Page images
PDF
EPUB

interspersi, oppidò me delectaverunt, et observo tuum in eorum delectu judicium. Propositum autem Orientem visendi, laudo quidem, sed præviè suadeo ut linguæ seu Turcicæ seu vulgaris Arabicæ usum tibi familiarem reddas, si profectum et voluptatem ex itinere illo consequi est animus, quandoquidem non alia ratione Mahometanos affari conceditur.

Quod de servili Turcarum imitatione dixi, non de omni imitatione dictum volo. Scio enim multos imitando archetypum superâsse, uti hoc, Georgica Virgilii, et Hesiodi epya nai žμépaι testantur. Nec ipse Hafyz negaverit.nonnulla se ab aliis mutuatum, utpote quem non puduerit subindè integros versus transcribere: sicut ille est in ipso frontis opere: quem, mutato tantùm hemistichiorum ordine, lëzido filio surripuit, apud quem ita legitur;

اور کاسا

و ناولها الا یا ایها الساکی

ut nihil dicam de integrâ ferè ghazelâ alio in loco, &c. &c. Offendor enimverò insulsâ illa et penè continuâ poëtarum Turcarum imitatione, de quibus non ineptè quis dictuin putet,

O imitatores, servum pertus! ut Horatius noster, &c.

Quæris quid sentiam de aliis Persarum poëtis? númve solum Hafyz ore rotundo loqui censeam ? Asbit! quis enim potest primam Sadii paginam inspicere, quin se in exstasin rapi sentiat? Immo scire te volo, mihi primum stimulum additum fuisse ad Orientales literas perdiscendas hâc Sadii strophâ,

stropha, quam fortuitò didascalus meus Constan,tinopoli recitavit et interpretatus est:

ای کریمی که از خزانه غیب و ترسه وظیفه خورداری و دستانرا کجا کنی مجروم

تو که با دشمنان نظر داري

Sed quis non indignetur lepidissimum scriptorem, à tam illepido metaphraste, quàm fuit meâ sententiâ Gentius, Latinitate donatum. Non diffiteor tamen magis me mulceri lectione Hafyzi, eò quòd in illo verba sententiosa hilaritate mixta deprehendam. Quod Jiamium attinet; etsi illius opere destituar, inemor tamen eorum quæ Constantinopoli degens aliquando legi, non vereor dicere poëtarum totius Persia esse felicissimum. Et quidem judicio Sudij, Hafyz in compluribus divani sui Kafiis sive ironalangy quem vulgas rhythmum vocat, est incomparabilis, uti in literis :

&c.; in aliis rursum literis est

اگر ان ترک Ghazelam

remissior; in nonnullis denique planè languet, quando Jiamii per omnes alphabeti literas eâdem felicitate decurrit. non verti Latino carmine ob versuum incohærentiam; sed si prosaicam versionem et notas desideras, lubens obsequar. Interea mitto hunc novissimum, non partum adhuc, sed embrionem.-Vale, Londini, die 7 Martir.

1

P. S.

P. S. Versus tuos Arabicos miror meherclè, non tantùm probo; sed in hoc non ausim te æmulari.

No. V.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Londini, 17 Martii, 1768.

Oppidò recreatus sum literis tuis, præcipuè vero multiplici tuâ versione, imitatione, compositione. Quarum argumento clarè evincis, te non tantùm

