Page images
PDF
EPUB

Gallorum hilaritas odiosa; et obscurum quiddam habet cœli Italici placida serenitas. Adeò mei amans sum (hoc est, adeò sum amens) ut me benevolentiâ tuâ digniorem esse putem quàm antehac. Nescis quantùm ab illo muter quem in Anglia vidisti. Fui adolescens, fui imprudentior; nunc me totum humanioribus Musis devoveo; et nihil vehementèr peto præter Virtutem, quâ nihil divinius; Gloriam, quâ nihil mortali pretiosius; ac tuam denique amicitiam, quâ nihil dulcius esse potest. Ne literæ meæ prorsùs illiteratæ sint, ecce tibi epigramma, quod nocte quâdam serenâ fecerat amicus quidam meus, et quod, ejus rogatu, Græcè verti. Tibi ut opinor placebit, nam ad Meleagri et aliorum in Anthologiâ poëtarum mentem videtur accedere. Agapa &c.

No. XV.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Id. Quintil. 1770.

Næ ego levis homo sum atque incertus! Totam Europam transvolo, nullibi diù commoror: in Liguriâ hyemavi; in Gallià verno tempore fruebar; Germaniæ finibus æstatém ago; si modò æstas vocari potest pluviosa hæcce et ingrata tempestas. Possum certè ab hoc loco chartulas tuas, sine metu, ad te remittere, ac te ma jorem in modum hortor, ne cuncteris eas in lucem proferre. Digne sunt et tuo judicio, et doctorum omnium laudibus. Hoc dico sine blanditiis, quas à me procul habeo,, Notæ meæ, quas accepisti,, erroribus

M M 2

erroribus plenæ sunt, quos velim excusas. Nam cùm essem Nicææ, tum veterum libris, tum cæteris (quibus uti soleo) adminiculis, planè carui, et etiam nunc careo. Accepi abs te liteṛulas Gallicè scriptas, cum odâ in primis laudanda. In eâ mihi perplacuit facilis illa transitio;

Sed danda amori sunt lachrymæ breves,

Quas sanguinis vis, quas pietas cupit.
Mox, nube abactâ, Sol tenebras

Discutiens, meliùs nitebit,

Crede mihi, à fletu, cùm hæc legerem, vix temperare potui. Ita enim à naturâ afficior, ut magis pulchrâ ac tenerâ simplicitate movear, quàm elatissimis poëseôs figuris: inde fit, ut plus me delectent divini illa Pindari, Όσα δε μη πεφιληκε Ζευς, et quæ sequuntur, quàm elaborata Aquila et Ætnæ montis descriptio. Ecquid adeò ad te mittam, ne prorsus immunis, tuo fruar munere? Ecce tibi carmen, quod (si nihil aliud) commendat certè vetustas. Ridebis: non est illud quidem in Antoniæ Delphine nuptias; immo laudes continet principis antiquissimi Sinensis, cujus nomen è memoriâ excidit; scio povoσurabov esse. Cùm opera Confucii à Coupletio aliisque reddita perlegerim, non potui non demirari cùm venerabilem sententiarum dignitatem, tùm etiam varias carminum relliquias, quibus ornantur philosophi illius colloquia. Carmina ea ex vetustissimis poëseôs Sinicæ monumentis excerpta sunt, ac præcipuè à libro Xikim dicto, cujus in regis Gallicæ bibliothecâ nitidum extat exemplar. Statim mihi in animo erat, verba Sinica inspicere; codicem manu

