Page images
PDF
EPUB

Odas abs te Latinis versibus redditas operi subjungere: puto etiam linguam Gallicam vestratibus gratiorem fore quàm Latinam. Satis benè se habet nova Meninskii editio; novorum characterum Arabicorum specimen ad te mitto, in quibus si quid minùs elegans videas, amabò te, quàm primùm edicas, ut citissimè corrigatur. Unum Hafizi carmen tabulâ ænea incīdi curavi; et forsan (si aurum abundet) totum Jamii poëma eodem modo incidi faciam; quod opus chartis sericis impressum, et ornamentis illustratum, arbitror Bengalæ præfecto et cæteris Indiæ principibus gratum fore. Liber meus ad te missus, ubi lateat pescio; sed aliud exemplar, idque nitidius et cor rectius, ad te primâ occasione mittam, unà cum libello de literis Asiaticis, nuper edito, et Grammaticâ meâ linguæ Persicæ, satis bellè excusâ; in quâ si quid reperias minùs accuratum, si quid omitti videatur, oro mihi dicas, ut in alterâ edi tione illud mutetur, hoc addatur. Librum de poësi Asiaticâ tune in lucem proferam, cùm mihi aliquantulum detur otii. Ne tamen putes me ea oblectamenta, quæ secum effert adolescentia, spernere; imò me, ut neminem, delectat cantus et saltatio, et modicus vini cyathus, et puellarum (quarum est Londini festiva copia) divina pulchritudo: sed omnibus vitæ gaudiis facilè antefero illam, illam quam perditè amo, gloriam; illam per aquas, illam per ignes, illam diebus, illam noctibus persequar. O mi Carole, (liceat enim te, missis formulis, veteri simplicitate alloqui,) quanta mihi

sese

sese aperit sylva! Si vitæ spatium duplicetur, vix mihi satisfaciat, ad ea quæ in animo habeo tam publicè quàm privatim rectè perficienda.-Vale! No. XIX.

JONESIUS, D. B. S.

Londini, 6 Kal. April, 1771.

Liber iste Persicus, quem possides,

gemmâ quâvis est pretiosior. Ejusdem possidet exemplar tuo simillimum vir undequaque doctissimus Meninskius, quem suo more, hoc est, inelegan

مخزن الاسرار : ter ac parum Latine ita describit

τί machzenul esrar. Gazophylacium arcanorum "aut mysteriorum, liber pretiosissimus, quippe elegantissimo in Persiâ stylo et charactere scriptus, insignibus imaginibus distinctus, et vix "inveniendus: atque in eodem codice libri præ

[ocr errors]
[ocr errors]

خسرو و شیرین ,tered quinque alii continentur ، لیلی و مجنون chusru ve-shirin, et

Leili wu

meg'nun historia fictæ amatoriæ; tres verò

66

نامه اسکندر heft peyker هفت پیکر reliqui morales “

اقبال نامه ashref name Iskender, et اشرف

[ocr errors]

“ Ykbâl na’meh: codex est pretio 200 aureorum "æstimatus." Hinc de vero libri tui pretio judicare potes. Equidem alia quædam subjungam, et, ut poëta, haud verebor affirmare sex bellissima in hoc libro poëmata, magis ob poëseôs pulchritudinem, quàm ob scripturæ elegantiam, et imaginum nitidos colores, esse pretiosa. Auctor fuit percelebratus ille Nezami, cui agnomen Kenjuvi;

qui sub finem sæculi duodecimi, regi Thogrul Ben Erslan, illustri bellatori et literatum fautori, deliciis erat. Liber quinque complectitur poëmata, quorum ultimum in partes dividitur duas: primum, quod arcanorum thesaurus vocatur, multas continet fabellas et multa colloquia de hominum officiis ac rebus humanis; in illo sæpè inducitur rex Persarum celeberrimus Nushirvan, qui sub finem sæculi sexti contra Justinunr primum, et Justinianum felicitèr bellavit: illo regnante, natus est Arabûm legislator Mohammedes, qui illum ob justitiam, in Alcorano collaudat; illum poëtæ Persici Sádi, Hafez, Jami, aliique perpetuò laudant, et unus ex iis bellè ait :

