Page images
PDF
EPUB

autem quòd tam parùm contentus esse videaris Latina, quæ mihi mirè placet.

No. XVIII.
JONESIUS REVICZKIO, S.

Londini, 11 Non. Mart. anno 1771. Dii Demque perdant τες εκ των αποβλήτων nostros, qui mihi per hos sex menses polliciti sint, se complures, meos libellos ac literas ad te missuros; quod eos necdum fecisse video, nec statim facturos arbitror : aiunt se occasionem nondum habuisse, et propter belli Hispanici suspicionem (quæ jam nulla est) diutinis impediri negotiis. Nequeo tamen à me impetrare quin ad te scribam; multa enim dicenda habeo; quàm vellem coram ! Jam indè à reditu meo in Britau. niam permagnâ curarum varietate sum quasi irretitus: circumstant amici, sodales, propinqui; hortantur ut poësin et literas Asiaticas aliquantisper in exilium ire jubeam, ut eloquentiæ et juris studio navem operam, ut in fori cancellis spatiar, ut, uno verbo, actor causarum, et ambitionis cultor fiam. Equidem vis haud regrè morem yessi, etenim solus per forenses occupationes ad primos patriæ meæ honores aperitur aditus. Miτιm est quam sim φιλόδοξος και φιλόπονος. Ecce me adeò oratorem. Erunt posthac literæ meæ wohotoo KWTege: et, si velit fortuna ut ad capessendam rempublicam aliquando aggrediar, tu mihi eris alter Atticus, tu mihi consiliorum omnium, tu mihi arcanorum particeps. Noli tamen putare me omnind mansuetiores literas negligere : poëmata quædam patrio sermone scripta in luccm propediem edere statui; tragediam Soliman dictam in theatrum tunc adducam, cùm histriones invenero dignos, qui eam agant: prætereà poëma epicum ingentis argementi (cui Britanneïs nomen) contexere institui ; sed illud sanè eöusque differam, donec mihi otii quiddam, cum aliquâ dignitate junctum, concedatur. Intereà bellissimos lego poëtas Persicos; habeo codicum manuscriptorum lautam copiam, partim à me coëmptam, partim mihi modatam; inter eos, complures sunt historici, philosophi, et poëtæ magni apud Persas nominis. Poëma Jamii quod Yusuf Zuleikha vos catur, mihi in primis placet; singula disticha (quorum instar quatuor mille et septuaginta con: tinet) sunt veræ stellulæ, mera luinina; sex hujus libelli pulcherrima exemplaria Oxonii habemus, quorum unum accuratè scribitur; vocalibus insignitur, et notis Golii illustratur; aliud exemplar ipse possiden, quod, si tempus suppetat; excudi curabo. Tu intered ecquid agis ? Pergisne Hafizum tuum ornare, illuminare? Equidem perlibentèr opem meam (quantula sit cunque) editioni ministrabo, si velis Londini librum tuum excudi; sed vix puto quenquam Tunoypáow suis illum sumptibus excusurum, nisi sint Hafizi carmina vel Anglicè vel Gallicè tersa ; nam credibile vix est quàm pauci sint in Anglia viri nobiles qui Latine sciant. Suadeo itaque, ut notas et versionem fidam Gallico sermone scribas; poteris tamen

suetiores

com.

Odas sese

Odas abs te Latinis versibus redditas operi subjungere: puto etiam linguam Gallicam vestratibus gratiorem fore quàm Latinam. Satis bene se habet nova Meninskļi editio; novorum characterum Arabicorum specimen ad te mitto, in quibus si quid minùs elegans videas, amabò te, quàm primùm edicas, ut citissimè corrigatur. Unum Hafizi - carmen tabulâ æneâ incidi curavi; et forsan - (si aurum abundet) toțum Jamii poëma eodem - modo incīdi faciam; quod opus chartis sericis

