Page images
PDF
EPUB

plex circum pectus est, aggrediatur sexcentarum ghazelarum, prosâ et carmine, versionem? Talis conatus non solùm complures annos requirit, sed et mentem ab omni alio studio vacuum; quæ non est mea conditio, cùm ego disciplinas istas non nisi per transennam tractare consueverim. Nihilominùs, quid quod absolvere potero, aliquandè in lucem edere constitui. Clavis Homeri non est expers, qui à me librum primum Iliadis cum vocum analysi postulavit; sed commodiùs putat pueris usuvenire opus hoc, quia in illo notæ textui sunt subjectæ; quod in Clavi desideratur. Si tamen ad manus est tibi Clavis Homeri, quæso inspicias primam ejus paginam; etenim si bene memini, catalogus quidam operi præfixus est, qui libri hujus et typographi simul notitiam continet. Quamvis me humanitas tua ab omni ulteriori opere absolverit, mitto tamen odam illam quam in penultimâ tuâ epistolâ desiderâsti, eò quòd rem tibi gratam fore arbitror. Est autem, mediusfidiùs, non ex facillimis una, tum sensu, tum vel maximè metaphrasi, ob linguæ exoticæ continuum idioma nullâ satis periphrasi exprimendum. Quæris, quid de linguæ Hebrææ et Arabicæ proprietate sentiam, deque illis communi pelexpovicu futuri, pro præterito; respondeo: quòd esti perrarò hebraïzare soleam, aut, ut veriùs dicam, sacram linguam in veneratione potiùs quàm deliciis habeam, quòd præter unum Veteris Testamenti codicem, et nonnulla de eo Rabinorum somnia, nihil lectu dig num afferat; hoc tamen ex qualicunque illius lec

tione, quòd utriusque inter grammaticen suinma sit affinitas, quòdve paucitas temporum et modorum in Arabicâ, substitutionis eorundem mutuæ occasio est; idque linguæ Hebrææ eodem morbo laboranti necessariò convenire putem ; quamvis hoc in linguâ Græcâ, maximâ temporum et modorum varietate gaudente, satis obvium sit, ut cùm infinitivum pro imperativo usurpant. Quod autem ad vocum quantitates attinet, alitèr sentio. Puto enim esse Arabum artem metricam longè recentioris inventionis, utpote quæ paulò ante Muhammedi tempora formam accepisse perhibetur, nullo vestigio antiquioris poëseôs. Cujus si eadem esset ratio apud Hebræos, quod quidem motionum consimilis usus suadere videtur; quidni hucusque sine ullâ difficultate Hebræorum prosodiam per analogiam assecuti fuissemus ?

Ghazela illa, quam in miscellaneo quodam opere sine authoris nomine legisse te scribis, si quidem correctè scripta esset, certus sum, quòd nihil meo adminiculo eguisses. Nunc autem prout erroribus scatet, Edipus sim, si expediam. Quis enim ignorat in linguis Orientalibus solam punctorum diacriticorum confusionem maximis difficultatibus ansam dare? Quid si accedat literarum ipsarum omissio aut commutatio? Hinc quicunque lectioni auctoris alicujus operam dat, meâ quidem sententiâ, duplici exemplari instructus sit oportet, ut cùm impossibile penè sit mendorum expertes libros manuscriptos reperire, unus alterius ope corrigatur. Et hæc est mea methodus.

Residuum

Residuum est, ut pro Italico sonetto mihi communicato, gratias referam, et laudes quas par est conferam, epistolamque concludam.-Vale. Londini, die 29° Martii, 1768.

No. VII.

JONESIUS REVICZKIO, S.

