Page images
PDF
EPUB

isse Morum, suum tamen illi testimonium tanquam homini reverendo, probo, inculpato perhibuerint, sciant nos istiusmodi testimonium etiam consulum et scabinorum tanquam levissimum, et nullius planè authoritatis repudiare. Horum, inquis, rectorum "gravitatem, fidem, autoritatem si nosses, sexcentis millenorum Miltonorum libellis retundendis parem agnosceres." Ergo verò, mi homo, id nescio an ita facilè agnoscerem; quandoquidem et id nescio, apisívdŋy, an πλerívoŋy, virtute an censu magistratum illum in civitate sua obtineant. Neque me latet consules, et prætores, illustriora longè quàm nunc sunt nomina, etiam Verrem, reorum omnium Romæ perditissimum, studiosè defendisse, cum provincia tota, virique boni universi gravissimè accusarent. Hoc summum fidei tuæ publicæ propugnaculum, eademque basis et firmamentum maximum, quàm nullo tamen negotio labefactetur et corruat, vides. Sequitur ecclesiæ Amsterodamensis Gallo-Belgicæ testimonium, subscriptore imprimis Hottono, Mori intimo, et quod suprà demonstravimus, Regii Clamoris conscio. Valdè nobis probatum sit necesse est hujusmodi testimonium, cujus subscriptionis princeps est Hottonus. Sed tamen quid afferat, videamus. "Tantum abesse," ait, "ut eorum criminum eum reum esse sciamus aut agnoscamus, quorum à quodam Miltone Anglo accusatur."-Hujus fidei vis maxima, ut video, in ignorantiæ professione posita est. Quid hoc testimonio faciamus? quid hac fide? quæ suâ se potissimùm ignorantiâ commendat. Reum esse nescimus, non agnoscimus hoc quis præterea toto propemodum Belgio ignorat, quæ illi præcipuè crimina objicio, eorum ipsum in utroque foro, non reum modò diuturnum fuisse, sed plurimorum judicio damnatissimum; nec nisi potentium quorundam studiis, utque sacro potiùs ordini quàm ipsi consuleretur, fuisse absolutum. Tantum abest ut reum esse sciamus, "ut contrà potius ab illo aliquoties conciones sacras rogaverimus." Contenti nempe hoc forensi judicio, ubi gratia plus justo potuit ; et suadente præsertim Hottono, quoties ipse respirare et suis parcere lateribus decrevisset. Verum hoc quid efficit? aut quis est nescius multos in concionibus satis esse placitos, satis suaves ac tinnulos, qui in omni vita reliqua offensioni maximæ fuerint? Etenim qui suis libidinibus explendis dat operam, quid obstat quo minus idem titillandis alienis auribus commodè servire possit. Quod reliquum est, index potiùs operis, quàm testimonium dici meretur: quando enim aliud quod dicat non habet," satis superque testantur," inquit, "de ipso aliarum ecclesiarum in quibus vixit diutiùs quam apud nos, publica documenta ad quæ nos iis consentiendo referimus." Quæ vox detrectantium penè, et libenter hoc negotio expedire se cupientium prorsus videtur; facitque ut non immeritò suspicemur, testimonium hoc, tametsi planè friget, non sine sudore tamen Mori, allaborante etiam Hottono, multis repugnantibus, impetratum ægrè fuisse. Epilogi loco est "curatorum schola" testimonium. Verum in schola quid tu declamites, quid recites, aut quemamodum te geras, neque tanti esse reor ut cognoscere curemus, neque ad hanc causam pertinet. Vitam et mores tuos excutimus: quos cum isti vix attingere, et ad literas superiores malle

