Page images
PDF
EPUB

nissimè, ægrè te ferre, me politioris doctrinæ desertorem esse, agnosco benevolentiam expostulationis tuæ. Sed, mî Alberte, non est integrum; jacta est alea; libri mei omnes, cùm impressi tùm manuscripti, præter eos, qui ad jureconsulti et oratoris officium pertinent, in arcâ Oxonii otiantur; et statui, per viginti minimùm annos, nullis rebus, nisi aut forensibus aut politicis, operam navare. Consilii mei rationes longo sermone persequi non est necessarium : illud sufficiet dicere, me, si Romæ vixissem aut Athenis, oratorum et illustriumi civium labores, vigilias, pericula, exilium, invidiam, mortem denique, vel umbris poëtarum vel philosophorum hortis antelaturum fuisse. Idem faciendum in hâc Anglorum republicâ, quæ nec Romanæ nec Atheniensi cedit, et sentio, et à pueritiâ sensi, et semper sentiam. Porrò auten, tametsi literarum politiorum venustatem facilè agnosco, tamen valdè me delectat id quod à Neoptolemo in tragediâ dicitur, Philosophari juvat sed paucis; et illud Hippocrateum, o Bio Bpæmus, Ý TéXUM Herpå, o xaipa očus. Strenuè denique asseverabo alias esse majores artes, quæ non solùm fructus, sed et dulcissimos fructus afferunt. Quid ! nullámne attulit animi voluptatem divina illa Mathesis Archimedi, geome. trarum principi, cum in theoremate demonstrando adeò intentè cogitationem defixisset, ut captas esse Syracusas non sentiret? Quid! ullámne rem jucundiorem aut nobiliorem esse putemus, quàm juris patrii unum studium, de quo velim in menoriam revoces quid dicant in Ciceronis de Oratore

libris L. Crassus et Q. Scævola ?. Quid ! existimásne Suadam illam, cujus medulla ab Ennio dicitur Cethegus, qui et flos populi ab eodem vocatur, aut Thaliæ aut Polyhymniæ suavitatis palmam cona cedere ? Quid ! estne aliquis qui non mallet M. Tullii similis esse, cujus, cùm in omni vità tùm in studiis, exemplar et quasi ideæv mihi proponam, quàm aut Varronis eruditissimi viri, aut Lucretii, poëtæ ingeniosissimi ? Quòd si verè insuave et horridum fuisset juris nostri studium, quod est longè secùs, tamen reprehendendus non essem, si cum veteribus sapientissimis, et cum ipsâ sapientiæ deâ, Athenarum fautrice, Minervâ, fructuosam atque utilem olivam sterili lauro anteponerem. Ut apertè loquar; non est mei stomachi nobilium virorum arrogantiam, quæ à poëtis et literarum cultoribus devoranda est, perferre. Hæc, tibi amicè expostulanti, amicè respondeo ; tuam autem voluntatem, egregiè in me perspectam et cognitam, scito mihi perjucundam esse. Orationem tuam avidè expecto. Labores tuos omnes, et præcipuè Meidanense, opus bilustre, fortunet Deus ! Mens sit, oro, fortis et constans doctissimo Scheidio, ut opus immensum quod meditatur, Atlanteis humeris sustinere valeat. Industriam ejus, omni laude dignam, admiror : sed post Meninskii fatum, non loquor de opere, sed de ipsius miseriis, non est viri prudentis (et qui sibi haud sapit, nihil sapit) navem suam tam incerto mari, atque adeò propè naufragii periculo exponere. * Rege dignum opus est, fateor; sed censúm 'requirit regis. Verè tibi gratulor, gratulantur tibi mater et soror mea, felicitate nuptiarum tuarum. Schultensiæ tuæ, quam amabilissimam esse certo scio, et patri tuo, viro optimo, salutem impertio plurimam, Gratum habeo, quòd me Amsteledami videre cupis ; mihi quoque summa erit voluptati tecum in patriâ tuâ colloqui; quòd şi tuâ frui liceret consuetudine, glacies vestra Hesperidum hortis esset amanior, nec ipsa Tempe adire magis cuperem; sed, propter forenses occupationes, æstas mihi ad peregrinandum erit commodior. Polliceor tibi me, vel anno proximo, vel post eum venturo, mense Julio aut Augusto, apud te perlibentèr commoraturum,