įmpressum, et ornamentis illustratum, arbitror Bengalæ præfecto et cæteris Indiæ principibus gratum fore. Libeș meus ad te missus, ubi lateat pescio; sed aliud exemplar, idque nitidius et cor, rectius, ad te prima occasione mittam, unà cum ļibello de literis Asiaticis, nuper edito, et Grammaticâ meâ linguæ Persicæ, satis bellè excusâ; in quâ si quid reperias minus accusatuin, si quid omitti videatur, oro mihi dicas, ut in alterâ edi. țione illud mutetur, hoc addatur. Librum de poësi Asiaticâ tunc in lucem proferam, cùm mihi aliquantuļum detur otsi. Ne tamen putes me ea oblectamenta, quæ secum effert adolescentia, spernere ; imd me, ut neminem, delectat cantus et saltatio, et modicus vini cyathus, et puellarum (quarum est Londini festiva copia) divina pulchritudo: sed omnibus vitæ gaudiis facilè antefero illam, illam quam perditè amo, gloriam ; illam per aquas, illam per ignes, illam diebus, illam noctibus persequar. O mi Carole, (liceat enim te, missis formulis, veteri simplicitate alloqui,) quanta mihi sese aperit sylva ! Si vitæ spatium duplicetur, rix mihi satisfaciat, ad ea quæ in animo habeo tam publicè quàm privation rectè perficienda.—Vale!

No. XIX.
JONESIUS, D. B. S.

Londini, 6 Kal. April, 1771. Liber iste Persicus, quem possides, gemmâ quâvis est pretiosior. Ejusdem possidet exemplar tuo simillimum vir undequaque doctissimus Meninskius, quem suo more, hoc est, inelegan

مخزن الاسرار : ter ac param Latine ita describit

[ocr errors]

خسرو و شیرین ,tered quinque alii continentur ،،

لیلی و مجنون

[ocr errors]

نامه اسکندر he peyker پشت پیگر,reliqui morales » اقبال نامه ashref namiei Iskender , et اشرف

mæchzenul esrar. Gazophylacium arcanorum

aut mysteriorum, liber pretiosissimus, quippe * elegantissimo in Persiâ stylo et charactere scrip

tus, insignibus imaginibus distinctus, et vix "inveniendus: atque in eodem codice libri pra

, , chusru ve shirin, et -Weize ,

Leili wil megonun historiæ fictæ amatoriæ; tres verò ,

!

, 6 Ykbâl va meh: codes est pretio 200 aureorum “ æstimatus.” Hinc de vero libri tui pretio judicare potes. Equidem alia quædam subjungam, et, ut poëta, haud verebor affirmare sex bellissima in hoc libro poëmata, magis ob poëseos pulchritudinem, quàm ob scripturæ elegantiam, et imaginum nitidos colores, esse pretiosa. Auctor fuit percelebratus ille Nezami, cui agnomen Kenjuvi;

!

qui sub finem sæculi duodecimi, regi Thogrul Ben Erslan, illustri bellatori et literatum fautori, deliciis erat. Liber quinque complectitur poëmata, quorum ultimum in partes dividitur duas : primum, quod arcanorum thesaurus vocatur, multas continet fabellas et multa colloquia de hominum officiis ac rebus humanis; in illo sæpè inducitur rex Persarum celeberrimus Nushirvan, qui sub finem sæculi sexți contra Justinunt primum, et Justinianum felicitèr bellavit: illo

regnante, natus est Arabûm legislator Mohammedes, qui illum ob justitiam, in Alcorano collaudat; ilLum poëtæ Persici Sádi, Hafez, Jami, aliique perpetuò laudant, et unus ex iis bellè ait :

, ;

زنده است نام فرخ نوشیروان بعدل

کر چي زشت که نوشیروان نمان

“ Nomen Nushirván fortunatum ob justitiam vi• vit, licèt multum elapsum sit temporis, per

quod Nushirvan ipse non ampliùs manet.' Secundum poëma juvenis amabilissimi Meg’nûn, seu amentis, ita ob amorem insanum dicti, et Leila pulcherrimæ puellæ vitas continet. Tertium amores complectitur regis Khosrois è Sassaniorum familià vicesimi-tertii Nushirvani nepotis, et formosissimæ virginis Shirinæ seu Dulcis. Quartum septem figure nominatur, et regis Beharam, quem Græci ineptè, ut solent, Varanam appellant, historiam narrat; præcipuè verò septem illius palatia describit, quorum unumquodque diversum à cæteris colorem habuisse dicitur. Quintum Alex

andr

« PreviousContinue »