nos remittere videantur, quod ad eorum testimonium infirmandum satis sit, superiùs quoque dictum putemus. Ad finem aliquando pervenimus tuæ Fidei publicæ ; quæ ex Gallico ferè sermone in Gallico-latinum “tralatitia" inanissimi libri maximam partem occupat. Copias jam omnes tuas cum supplemento etiam lustravimus: peramplas quidem eas, sed ad pompam sanè potiùs, quàm ad verum robur comparatas. Hæ sunt plumæ tuæ, sub quibus corniculam latitare te dixi. Hæc vestis illa multicolor qua Morum revera, id est morionem te induisti: his tu phaleris ne populum quidem fefelleris: tuque si sapuisses, aut ullo rerum usu præditus fuisses, nullius fore usus tibi hæc omnia, quod ad tuam attinet causam, facilè intellexisses. Potest fortasse quispiam, cujus nomen alioqui nunquam audissemus, tam sui venditandi causa quam tui, phalerata verba tibi dedisse potest aliorum pudor et bonitas flagitanti ac sudanti, et agi jam tuam existimationem miserè querenti, hoc tantulum non denegasse. Potes tu per interpretes Hottonos multa confecisse: et tamen post hæc omnia scito te nihil quod ad rem pertineat in medium protulisse. Quid juverit, quæso, vel in foro testimonia generatim dicta, quid elogia de tuis "dotibus," quid incertas blandientium amicorum laudes proferre, si ego te certorum criminum accuso? Accusarunt te adulterii Geneva olim viri graves; tempus, locum, adulterum nominarunt: multorum præterea criminum te detulerunt. Quid si istam farraginem pro testimonio Judicibus tum tuis ostendisses? accepturosne putas fuisse eos, teque absolvendum istis criminibus fuisse continuò judicaturos ? immò verò jussissent te, ablatis hisce nugis, appositè respondere ; ullamne cum ista fœmina rem, rationemve habueris; illo in horto eamne conveneris; illo in tugurio, clausis foribus, solusne cum sola fueris. Hæc et hujusmodi multa ex te requisissent; ad quæ singula, neque in illo tum judicio, quod te jure absolvere vel suspicione posset (judicium enim illud petita abeundi licentia commodùm prævertisti) neque in hoc libro, tot alioqui ineptiis refertissimo, quicquam respondes. Facis idem prorsus in causa quoque Pontiana: quid in foro transactum sit, quantopere tua gratia ad præjudicium miseræ mulierculæ post Salmasii obitum valuerit, suspiciosè admodum ipse narras. De illis nocturnis Haga Leidam itineribus, de illis cum Pontia clandestinis atque nocturnis congressibus, quanquam hæc et multò plura hujusmodi omnibus in ore sunt, nullum verbum facis. Quid hæc prorsus alienissima nobis obtrudis ? immò quid omnino hanc tantam literarum ac testimoniorum congeriem tibi ullo tempore comparâsti? an quod tuæmet ipse conscientiæ satis probatus apud te non eras? an quod de te nec tibi ipsi, nec spontaneis hominum sermonibus credere audebas, nisi tot coactis nominibus ac testimoniis tibimet confirmatum hoc esset atque testatum, id quod alioqui nunquam credidisses, te virum bonum aut tolerabilem posse cuiquam videri? An verò tot criminibus accusatus, cùm de te homines ubique pessimè loquerentur, commendationibus totidem sanare illa vulnera posse te existimasti? atqui vides quo sœpius ex mala valetudine ad inanem medicinam, ex novis maleficiis et rumoribus inde natis ad novas per

veracior ultrò nobis largitur. “Ego Mori notitiam habui et Genevæ et in Belgio; semper magnas inimicitias exercuit cum æmulis, quibus ipse locum sæpe præbuit nimia libertate loquendi." Et hoc teste, contra quàm ab altero dictum modò est, et ungues habet" et provocat Morus. "Ferox" atque "fidens, crabronum irritator" infestissimus: Beelsebubem prope alterum dicas, nisi quod ille muscas: Laboris alioqui “intolerantior," teste etiam laudatore Salmasio; cujus et "uxorem varie læserat," et alia quædam commiserat "inconsideratione tali homine indigna." Hæc ab amicis ac testibus tuis vis ipsa veritatis expressit; quæ quamvis favore et studio dicentium in molliorem partem flectantur, ejusmodi tamen sunt quæ ingenium tuum palam omnibus faciant, et hujus testimonii totius fidem infirmare haud mediocriter atque infringere videantur: cujus altera pars probum, inoffensum, sanctum, omni labe ac vitio carentem, altera contentiosum, turbulentum, arrogantem, garrulum, ignavum, injurium, inconsideratum denique et stultum nobis exhibet Morum. Sic fuit tua fides publica, id est, nulla: reverteris nunc iterum ad privatam, quæ nulla minor est. "At vides interea," inquis, "quàm non tralatitio me dignentur affectu, quos tu vis mihi furcas comparare." Immò tu vide, si potes, ira atque amentia impeditus, quàm vehementer hallucineris, quàm nihil attentè agas. Non ego hoc "de Batavis," sed Genevensibus intelligi volebam; nec quid hi statuissent, sed quid tu meruisses. "Verba," inquis, "tua recognosce, Orestis æmule." Recognosco, inquam, Orestis æmule! Cujus flagitia si pro meritis excepisset magistratus, jamdudum adulteria patibulo pendens luisses: nimirum Genevæ, ubi adulterii delatus eras; ad alios magistratus cognitio illius facti pertinere non potuit. Quæ sequuntur porrò et luiturus propediem videris, et hæc non iratus tibi ominor, sed duntaxat jus dico, facilè demonstrant, non tum prædixisse me quid sis passurus, sed pronuntiasse quid esses meritus; idque (cùm de nobis ipse prior judicasses) pari jure meo fecisse. I nunc non conscientiæ integritate, non justa defensione, sed scelerum impunitate quod facis effer te et gloriare. "Huic," inquis, 'fungo, nuper è terra nato quem aut quos opposui?” Erras More, et me non nosti: mihi lentè crescere, et velut occulto ævo satius semper fuit. Tu ille fungus qui ex ephebis modò Genevam profectus, Græcarum literarum professor subitò emersisti; et tot viris natu "grandioribus ecclesiastis, jureconsultis, medicis, illa ingenii tunc primùm efflorescentis gratia,” ut tu satis fungosè narras, "palmam" præripuisti: mox inter "Non provocat qui-fungos, et olera, et armamenta olitoria, fungo recens tuberante, non tu quidem Claudium extinxisti, sed Claudiam supinasti. Nunc "conciliare" me jubes

