Page images
PDF
EPUB

gratulantur tibi mater et soror mea, felicitate nuptiarum tuarum. Schultensiæ tuæ, quam amabilissi mam esse certò scio, et patri tuo, viro optimo, salutem impertio plurimam. Gratum habeo, quòd me Amsteledami videre cupis; mihi quoque summæ erit voluptati tecum in patriâ tuâ colloqui; quòd si tuâ frui liceret consuetudine, glacies vestra Hesperidum hortis esset amonior, nec ipsa Tempe adire magis cuperem; sed, propter forenses occupationes, æstas mihi ad peregrinandum erit commodior. Polliceor tibi me, vel anno proximo, vel post eum venturo, mense Julio aut Augusto, apud te perlibenter commoraturum.

Josephum, hominem Syrum, tibi placuisse lætor, et gaudeo illum per Germaniam iter facturum esse. De illo satis longa est historia; qui, nisi ego primariis hujus civitatis viris, qui apud regem plurimùm valeant, sedulò exorâssem, Londini aut vixisset miserrimus, aut mortem obiisset immeritò. Libros quos emere voluisti, tibi reservat Bibliopola. Literulas ad te meas Idibus Juliis scriptas, quas ad te perferendas dedi adolescenti Campbello, nondum, ut arbitror, accepisti. Regis Hispaniæ filius, Gabrielis, princeps juventutis, ad me misit Sallustium suum splendidissimè impressum. Id mihi summo honori duco, gratiasque perdiligentèr egi. Audiisti sine dubio de Brucii, hominis Scoti, peregrinationibus in Syriam, Arabiam, Abyssiniam, Nubiam, Ægyptum; cui non domus sua nota magis est quàm Rubri Maris, littus, et Nili fons.Multos sécum attulit codices Ethiopico sermone scriptos,

scriptos, et, inter alios, Enochi vaticinium, librum antiquum, sed inter Sibyllina volumina numerandum.

Dum hæc scribebam, venit ad me quidam qui · attulit codicem, ut aiebat, manu scriptum, quem à Montacuto, nobili Anglo, Venetiis acceperat, ut ad me perferret. Aperui librum; inveni bellissimum et perfectissimum Motanabii exemplar, cum epistolâ versibus Arabicis ad me scriptâ ab Abderrahman nescio quo, quem fortasse in Asiâ Montacutus viderat. Gratissima est docti Arabis in me benevolentia; versus apposui; neutiquam me dignor tam exaggeratis laudibus: sed nôsti magniloquentiam Asiaticorum. Noli jam putare me Motanabii poëmata continuè perlecturum; latebunt Oxonii, cum cæteris istis similibus thesauris meis. Velim tibi persuadeas te à me plurimi fieri, nec quidquam mihi jucundius esse posse, quàm abs te sæpissimè longissimas epistolas accipere.-Cura ut valeas, meque, ut facis, amare pergas.

No. XXVII.

JONESIUS F. P. BAYER, S.

4 Non. Oct. 1774.

Vix reperio quibus tibi verbis agam gratias, quòd Sallustii historiam chartæ splendidissimæ perpulchrè impressam, et in sermonem Hispanum elegantèr conversam, ad me mittendam curaveris ; eodemque me, novum hominem et privatum, honore affeceris, quo non nisi magnos reges et illustres academias, anteà dignatus es. Sed incipienti mihi

literas

literas ad te mittere, dubium omninò visum est, gratularérnetibi priùs de præstantissimo interpretationis scriptore, an gratias agerem quòd mihi adeò jucundum tui μvμóuvov dedisses. Auguror sanè clarius lumen bonarum artium ac scientiarum accessurum patriæ tuæ, in quâ regius adolescens eo sit ingenio eâque doctrinâ præditus, ut historicorum Romano. rum principem luculentèr interpretari, notisque eruditus illustrare possit. Quàm pauci sunt in aliis regionibus juvenes primarii, qui tantum opus perficere aut velint, si possint, aut possint fortasse, si velint! Sallustii gravissimum opus, sapientiâ et dignitate plenum, benè intelligere, permagnum est; aptè illustrare, egregium; bellè vertere, admirandum. Hæc omnia si vir privatus effecisset, laude dignus esset; si adolescens, honore decorandus; si et juvenis, et princeps juventutis, summis honoribus præconii more persequendus.

