Page images
PDF
EPUB

No. XXIV.
JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

: Id. Jul. an. 1774. Adolescentulum summâ modestia, diligentiâ, virtute præditum, cui nomen Campbell, quique ad te hoc literularum pertulerit, majorem in modum tibi commendo. Is in Indiâ mercaturam facturus est; sed priusquàm longam istam et molestam navigationem susceperit, sermonibus quibusdam Europæis atque Asiaticis, et ex his præcipuè Persico,' addiscendis, operam est daturus. Quantum illi vel in studiis vel in negotiolis adjumenti afferre poteris, tantum mihi allatum autumavero ; ipsum prætereà tibi semper devinxeris.

Quid agit Haririus noster ? Ecquando abs te ornatus, prodibit in lucem ? Nos in foro tempus consumimus ; quicquid otii datur, id omne legibus interpretandis historiisque legendis conferre cogimur. Commentarios meos ad te misi, quos te spero accepisse. ---Vale!

No. XXV.
H. A. SCHULTENS

MUS

[ocr errors]

الفريد عصره و قرع وره

بولس الشام..

Quoties, amicissime Jones, fortunati ejus temporis, quod in beatâ vestrâ insulâ transegi, subit memoria, toties animum sentio miro quodam voluptatis sensu perfundi, à gratissimâ recordatione jucundæ tuæ atque utilissimæ, quâ frui mihi licuit,

consuetudinis.

consuetudinis. Simul verò tui desiderium tam ve. hementèr excitatur, ut absentiam tuam feram ægerrimè. Quam animi ægritudinem sin minùs tollere, at lenire potest, dulce epistolarum commercium. Et reverà non illud tempus indè à reditu in patriam effluxisset, absque ut nihil prossus de me audires, nisi cum ipse variis, iisque insolitis, negotiis fuissem districtus; tum timuissem, ne studiorum tuorum molestus essem interpellator. Tollit hunc metum, gratissimum, quod nuper à te accepi, commentari, orum tuorum munus, quod ed mihi gratiùs accidit, quò videre indè licuit, mei memoriam tibi nondum excidisse. Maximas omninò ago habeoque gratias pro terso ilļo tạo atque elegantissimo libro, quem summa aviditate legi, perlegi, relegi, et, nè vivam, obstupui. Simul tamen sincerus Musarum nostra, rum amator deplorandam illarum şortem indolui, quibus in summâ cultorum suorum penuriâ tantum virum eripiunt raucą fori jurgia. Ergóne eas non habent venustates, eas gratias, ut aliis quæ non nisi opes et honorum titulos dotem adferunt, præferri mereantur? Ergóne non ita placet sola earum forma, et habitus elegantissimus, simul et suavissimus, ut cultores alliciant, qui, spretis aliis, perditè cas ament, iis solis se oblectent, atque toti cum iis sint? Ignoscas, mi Jonesi, tąlia amicè tecum expostulauti. · Operis tui non nisi pauca, duo fortè vel tria, exempla hucusque ad nos sunt delata. Fac, quæso, ne illorum copiam ulteriùs nobis invideat librariorum socordia. Accipies brevi orationem, quam hic loci habui, inauguralem de finibus literarum Orienta: lium proferendis. Tumultuariè confecta, non potuit ita elaborari ac debuisset, atque ipse vellem, modd per tempus licuisset. Jucundissimum, quod obeo, munus hoc solum habet molestiæ, quod nondum liceat liberè quo velim divagari, atque in institutionibus grammaticis, lectionibus exegeticis Veteris Testamenti, et eparrandis antiquitatibus Judaïcis, tantum temporis consumere cogar, ut parum vel nihil legendis auctoribus Arabicis, multd minùs Persicis, süpersit. Sed tædium hoc ed libentiùs fero, quò, si citò devoretur, majus indè otium mihi brevi sit nasciturum. Et ubi semel omnem hanc lectionum farraginem singulis annis repetendam chartis mandavero, liber et mei juris potero totus his studiis incumbere. Meidanensem edendum suscipere jam certum mihi est deliberatumque. In editione parandâ duo ad minimum lustra erunt impendenda. Quanta enim tum ipsius linguæ, tum historiaruin, rituum, et morum Orientalium cognitio ad id requiratur, sine quibus tamen tantum opus ne conandum quidem est, ipsemet probè nósti. An verò hic fætus, ubi ad maturitatem pervenerit, obstetricantem manum facilè inventurus sit pule! NI. Scheidius Professor Harderovicensis in edendo Gieuhario occupatur. Sumptus tanto operi imprimendo necessarios cùm ferre non valeat, difficultatern hanc putat sublatam iri, si 28 fasciculos, pro numero literarum divisos,