sumpsi,

sumpsi, et post longum studium, odam unam cum versione Coupletii comparare potui, atque adeò singulas voces, seu potiùs figuras, ad ¿væñveiv quandam reducere. Hanc igitur odam ad te mitto, ad verbum redditam. Mirifica est in eâ cum majestate conjuncta brevitas: singuli versiculi quatuor tantùm constant vocibus. Unde fit, ut exλapas in iis sunt frequentissimæ, quæ carmen eò subli mius reddunt, quò obscurius. Addidi versionem poëticam, quâ unumquemque versum ad Confucii mentem exposui; luculentè necne, minùs laboro; tu modò judica; satis habeo si tibi arrideat. Minimê te latet, philosophum istum, quem Platonem Sinicum appellare audeo, circiter sexcentenos ante Christum annos floruisse; is autem hanc odam citat, tanquam suis temporibus perantiquam; est igitur pretiosæ vetustatis quasi gemma, quæ ostendit, in omni tempore apud omnes populos, eandem esse poëseôs vim, easdem imagines. Restat aliud opus, de quo loquar necesse est; nè fortè literæ meæ perlongæ 4 Calend. Febr. data exciderint, in quibus totam rem ab initio denartavi. Vitam dico tyranni Persici Nadir Shah, quam è codice Asiatico Gallicè versam edidi; opus ingratum perfeci rogatu regis Danie, Augusti mei, quem magnam Europæ spem haud dubito affirmare. Is mihi in primis jussit, ut opus fidè et penè religiosè redderem; ut notas adjicerem necessarias; ut denique brevem de poësi Petsarum dissertationem operi subjungerem. Pensum meum ut potui, nec sine fastidio, persolvi; sed ita

[ocr errors]

festinantèr

festinantèr ac properè, (rex enim me identidem ut festinarem urgebat,) ut liber sit erroribus plenissimus, et præsertim dissertatio de poësi, in quâ decem Hafizi Odas vertere ausus sum, nec exemplari correcto (licèt splendidissimo), nec ullo omninò usus commentario. Scripsi ad Rivestium Angliæ vicarium, eumque rogavi ut ad te librum celeritèr, mitterit; quod spero facturum. Ignosce, amabò te, erroribus quos vitare forsan in summâ otii copiâ non possem, nédum in iis temporis angustiis. Ignosce, si duas Odas quas ad me

خوشا شیراز et

گان در بر دمي

بكف misisti

cæteris adjecerim, cum Gallicâ solummodò versione. Ignosce, si de amico meo, amica, ut par est, inciderit mentio; regem enim meum scire volui quanti te faciam. Ad cætera benevolentiæ tuæ indicia, haud parum accedet ponderis, si errores meos in hoc libro notare velis, præcipuè in dissertatione, quam separato volumine edere statui. Rex Daniæ, ut accepi, opus meum vehementèr probat, et mihi honores nescio quos meditatur; cogitanti enim illi, quonam me compensaret munere, dixit amicus quidam meus, vir nobilissimus, me pecuniam nec desiderare, nec magni facere, sed honoris, ut rebatur, esse appetentem.

Libellum tuum de Turcarum re militari ad regem mittendum curavi; tum quia eo lectore dignus est, tum quia te habet auctorem. Cave credas, me literis hisce finem dedisse, quia nihil aliud habeo quod dicam; affluit enim animus meus rerum

copiâ, et mihi longè difficilius est styli impetum temperare, quàm scribendi materiem invenire. Sed nolo patientiâ tuâ usque adeò abuti, ut aures tuas nimiâ loquacitate defatigem. Valetudinem tuam, si me amas, cura.

No. XVI.

REVICKZKI à MONS. JONES.

Vienne, ce 9 Août, 1770.

En vérité, Monsieur, vous n'êtes pas fort à plaindre de ce changement continuel de climats et de lieux où vous dites être engagé depuis un an entier. C'est le plus grand bien à mon avis, qui puisse arriver à un homme qui d'ailleurs a toutes les dispositions pour voyager; vous avez passé les rigueurs de l'hyver, sous un ciel doux et tempéré en Italie, le printems en France et en Angleterre ; il vous reste à passer l'été aux confins de l'Allemagne, dans un endroit qui est le rendezvous général de toute l'Europe, et où l'on voit d'un coup d'œil, tant de différentes nations assemblées; cela n'est-il pas charmant? ou n'est-ce pas là la partie essentielle des voyages, woλ WY ανθρωπων γνώναι νοον ?

Je sens pourtant combien un homme de lettres peut s'y trouver manquer de secours, et de commodités pour pousser ses études, et cela seul peut diminuer en partie le plaisir qu'on a de voyager. Je vous suis très obligé de la bonté que vous avez eu de m'envoyer cette piece de votre façon, qui me paroit très rare dans son genre; mais, de grace, depuis quand avez-vous fait l'acquisition de la

langue

« PreviousContinue »