Linguæ vestræ studium doctissimæ complures jam annos intermisi; sed memini me Alonzi heroïcum poëma, Garcilassi carmina, Cervantis lepidas fabellas magnâ cum voluptate legisse. Nihil tamen, ita fortunatè vivam, elegantius aut politius legi, quàm Sallustii versionem; et libentèr doctissimo auctori assentior, cùm dicat in prooemio,

linguam vestram ad Latini sermonis gravitatem "proximè accedere." Pergat igitur juvenis amabilissimus cùm de patriâ suâ tùm de humano genere benè mereri; efficiatque ut omnibus hujus ævi principibus viris facilè sit anteponendus. Si mihi liceat eloqui quod sentio, auctor sim ut M. Tullii

ferè

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

ferè divinis operibus quàm diligentissimè navet operam ; quæ neminem unquam legisse puto, quin legendo factus sit eloquentior et doctior. Digna est admirabilis illa ad Quintum fratrem de provinciâ administrandâ epistola, quæ ab omnibus in terrarum orbe regibus memoritèr quotidiè recitetur. Digni sunt libri de Officiis, de Finibus, de Quæstionibus Tusculanis, qui centiès perlegantur. Dignæ Orationes ferè sexaginta quæ in omnes Europæ linguas convertantur. Nec vereor affirmare sedecim illos epistolarum ad Atticum libros historiis ferè omnibus (Sallustio excepto) præstare. Quod ad tua ipsius opera attinet, liber tuus jucundissimus à me diligenter et lectus est et legetur.—Audio te ejusdem versionem Latinam meditari, quam ut perficias oro, gentium exterarum gratiâ. Nihil in eo quod sit mutandum video, nihil quod non laudandum. Pervelim plures tuos antiquitatum Asiaticarum et Africanarum libros in lucem proferas. Ecquid harum rerum studiosis gratiúsne optare possim?-Tu interea, vir clarissime, et meo et reipublicæ literariæ nomine etiam atque etiam vale! No. XXVIII.

JONESIUS G. S. MICHAELI, S.

Prid. Non. Novemb.

Peto à te ne me putes libros tuos aut non legisse, aut lectos neglexisse. De fabulis Hebræorum neque à te prorsùs dissentio, nec tamen usquequaque tibi assentior. Nolui igitur, re nondum satis exploratâ et cognitâ, ab opinione vul

gari recedere. Cæterùm commentarios nostros abs te probari lætor. Quod quæris, seriòne Musas Asiaticas et politiores literas deseruerim, nihil scito esse verius; nec per viginti annos quidquam de his rebus aut scribam aut meditabor. Totus in foro sum, et in juris nostri studio Σπαρταν ἔλαχον: tua tamen opera, teque ipsum, vir optime atque humanissime, plurimi semper faciam.—Vale!

No. XXIX.

H. A. SCHULTENS JONESIO, S.

Jan. 6, 1775. Etsi his diebus, quibus molesti et insoliti labores totum me occupatum tenent, ne id quidem temporis mihi superest, ut de epistolis exornandis cogitare liceat, tamen non potui doctissimo Bjornsthalio nihil literarum ad te dare, cùm ut haberet, quo optatus ipse aditus ad te patefieret; tùm, ut videres, me tui non immemorem vivere.-Jucundum tibi erit cum Sueco nostro Philarabe colloquium. Non tantùm enim multorum hominum mores vidit et urbes, sed Orientales etiam literas et callet egregiè et amat vehementèr. Deliciis (non olim, ut scribis, sed etiam nunc) tuis addictum scio pergratum tibi futurum.—Accepi utrasque tuas literas. Priores, quas Campbello dederas ad me perferendas, reddidit mihi ejus avunculus Cunningham, mercator hâc in urbe degens. Ipsum adolescentulum nondum vidi. Missus est in ludum quendam aliquot milliaribus hinc dissitum. Si huc redierit, conabor, quâcunque in re potero,

memet

« PreviousContinue »