Incipientibus opus utilissimum, quódque multùm proderit iis, qui, Lexici Goliani caritate, ejusque comparandi difficultate, solent interdum ab harum literarum studio deterreri. Melior est Græcarum literarum et Latinarum apud nos conditio; quod equidem non invideo, nec miror, sed ferrem adhuc leniùs, si modò aliqua hujus felicitatis pars in Orientales etiam literas redundaret. Habemus Ruhnkenium in elaborando Velleio Paterculo, Burmannum in Propertio, Wyttenbachium in Plu

tarcho,

tarcho, Tollium in Apollonii Lexico Homerico, eodem quod est à Villoisonio in Galliâ editum, occupatos. Phalaridis epistolæ, de quarum auctore tanta fuit inter vestrates Boyleium et Bentleium controversia, brevì in lucem emittentur. Vidistin' elegantissimam Ruhnkenii dissertationem de vitâ et scriptis Longini? Multa sunt ejus exempla in Angliam delata:-sin videris, curabo, ut, datâ occasione, eam accipias. Prodibit etiam intra paucas hebdomadas bibliotheca quædam critica, duobus vel tribus fasciculis, quovis anno, edenda, cujusque duplex erit institutum. Alterum, ut novos libros, sed optimos, commemoret, ex omni genere literarum, quæ ad eruditam antiquitatem pertinent; alterum, ut nova quædam et inedita, subindè interspergat, Latent quidem ejus auctores, vel potiùs, latere cupiunt; etsi quosdam illorum certissimè prodet cùm haud vulgaris eruditio, tùm rara scribendi elegantia. Nec tamen ita sunt mihi prorsùs ignoti, quin hoc ausim confidentèr affirmare, magnoperè tibi hunc libellum esse placiturum:-sunt autem in illâ societate quidam ex amicis meis atque familiaribus, qui id à me petant, ut commendatione meâ, bibliopolam Londini habeant, ad quem possint exempla quædam transmittere. Cogitavi de Elmsleyo, cui haud grave erit, viginti, vel etiam paucioribus exemplis experiri, quem successum libellus iste inter vos sit habiturus. Sed volui priùs hâc de re ad te scribere, ut vel ipse, vel alius quisquam tuo hortatu, promptior sit ad illum negotium suscipiendum. Est adhuc

aliud, idque majoris momenti, quod, me tanquam proxenetâ quodam usi, vehementèr à te flagitant: nempè ex Orientalibus literis, imprimis verò Arabicis, Persicisque nonnulla in Bibliothecam conferre cupientibus auctor fui, ut, cùm pauci libri in hoc genere prodeant, pauciores etiam aliquâ commemoratione digni sint, vacuum hunc locum relinquerent brevioribus dissertationibus, σχεδιασμασι, Siaтpicais, vel quocunque tandem nomine aliquid acciperent, quod ad hæc studia promovenda egregiè conducat. Ipse promisi, me interdum, si nihil melius haberent, biographias quasdam ex Jbn Chalikane suppeditaturum. Tunc illi laudare quidem hoc consilium, simul verò vehementèr à me petere, ut Jonesio hujusmodi diatribas extorquerem :-nihil fore, quod hanc bibliothecæ partem ornatiorem redderet magisque commendaret:-me, si vera sint, quæ de mutuâ nostrâ amicitiâ semper in ore fero, facilè illud à te impetraturum. Vides igitur, mî Gulielmi, quò me adduxerit frequens tui erga me amoris gloriatio:-sed pareo eorum voluntati eò lubentiùs, quò pulchrior mihi indè spes nascitur, gravem quam fecimus tui jacturam, aliquâ ratione reparandi.Itaque oro te, obsecro, et per veterem illum tuum amorem Musarum Orientalium, quibus tam flebile tui desiderium reliquisti; per illum ergo amorem obtestor, ut, dum commoda tibi est iis gratificandi occasio, hanc nobis felicitatem non invideas. Excute forulos;-invenies multa parata, perfecta, nec indigna, quæ lucem adspiciant: quidquid mittes, erit illud acceptissimum, et, vel addito