gratulantur

Josephum, hominem Syrum, tibi placuisse lætor, et gaudeo illum per Germaniam iter facturum esse. De illo satis longa est historia ; qui, nisi ego primariis hujus civitatis viris, qui apud regem plurimùm valeant, sedulò exorâssem, Londini aut vixisset miserrimus, aut mortem obiisset immeritò. Libros quos emere voluisti, tibi reservat Bibliopola. Li. terulas ad te meas Idibus Juliis scriptas, quas ad te perferendas dedi adolescenti Campbello, nono dum, ut arbitror, accepisti. Regis Hispaniæ filius, Gabrielis, princeps juventutis, ad me misit Sallustium suum splendidissimè impressum. Id mihi summo honori duco, gratiasque perdiligentèr egi. Audiisti sine dubio de Brucii, hominis Scoti, peregrinationibus in Syriam, Arabiam, Abyssiniam, Nubiam, Ægyptum; cui non domus sua nota magis est quàm Rubri Maris, littus, et Nili fons.Multos sécum attulit codices Æthiopico sermone

scriptos,

scriptos, et, inter alios, Enochi vaticinium, lic brum antiquum, sed inter Sibyllina volumina numerandum.

Dum hæc scribebam, venit ad me quidam qui
· attulit codicem, ut aiebat, manu scriptum, quem
à Montacuto, nobili Anglo, Venetiis acceperat, ut
ad me perferret. Aperui librum; inveni bellissi-
mum et perfectissimum Motanabii exemplar, cum
epistolâ versibus Arabicis ad me scriptâ ab Abder-
rahman nescio quo, quem fortasse in Asiâ Monta-
cutus viderat. Gratissima est docti Arabis in me
benevolentia; versus apposui ; neutiquam me dig.
nor tam exaggeratis laudibus : sed nôsti magnilo-
quentiam Asiaticorum. Noli jam putare me Mo-
tanabii poëmata continuè perlecturum ; latebunt
Oxonii, cum cæteris istis similibus thesauris meis.
Velim tibi persuadeas te à me plurimi fieri, nec
quidquam mihi jucundius esse posse, quàm abs te
sæpissimè longissimas epistolas accipere.-Cura ut
valeas, meque, ut facis, amare pergas.

No. XXVII.
JONESIUS F. P. BAYER, S.

4 Non. Oct. 1774. Vix reperio quibus tibi verbis agam gratias, qudd Sallustii historiam chartæ splendidissimæ perpulchrè impressam, et in sermonem Hispanum eleganter conversam, ad me mittendam curaveris ; eodemque me, novum hominem et privatum, honore i affeceris, quo non nisi magnos reges et illustres academias, anteà dignatus es. Sed incipienti mihi

literas

literas ad te mittere, dubium omnino visum est, grattlarérne tibi priùs de præstantissimo interpretationis scriptore, an gratias agerem quod mihi adeò jucundum tui uvmuốouvov dedisses. Auguror sanè clarius lumen bonarum artium ac scientiarum accessurum patriæ tuæ, in quâ regius adolescens eo sit ingenio eâque doctrinâ præditus, ut historicorum Romanorum principem luculentèr interpretari, notisque eruditus illustrare possit. Quàm pauci sunt in aliis regionibus juveneś primarii, qui tantum opus perficere aut velint, si possint, aut possint fortasse, si velint ! Sallustii gravissimum opus, sapientiâ et dignitate plenum, benè intelligere, permagnum est; aptè illustrare, egregium ; bellè vertére, admirandum. Hæc omnia si vir privatus effecisset, laude dignus esset ; si adolescens, honore decorandus; si et juvenis, et princeps juventutis, summis honoribus præconii more persequendus.

Linguæ vestræ studium doctissimæ complures jam annos intermisi ; sed memini me Alonzi heroïcum poëma, Garcilassi carmina, Cervantis lepidas fabellas magnâ cum voluptate legisse. Nihil tamen, ita fortunatè vivam, elegantius aut politius legi, quàm Sallustii versionem ; et libenter doctissimo auctori assentior, cùm dicat in proæmio, “ linguam vestram ad Latini sermonis gravitatem "proximè accedere.” Pergat igitur juvenis amabilissimus cùm de patriâ suà tùm de humano genere benè mereri ; efficiatque ut omnibus hujus ævi principibus viris facilè sit anteponendus. Si mihi liceat eloqui quod sentio, auctor sim ut M. Tullii

ferè

« PreviousContinue »