seorsim in lucem emittat; ita ut pecunia ex primo · fasciculo, qui literam | continebit, parata sufficiat imprimendo y et sic porrò.

Cæterum

Cæterum novi, quod ad te scribam, nihil est. Quàm vellem tui iterum videndi copia mihi fieret! Si id in te efficere valeat per glaciem currendi ardor, ut Banksium vestrum, imitatus eum in finem huc venires, jam non aded frigora extimesco, ut contra sperem intensissima, glaciesque solidissimas et diù duraturas. Quidquid sit, sive hyeme, sive æstate, nihil unquam poterit mihi gratius accidere, quàm te hospitem excipere. Uxor (quam antè 5 circiter menses duxi) magno flagitat desiderio vi. dendi Jonesium illum, de quo maritum audit quotidiè loquentem. Multum ea te salvere jubet, ut et pater meus, qui dici non potest quantoperè legendis operibus tuis imprimis commentariis fuerit delectatus. Magno ille te honore prosequitur, et diligit, et solit. Tu velim scribas ad me quid agas; quid agant optimæ illæ tuæ mater et soror, quas meo nomine plurimum quæso salutes, easque cer. tiores reddas gratissimum me animum servare et semper servaturum pro insigni humanitate, et variis officiis, quibus me sibi devinxerunt. —Cæterùm de me sic judices, quantùm ego possim, me tibi, omnibusque tuis summo cum studio præstò semper futurum.--Vale, mi Jonesi, meque ama. Scripsi Amstelædami, 9 Sept. 1774.

Ferè oblitus eram de principe nostro Damasceno Yuseph (ni fallor) che ad te scripsisse. Valdè doleo eum tam diù hìc latuisse, ut biduo antequàm hinc Bruxellam peteret, me primum inviserit. Mirè delectatus fui indole ejus liberali, generosa, et verè Arabicà. Neque elegantiori doctrinâ video batur destitutus. Sed de his tu meliùs judices, quàm ego.--Ego hominem, quamdiu vivam, amabo, cujus jucundi sermones me febri laborantem ita recreârunt, et totum quasi occupârunt, ut pessimo morbo redire cupienti nullus locus superesset.

Si velis ad me scribere, quod quæso facias citissimè, hæc sit epistolæ inscriptio: A Mons. SCHULTENS, Professeur en Langues Orientales,

. Amsterdam. · Accepi nuper catalogum librorum, qui apud Whitium venales prostant. Nisi molestum sit, gratissimum mihi feceris, si ipsum jubeas hos libros mihi reservare, quos brevi curabo, simul missä pecuniâ, ut huc deferantur : No. 419 Elmacini Historia Saracenica.-18 sh.

1100 Herbelot.-31. 3 sh.
1471 Geogr. Nubiensis versio.-4 sh.
5909 Eutychius.---]5 sh.
2091 Hunt in Proverbia VII.—1 sh

No. XXVI.
JONESIUS H. A. SCHULTENS, S.

Prid. Non. Oct. 1774. Gratissimas abs te literas accepi, datas V Id. Sept, sed seriùs quàm vellem mihi redditas, qudd in maritinâ Cantii parte æstatem egi, et nuper admodùm Londinum redii : Commentarios meos abs te et patre tuo probari, vehementèr gaudeo ; quòd addis amicissimè tu quidem et huma

nissime,

1

« PreviousContinue »