Næ tu percomem perque benevolum

te præbuisti! ut qui inter urbanas occupationes, inter civium seditiosorum strepitum, inter comitia, ad senatores eligendos comparata, occasionem tamen captaveris, cùm ad me amicissimè, ut soles, scribendi, tùm carmen Persicum mittendi, idque pulcherrimum, et abs te Latinè conversum. Est meherculè Hafez noster, ambrosiâ alendus poëta; et quotidiè gratior mihi jucundiorque videtur ejus venustas ac pulchritudo. Integra illius opera iu lucem proferendi & vertendi, quemadmodum cœpisti, præcipua difficultas erit versio poëtica, sed hæc facilior evadet, quàm opinaris; nam permultæ sunt, ut puto, Ghazellæ, quas vel ob sententias à nostris moribus valdè abhorrentes, vel ob figuras elatissimas et quasi παρακεκινδυνευμένα, vel ob distichi ne minimo quidem nexu inter se cohærentia, Latinis versibus non convertes; ideôque aliquantulùm levabitur Herculeus alioquin labor. moram mihi injecisse memini, et cum tuo rogatu adversaria mea inspicerem, ita inficeta mihi visa ex illius 'distichi interpretatione, ut mihi planè quadrari putarem servuli Terentiani verba;

اگر ان ترک Distichon illud

Davus sum, non. Edipus:

tibi autem illud Sophocleum,

Ο πασι κλεινος Οιδιπός καλεμενος"

utpote qui exillo obscuro et quasi sphingeo carmine, significationem, si non perfectam, satis tamen luculentam, elicere potueris; illud dico, cujus initium:

اغار شد ان زلف مشکین که تو داري پایان ماه ان غبغب همین که تو داري

Homeri analysin, in bibliothecâ nostrâ reperire non potui. Sed amicum habeo Oxonii, qui librum, ' de quo percontaris, possidet. Ad illum scripsi pridiè Kalend. April., et rogavi ut me quàm citissimè certiorem faceret, quis fuerit libri illius auctor, et quo loco liber fuerit excusus.

Nisi essem amantissimus veritatis, et ab omni simulatione aversissimus, dolerem herculè, et ægrè ferrem, te urbem nostram turbulentissimis his temporibus vexatam intueri, et illam Anglorum undequaque percelebratam libertatem in effrænam licentiam (nè dicam immanitatem) mutatam videre. Est sanè respublica nostra propè divinitùs initio constituta, usque adeò ut nulla unquam vel Græcæ vel Romanæ civitatis constitutio fuerit perfectior; imo, nec Plato, nec Aristoteles, nec legumlatorum ullus, meliorem civitatis formam cogitatione comprehendere potuit: tam suavi enim concentu et quasi harmonicâ tres pervulgatæ rerumpublicarum formæ in unam speciem tam parantur, ut nec Aristoxeni tibiam, nec Timothei fides modulatiores fuisse putem. Per enim est difficile civitatem

constituere,

constituere, in quâ nec regis dignitas optimatûm auctoritate, nec procerum potestate populi libertas, nec populi libertate legum vis et majestas, minuetur. Sic tamen in hâc insulâ olim se res habuit; et etiam nunc haberet, si nonnulli homines frænis in plebe quàm calcaribus uti maluissent. Ideòque mihi temperare nequeo, quin vehementer improbem illum Wilkensium, fortem quidem et ingeniosum virum, sed turbulentum civem, et seditionis quasi facem atque incendium. Sed multò magis patriciorum quorundam integritatem ac fidem requiro, qui illum primò sustentabant ac tuebantur, deinde deseruerunt turpiter ac prodiderunt. Si cupis legum nostrarum et consuetudinum pleniorem habere notitiam, perlegas velim Smithi librum de republicâ Anglorum, et Fortescuei dialogum de laudibus legum Angliæ. Primum Latinè, nec inelegantèr, scripsit Thomas Smithus, legatus olim noster in Galliâ sub regno Elizabethæ; alter, libellus est,

de

quo dici potest id quod de fluvio Teleboâ scripsit Xenophon, Μεγας μεν 8, καλῶ δε. Auctor fuit Angliæ cancellarius sub rege Henrico sexto, et ob turbulenta tempora, cum alumno suo principe Edwardo, in Galliam fugit; ubi, cùm esset summâ senectute, aureolum hunc dialogum contexuit. Certè leges nostræ, ut in illo libro videbis, persapientèr sunt compositæ, ut ait Pindarus,

Νομῷ ὁ παντων βασιλευς

Θνατων τε και αθανατων

Ουτος δε δη αγει βιαίως

Το δικαιοτατον, ὑπερτατα

Χειρι

et reliqua, quæ citat in Gorgiâ Plato.

Equidem

« PreviousContinue »