tuo

tuo nomine, vel omisso, uti ipse hoc jusseris, bibliothecæ inseretur. Si Anglicè quid scriptum habeas, nec sit tibi ejus Latinè vertendi opportu nitas, illud equidem lubens suscipiam, istamque versionem aliis, qui sunt Latinè scribendi multò me peritiores, examinandam et corrigendam tradens curabo, ne tuæ laudi atque existimationi aliquid detrahatur.-Nihil prætereà addetur, omittetur, vel mutabitur, sed omnia erunt tua eadem illa, quæ miseris: quam in rem, fidem meam, si opus esse putas, sanctissimè interpono.-Tu, nisi molestum est, citò mihi rescribe, nostræque petitioni facilem te præbe ac benignum.

Gratulor munus, quod aditum tibi ad majora et pinguiora brevi patefaciet. Sed amissam libertatem, non tam tui, quàm mei causâ, molestè fero. Nemini, ne Anglo quidem, misera est servitus, quæ in utilitatem publicam suscepta, virtutis est et meritorum justa remuneratio. Mihi autem, qui, dum liber eras, frustrà te expectavi, imprimis gravis est illa tua servitus, quæ tui videndi spem sin minùs omnem præcidit, at certè minuit, et multùm extenuat.-Hunc tu nobis metum eripe; et si quid vacui temporis tibi relictum est, (erit autem interdum, nam habes 59 socios in munere tuo tibi adjunctos,) id quæso ne prætermittas, sed huc excurrens, felicitatem nostram jucundissimo tuo adspectu et colloquio augeas quàm cumulatissimè. Ego quin ad vos aliquando revertar, non defectu quodam voluntatis retineor; tantâ enim cum voluptate repeto memoriâ tempus illud, quo suavissimâ tuâ consuetudine

consuetudine frui mihi licuit, ut ne vivam, si non ardentissimo desiderio teneor in eandem felicitatem quantò ociùs evolandi. Nec prohibet temporis angustia, quandoquidem ita fert muneris mei ratio, ut per novem ferè menses plurimis negotiis obrutus, tribus reliquis liber sim et homo mei juris. -Quid igitur? Dicam quod res est, nec turpe existimabo talia amico indicâsse

[blocks in formation]

ان اجي اذا نقل روني خف علي

Po

tu

qu

pe

Sed

Sterile ut ubivis, sic etiam in Belgio literaturæ
Orientalis solum necessaria quidem ad vitam lautè
satis alendam præbet; quod superfluum videri pos-
set neutiquam concedit.-Donec igitur inexpec-
tata quædam fertilitas advenerit, itineris Anglici
iterum suscipiendi spes prorsus mihi evanuit.
quæ fors fert, æquo feram animo. Quandoquidem
verò hujus rei mentionem apud te injeci, addam
etiam aliud, in quo tu forsan poteris egregiè mihi
adjuvare. Constitui, ut rebus meis meliùs consulam
eamque superfluitatem consequar, quæ, etsi careri
potest, tamen grata est et jucunda fruentibus, ado-
lescentulum circumspicere, quem in ædes recipiam,
cujúsque mores dirigam ac gubernem :-sed cupio
imprimis ex vestratibus aliquem recipere, cùm
quòd rariùs solent nostri homines pueros aliis tra-
dere, tum quòd melius videtur (vides quàm
ingenuè tecum agam) Anglo cuidam libertatem
vendere, à quo major est et lautior merces expec-
tanda. Sed monet deficiens charta, ut tandem de-
sinam esse verbosior. Tu, si me amas, brevi
rescribes, quid tibi hâc de re videatur, et si quid

[ocr errors]

poteris

« PreviousContinue »