Exemplaria Græca

Nocturnâ versâsse manu, versâsse diurnâ,

sed omnem propemodùm Hellenici sermonis Servoτηλα και χαριεντισμου assecutum esse. Multæ sunt veneres in odâ tuâ ad Venerem, et plenus laudis conatus in adæquando divino exemplari. Sed quis possit sibi à luctu temperare, cùm observaverit, non tantùm nos jacturam pati lepidissimi operis, sed quòd illæ etiam perpaucæ reliquiæ quæ supersunt, adeò sunt mutilatæ & depravatæ? Nam etsi lubens concedam, textum odæ, quem tu elegisti, sive illum etiam Dionys. edit. Upton., præferendum esse Stephaniano, aut cujuscunque est illa (si diis placet) emendatio, quòd in tuo exemplari major habeatur dialecti ratio, ac plures insint γνησιότητα χαρακτηρες : tamen negari non potest complures vel in eo reperiri hiatus, et menda, quæ nullâ satis explicatione aut sensûs detorsione celari possunt. Quamvis autem credibile sit, Æoliam puellam suo particulari idiomate locutam, cujus leges ætate nostrâ non satis perspectæ sint: quis tamen putet Æolicam dialectum

[blocks in formation]

metro et prosodiæ oppositam, ut nihil dicam de sensu ipso in aliquot locis corrupto?

Elegans omninò est versio illa tua de osculo Agathonis. Consimilis idea est in illo Hafyzi disticho:

دیدار تو دارد جان بر لب آمده حزم دی باز کرود یا دراید چیست فرمان شما

Id est, ut oris tui aspectu frui possit, anima mea tota in labiis meis hæret. Jube ergo quod vis; nam à tuo nutu pendet, utrum exiens me inanimem relinquat, an verò rediens me mihi reddat. Auctor Οαρίστυος Δάφνιδος καὶ κορης lubricum Platonis versum prorsus αισχρολογῶς usurpavit:

αιθ ̓ ἀνταν δυνάμαν και ταν ψυχαν επιβαλλειν.

Quod pollicitus sum, mitto tibi ghazelam, Eker an Turki, &c. cum versione prosâ, unà autem etiam adumbrationem aliquam in versu, alio tempore expoliendam. Velim autem mihi perscribas, utrùm scias extare aliquam Hafyzi versionem, sive typis editam, sive manuscriptam, Latinè, aut quovis alio Europæo idiomate. Nam quòd sciam nullus adhuc poëtæ hujus interpretationem tentavit, præter primam ghazelam, quæ nuperrimè iterum in analectis professoris Hyde in publicum est emissa.

Obsecro te insuper, ut indicare mihi velis, ubi locorum invenire valeam librum primum Iliadis Homeri cum analysi et notis in usum scholarum, in Anglia typis vulgatum, quem amicus meus pro filio comparandum flagitat.

Ghazela,

Ghazela, cujus shahi beit laudas, profectò lepida est; cujus primi distichii solummodò recordor:

مي

خواه و کافشان کن از دهر چه ميجوي گفت سحر کہ کل بلبل تو چه ميگوي این

Quamvis sarcinas meas colligere inceperim, ac libros meos in cystam condiderim; tamen si animo tuo arridet, aut si ad propositum tuum facit, ghazelam hanc, priùs quàm proficiscar, vertendam assumam. Tu proindè jube, ac vale.

[blocks in formation]

REVICZKIUS JONESIO, S.

Quòd solito tardiùs respondeam ami

cissimis tuis literis, nova et planè peregrina civitatis hujus facies in causâ est. Nec puto vitio mihi vertas, quòd advenam me, peculiaris genti huic, et invisa aliàs, consuetudo, paulò longiùs detinuerit; fateor enim me nuspiam tali methodo patres conscriptos decerni comperisse. Initio quidem novitate jucundum visum, sed sensim eò turbarum progressa res est, ut propè pertæsus sim spectaculi. Nunc igitur, crescente adhuc tumultu, domì manere satius ducens, occasionem nactus sum literam hanc exarandi. Gratulor mihi imprimis quòd missam ad te carminis Persici versionem indulgentèr receperis, quòd me ex eo idoneum judicaveris totius divani metaphrasten. Sed quamvis conceptam de me opinionem gloriæ mihi ducam, non vereor tamen adhortationem tuam taxare inclementiæ. Quis enim, nisi cui robur et æs tripler

LL2

« PreviousContinue »