زنده

نام فرخ نوشیروان بعدل کرچه بی گذشت که نوشیروان نماند

66

"Nomen Nushirván fortunatum ob justitiam vivit, licèt multum elapsum sit temporis, per "quod Nushirván ipse non ampliùs manet." Secundum poëma juvenis amabilissimi Meg'nûn, seu amentis, ita ob amorem insanum dicti, et Leila pulcherrimæ puellæ vitas continet. Tertium amores complectitur regis Khosrois è Sassaniorum familiâ vicesimi-tertii Nushirvani nepotis, et formosissimæ virginis Shirinæ seu Dulcis. Quartum septem figuræ nominatur, et regis Beharam, quem Græci ineptè, ut solent, Varanam appellant, historiam narrat; præcipuè verò septem illius palatia describit, quorum unumquodque diversum à cæteris colorem habuisse dicitur. Quintum Alex

andr

andri vitam, ac res gestas denarrat; verùm enim verò sciendum est, Asiaticos omnes regem Mace donum à perantiquo rege Secander dicto non dis tinguere, sed amborum facta ridiculè commiscere Hæc habeo quæ de libro tuo dicam, non conjec turâ fretus, sed certè sciens, me vera dicere. La tor admodùm collegium S Johannis Cantabri giensis hunc thesaurum, te donante, possessurum ac spero in Academia vestrâ aliquos futuros, qu poëtæ venustissimi Nezami elegantias poterint ar mo comprehendere. Si quis pleniorem poëtæ hu jusce notitiam habere velit, consulat oportet brum jucundum, cui nomen vite poëtarum Per sicorum, auctore Deuletshah Samarcandio, cujus vidi Lutetiis pulcherrimum exemplar.-Vale!

No. XX.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Vienna, die 10° Octobris, 1771.

Jam propè annus est elapsus, à quo

occasionem præstolor, quâ libellum, te probante, in lucem emissum, ad te mitterem, quin ullam hactenùs potuerim adipisci; nunc demum opportunè evenit discessus in Angliam viri amicissimi roéì Tv Top Britanniæ legationis, qui mihi officium suum spontè obtulit, et opus hoc meum, aut, si mavis, tuum, ad te deferri curare est humanissime pollicitus. Eadem fidelia cuperem etiam gratum animum, pro transmisso mihi munere, contestari, sed grates persolvere dignas non opis est nostiæ; sat erit tua dicere facta. Oppidò miratus sum studium

st

b

f

C

studium et doctrinam ac vel maximè diligentiam in triplici opere quo mihi gratificatus es, sed erubui laudibus quas mihi intemperantèr prodigis. Multum sanè tibi literæ et literati omnes debere fatebuntur, si eandem deinceps, quam cœpisti, orientalibus literis operam navaveris. Scire percuperem quo honore remuneratus sit virtutem et laborem tuum Rex Daniæ, aut, illo auctore, Rex Angliæ, ut tibi et bonis omnibus, qui te æquè ac ego diligunt, gratari possim, utque nobile tuum ingenium condignè præmiatum lætari valeam.— Vale!

No. XXI.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Oxonii, vii Id. Decembres, anno 1771.

Abs te per hos menses (imo potiùs

annos) tredecim, ne literulæ quidem! Binas equidem ad te literas miseram, unas Non. Mart. Latinè scriptas et benè longas, alteras Gallicè exaratas currenti, quod aiunt, stylo. In iis quid egerim, quid agere meditarer, in quo vitæ cursu essem, ad quas dignitates aspiraret ambitio mea, feci te diligentissimè certiorem. Libros meos quatuor, ut opinor, accepisti, quos D. Whitchurch, legato Anglico è èn Tv ieguv, secum, meo rogatu, Vindobonam tulit. Illum adolescentem bonæ indolis, et literarum peramantem, dignum esse scito quem utaris familiaritèr. Hocce literarum ad te afferet D. Drummond, homo literatus, quem medicæ artis studium, quod in hâc insulâ non te latet esse perhonorificum, isthic proficisci incitavit, secundùm Homericum illud, Ἰητρὸς ἀνὴρ πολλῶν ἀνάξιος ἄλλων.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »