Page images
PDF
EPUB

andri vitam, ac res gestas denarrat; verùm enim verd sciendum est, Asiaticos omnes regem Mad donum à perantiquo'rege Secander dicto non ds tinguere, sed amborum facta ridicule commiscere Hæc habeo quæ de libro tuo dicam, non conjes turå fretus, sed certè sciens, me vera dicere. La tor admodùm collegium Sci Johannis Cantabr. giensis hunc thesaurum, te donante, possessurum ac spero in Academià yestrâ aliquos futuros, poëtæ venustissimi Nezami elegantias poterint ar mo comprehendere. Si quis plenìorem poëtæ bi jusce notitiam habere velit, consulat oportet brum jucundum, cui nomen ritæ poëtarum Per sicorum, auctore Deuletshah Samarcandio, cuju yidi Lutetiis pulcherrimum exemplar.- Vale!

No. XX.
REVICZKIUS JONESIO, S.

Vienna, die 10° Octobris, 1771. Jam propè anuus est elapsus, à quo occasionem præstolor, quâ libellum, te probante, it Jucem emissum, ad te mitterem, quin ullam bactenùs potuerim adipisci; nunc demum opportunè evenit discessus in Angliam viri amicissimi éri Tūv d Topf ýtwy Britanniæ legationis, qui mihi officium suum spontè obtulit, et opus hoc meum, aut, si maris, tuum, ad te deferri curare est humanissime pollicitus. Eadem fidelia cuperein etiam gratum animum, pro transmisso mili inunere, contestasi, sed grates persolvere dignas non opis est nostiæ; sat erit tua dicere facta. Oppidò miratus sum

studium

[ocr errors]
[ocr errors]

studium et doctrinam ac vel maximè diligentiam in triplici opere quó mihi gratificatus es, sed erubui laudibus quas mihi intemperantèr prodigis. Multum sanè tibi literæ et literati omnes debere fatebuntur, si eandem deinceps, quam cæpisti, orientalibus literis operam navaveris. Scire percuperem quo honore remuneratus sit virtutem et laborem tuum Rex Daniæ, aut, illo auctore, Rex Angliæ, ut tibi et bonis omnibus, qui te æquè ac

ego diligunt, gratari possim, utque nobile tuum ingenium condignè præmiatum lætari valeam. -

Vale!
TO

No. XXI.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Oxonii, vii Id. Decembres, anno 1771. T

Abs te per hos menses (imo potiùs annos) tredecim, ne literulæ quidem! Binas equidem ad te literas miseram, unas Non. Mart. Latinè scriptas et benè longas, alteras Gallice exaratas cur

renti, quod aiunt, stylo. In iis quid egerim, quid di agere meditarer, in quo vitæ cursu essem, ad

quas dignitates aspiraret ambitio mea, feci te diligentissimè certiorem. Libros meos quatuor, ut opinor, accepisti, quos D. Whitehurch, legato Anglico ở łu Tūv legūv, sécum, meo rogatu, Vindobonam tulit. Illum adolescentem bonæ indolis, et literarum peramantem, dignum esse scito quem utaris familiariter. Hocce literarum ad te afferet D. Drummond, homo literatus, quein medicæ artis studium, quod in hâc insulâ non te latet esse perhonorificum, isthic proficisci incitavit, secundùm Homericum illud, Ιατρός ανήρ πολλών αντάξιος άλλων.

Eos

N N

Eos velim ita tractes, ut sciant meam commendationem apud te plurimùm valere. Accipies eodem tempore oratiunculam quandam meam, in pulchellum, nescio quem, terræ filium, qui Academiæ nostræ conviciari ausus est ; non impunè, ut videbis, si quid apud istiusmodi vappam ac nebulonem valeat mucro orationis meæ, Conturbavi, ut ait Cicero de suis Commentariis, Gallican nationem. Quid agit Hafez, deliciolæ nostræ? Nunquámne carmina illa suavissima, te interprete, prodibunt in lucem ? Placétne tibi versio mea Anglica, carminis istius Egher an Turki ? Nostratibus certè quidem non displicet. Vellem plures alias Anglicè vertere, sed otium non suppe tit. Neminem adhuc inveni, qui libellum tuum de re militari reddere dignè posset. Præfatio tua omnibus et docta et elegans videtur; sed opus (quod tute ais in proæmio) titulo Osúlůl hikm fi nezámi lümem aiunt non respondere. Ejusdem libri wpWTÓTUTOV Turcicè scriptum (cum cæteris Constantinopoli excusis, et bellissimo carminum Mesihii exemplari) in bibliothecâ Regiæ nostræ Societatis vidi. Cupio scire, num facile sit omnes eos libros quos laudas, ab Ibrahimo editos, vel rią Germaniâ, vel in Thraciâ, aut Hungariâ emere? quod si fieri posset, illorum compos esse pervellem. Ecquidnam de Turcis novi? Mev cipývus cúdeis 267Q; Equidem, simul ac de belli Russici exitu certior factus fuero, legationem Turcicam apertè petere constitui; nunc occultè et susurratim. Rex, optimè in me affectus; optimates satis beve

voli; mercatorum societas admodum mihi favet : illud solum vereor, ne quis competitor potentior in scenam prodeat, et me cursu prævertat. Si petitio felicitèr evaserit, dii boni ! ds suidvevieÚGOM ; Primum, tuo Vindobonæ fruar colloquio; dein literis Asiaticis madebo; Turcarum mores ex abditissimis fontibus exhauriam ;-sin aliud contigerit; QiroGOOnléov. Erit forum ; non deerunt, ut spero, causæ ; erit litium plena messis ; restabit eloquentia, studium; restabit poësis, historia, philosophia, quarum singulis rectè colendis vita nostra hæcce hu. mana, osol vũv Bpolol fouev, vix sufficiet. Multa alia habeo quæ dicam, sed me imperiosa trahit,-non Proserpina, ut spero, at si qua est. fori ac judiciorum fautrix Dea. Longiores literas expecta : tu intered ad me quàm longissimas mitte. Te unicè ac fraternè diligimus.- Vale!

No. XXII.
JONESIUS ROBERTO ORME, S.

IV. Id: Apriles, anno 1712. Quantâ cum voluptate, quantâque admiratione tui, historiam de bello Indico legerim, faci. liùs possum animo complecti, quàm verbis enarrare: ita enim dilucidè abs te consilia, res gestæ, et rerum eventus declarantur, ut iis profecto, dum legebam, non mente solum sed're interesse, non tam lector, quàm actor esse, visus sim. In primis mihi placebant vitæ ac naturæ hominum, aut rerum gestarum gloria, aut sapientiæ laude florentium, abs te declaratæ ; nec minorem narra. tioni venustatem afferunt, locorum insignium de

N Na scriptiones,

[ocr errors]

1

scriptiones, velut illa Gangis fluvii planè graphica; et sanè animadverti non modò poëtas, sed politiores omnium ferè ætatum historicos in fluviis describendis haud parum artis ac studii posuisse : sic Achelöum Thucydides, Teleböam Xenophon describit, uterque suo in genere egregiè; sed hic, ut semper, venustè ac breviter; ille, ut sæpiùs, elatè atque horridule. Ad genus dicendi quod attinet, si elegantia et in verbis constet, et in verborum collocatione, quàm elegans oratio sit oportet tua, in qua verba lectissima, semperque apta ad id, quod significant, ordine pulcherrimo collocantur; quæ laus est in scribendo propè maxima. Quòd si historiæ tuæ partem alteram, quæ à te jamdudum flagitatur, in lucem protuleris, cum bonis omnibus ac tui similibus gratum feceris, tùm nominis tui famam latiùs diffuderis : nec justum videtur ornari abs te ac celebrari regionem Coromandelicam, si negligatur ea, quain rex quidam Indicus delicias terrarum vocitabat, Bengala.–Vale!

No. XXIII.
JONESIUS F. P. BAYER HISPANO, S.

Prid. Cal. Mart. an. 1774. Libelli tui de Phænicum Lingua et Colonis, qui dubito doctiórne sit an jucundior, bellissimum exemplum accepi ; et quanquam vereor, ne aurea wneis, tanquam Homericus ille Diomedes, permutare videar, mitto tamen ad te, in grati scilicet animi testimonium, commentarios meos poëseôs Asiaticæ, qui si tibi arriserint, id scito magna mihi voluptati fore. --Vale !

Na

« PreviousContinue »