Page images
PDF
EPUB

lium proferendis. Tumultuariè confecta, non potuit ita elaborari ac debuisset, atque ipse vellem, modò per tempus licuisset. Jucundissimum, quod obeo, munus hoc solum habet molestiæ, quòd nondum liceat liberè quò velim divagari, atque in institutionibus grammaticis, lectionibus exegeticis Veteris Testamenti, et enarrandis antiquitatibus Judaïcis, tantum temporis consumere cogar, ut parum vel nihil legendis auctoribus Arabicis, multò minùs Persicis, supersit. Sed tædium hoc eò libentiùs fero, quò, si citò devoretur, majus indè otium mihi brevì sit nasciturum. Et ubi semel omnem hanc lectionum farraginem singulis annis repetendam chartis mandavero, liber et mei juris potero totus his studiis incumbere. Meidanensem edendum suscipere jam certum mihi est deliberatumque. In editione parandâ duo ad minimum lustra erunt impendenda. Quanta enim tum ipsius linguæ, tum historiarum, rituum, et morum Orientalium cognitio ad id requiratur, sine quibus tamen tantum opus ne conandum quidem est, ipsemet probè nôsti. An verò hic fœtus, ubi ad maturitatem pervenerit, obstetricantem manum facilè inventurus sit. Scheidius Professor Harderovicensis in edendo Gieuhario occupatur. Sumptus tanto operi imprimendo necessarios cùm ferre non valeat, difficultatem hanc putat sublatam iri, si 28 fasciculos, pro numero literarum divisos, seorsim in lucem emittat; ita ut pecunia ex primo fasciculo, qui literam continebit, parata sufficiat imprimendo et sic porrò.

Cæterum

Cæterum novi, quod ad te scribam, nihil est. Quàm vellem tui iterum videndi copia mihi fieret! Si id in te efficere valeat per glaciem currendi ardor, ut Banksium vestrum, imitatus eum in finem huc venires, jam non adeò frigora extimesco, ut contra sperem intensissima, glaciesque solidissimas et diù duraturas. Quidquid sit, sive hyeme, sive æstate, nihil unquam poterit mihi gratius accidere, quàm te hospitem excipere. Uxor (quam antè 5 circiter menses duxi) magno flagitat desiderio videndi Jonesium illum, de quo maritum audit quotidiè loquentem. Multum ea te salvere jubet, ut et pater meus, qui dici non potest quantoperè legendis operibus tuis imprimis commentariis fuerit delectatus. Magno ille te honore prosequitur, et diligit, et olit.-Tu velim scribas ad me quid agas; quid agant optimæ illæ tuæ mater et soror, quas meo nomine plurimum quæso salutes, easque certiores reddas gratissimum me animum servare et semper servaturum pro insigni humanitate, et variis officiis, quibus me sibi devinxerunt.-Cæterùm de me sic judices, quantùm ego possim, me tibi, omnibusque tuis summo cum studio præstò semper futurum.-Vale, mi Jonesi, meque ama.

Scripsi Amstelædami, 9 Sept. 1774.

Ferè oblitus eram de principe nostro Damasceno Yuseph (ni fallor) ad te scripsisse. Valdè doleo eum tam diù hìc latuisse, ut biduo antequàm hinc Bruxellam peteret, me primum inviserit. Mirè delectatus fui indole ejus liberali, generosâ,

et

et verè Arabicâ. Neque elegantiori doctrinâ vide. batur destitutus. Sed de his tu meliùs judices, quàm ego.-Ego hominem, quamdiu vivam, amabo, cujus jucundi sermones me febri laborantem ita recreârunt, et totum quasi occupârunt, ut pessimo morbo redire cupienti nullus locus superesset.

Si velis ad me scribere, quod quæso facias citissimè, hæc sit epistolæ inscriptio:

A Mons. SCHULTENS,

Professeur en Langues Orientales,

Amsterdam.

Accepi nuper catalogum librorum, qui apud Whitium venales prostant. Nisi molestum sit, gratissimum mihi feceris, si ipsum jubeas hos libros. mihi reservare, quos brevi curabo, simul missâ pecuniâ, ut huc deferantur:

No. 419 Elmacini Historia Saracenica.-18 sh.
1100 Herbelot.-3 1. 3 sh.

1471 Geogr. Nubiensis versio.-4 sh.

5909 Eutychius.-15 sh.

2091 Hunt in Proverbia VII.-1 sh

No. XXVI.

JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Prid. Non. Oct. 1774.

Gratissimas abs te literas accepi, datas V Id. Sept. sed seriùs quàm vellem mihi redditas, quòd in maritimâ Cantii parte æstatem egi, et nuper admodùm Londinum redii: Commentarios meos abs te et patre tuo probari, vehementèr gaudeo; quòd addis amicissimè tu quidem et huma

nissimè,

nissimè, ægrè te ferre, me politioris doctrinæ desertorem esse, agnosco benevolentiam expostulationis tuæ. Sed, mî Alberte, non est integrum; jacta est alea; libri mei omnes, cùm impressi tùm manuscripti, præter eos, qui ad jureconsulti et oratoris officium pertinent, in arcâ Oxonii otiantur; et statui, per viginti minimùm annos, nullis rebus, nisi aut forensibus aut politicis, operam navare. Consilii mei rationes longo sermone persequi non est necessarium: illud sufficiet dicere, me, si Romæ vixissem aut Athenis, oratorum et illustrium civium labores, vigilias, pericula, exilium, invidiam, mortem denique, vel umbris poëtarum vel philosophorum hortis antelaturum fuisse. Idem faciendum in hâc Anglorum republicâ, quæ nec Romanæ nec Atheniensi cedit, et sentio, et à pueritiâ sensi, et semper sentiam. Porrò autem, tametsi literarum politiorum venustatem facilè agnosco, tamen valdè me delectat id quod à Neoptolemo in tragœdiâ dicitur, Philosophari juvat sed paucis; et illud Hippocrateum, Ο βίος βραχὺς, ἡ τέχνη μακρὰ, ὁ καιρὸ ¿s. Strenuè denique asseverabo alias esse majores artes, quæ non solùm fructus, sed et dulcissimos fructus afferunt. Quid! nullámne attulit animi voluptatem divina illa Mathesis Archimedi, geometrarum principi, cum in theoremate demonstrando adeò intentè cogitationem defixisset, ut captas esse Syracusas non sentiret? Quid! ullámne rem jucundiorem aut nobiliorem esse putemus, quàm juris patrii unum studium, de quo velim in memoriam revoces quid dicant in Ciceronis de Oratore

libris L. Crassus et Q. Scævola? Quid! existimásne Suadam illam, cujus medulla ab Ennio dicitur Cethegus, qui et flos populi ab eodem vocatur, aut Thaliæ aut Polyhymnia suavitatis palmam concedere? Quid! estne aliquis qui non mallet M. Tullii similis esse, cujus, cùm in omni vitâ tùm in studiis, exemplar et quasi ideav mihi proponam, quàm aut Varronis eruditissimi viri, aut Lucretii, poëtæ ingeniosissimi? Quòd si verè insuave et horridum fuisset juris nostri studium, quod est longè secùs, tamen reprehendendus non essem, si cum veteribus sapientissimis, et cum ipsâ sapientiæ deâ, Athenarum fautrice, Minervâ, fructuosam atque utilem olivam sterili lauro anteponerem. Ut apertè loquar; non est mei stomachi nobilium virorum arrogantiam, quæ à poëtis et literarum cultoribus devoranda est, perferre. Hæc tibi amicè expostulanti, amicè respondeo; tuam autem voluntatem, egregiè in me perspectam et cognitam, scito mihi perjucundam esse. Orationem tuam avidè expecto. Labores tuos omnes, et præcipuè Meidanense, opus bilustre, fortunet Deus! Mens sit, oro, fortis et constans doctissimo Scheidio, ut opus immensum quod meditatur, Atlanteis humeris sustinere valeat. Industriam ejus, omni laude dignam, admiror: sed post Meninskii fatum, non loquor de opere, sed de ipsius miseriis, non est viri prudentis (et qui sibi haud sapit, nihil sapit) navem suam tam incerto mari, atque adeò propè naufragii periculo exponere. Rege dignum opus est, fateor; sed censum requirit regis. Verè tibi gratulor, gratulantur

« PreviousContinue »