petuò commendationes recurris, earum authoritatem eò
semper minorem abs te reddi atque indies leviorem :
ægrotare nimirum existimationem tuam et morbosissi-
mam esse, quæ tot purgationibus, tot medicamentis in-
digeat commendationum quis est quin suspicetur? Sed
fortasse longinquas in urbes quemadmodum prædicas,
ad professiones amplissimas persæpè invitatus, hoc te
quasi commeatu, iter facturus, instruxisti. Optimè:
quæro itaque an proficisci in animo tibi fuerit ad eos
homines qui te ignorassent, qui an satis nossent? si ad
illos, venustus profectò homo necesse est tibi fueris, qui
ab illis invitatum iri te unquam credideris, qui te igno-
rassent: Si ad hos qui te jam satis norant, quid hoc
tanto commendationum instrumento ac sarcina ad eos
opus erat, quibus jam antea commendatissimum te esse
ex eo ipso, quòd invitassent, sciebas. Perspicuum
igitur est, nullam ob rem aliam, tantam vim testimo-
niorum commendatitiam sic te studiosè congessisse et
in promptu semper habuisse, nisi vel ad ostentationem
quandam circulatoriam, ad quam artem factum te
præcipuè atque natum existimarim, vel impendentis
ignominiæ metu, quam ex flagitiis nondum patefactis
certissimam tibi expectabas. Ut haberes nimirum
speciosum aliquid et publicum et foris partum, quod
privatæ atque domestica 'et erumpenti interdum ex
latebris opponeres infamiæ; utque procerum atque
doctorum splendidis testimoniis, in quibus consequendis
gratia atque ambitio nunc ferè plurimum possunt, con-
tra populi veras voces te communires. Verùm ista te
spes ut dixi, et frustrata jam est, et frustrabitur; cùm
quia tuam obtegere improbitatem atque nequitiam,
neque lux ulla neque tenebræ possunt, tum quia hoc
ipsum quicquid est munimenti, quo te circumsepsisti,
per se satis infirmum atque rimosum est. Id planius
adhuc fiet, si testimonia hæc tua, quemadmodum per
se singula consideravimus, ita nunc postrema primis,
prima mediis conferamus; et doctores proceresque tuos
inter se paulisper committamus. Ut intelligi tandem
possit, quæ fides illius fidei publicæ, illorum testium
sit, ubi aut alii ab aliis tam longè dissentiunt, aut ple- |
rique tam multa vel dissimulant vel nesciunt, quæ sua
sponte alii fatentur. Illud imprimis exemplo sit, quod
in iis literis occurrit quæ Genevensis esse ecclesiæ di-
cuntur. "Nihil utique illi," id est Moro, " vel ab in-
fensissimis hostibus meritò objici queat, quod justæ sit
reprehensioni obnoxium." Ego contrà non quæ
hostes objiciunt Moro, sed quæ amici ejus, quæ testes
ejus et "justæ reprehensioni obnoxia" fatentur, et ipsi
in eo reprehendunt, ex his iisdem testimoniis depro-
mam. Quid enim Deodatus?
dem" Morus," sed terribiles ungues habet ad sui tute-
lam." Quos ungues? nam istiusmodi quicquam inter
Evangelici ministri arma non reperio; et eloquentiam
nolim à viro docto atque humano, tam truci metaphora
significari Reliquum est, ut ungues illos, feritatem
atque ferociam hominis interpretemur, quos non ad
tutelam sui, sed ad injuriam aliorum, in nos certè ni-
miùm expeditos atque acres feræ similior quàm pastori
exercuit. Apertiora haud paulò sunt quæ Georgius
Crantzius, Alberti æmulus, ne ab avunculo fortè suo
historica fide superetur, et quantò ægrior tantò fortasse

66

[blocks in formation]
[ocr errors]

Cur illam quæ vehementissimè ad te pertinuit, | naberis. Quod ne quis à me secus atque res ipsa se tam facilè prætermittis, hanc quæ te minimè attingit corrogatis tot testibus tanta mole refutare contendis? Sanè si ipse tibimet constare vis videri, nosque tuum institutum et respondendi rationem intuemur, qui fabulas confutatione indignas esse censes, aut illud in te ❘ verum crimen, aut hoc de te non verum magistratûs judicium credamus oportebit.-At non omni ex parte vituperandus est Morus; habet suas laudes; magna vitia magnis virtutibus compensat; facit quod in homine ecclesiastico laudatissimum simul et rarissimum est, ut gratis concionetur. "Nullo," inquit, "stipendio auctoratus gratuitam ecclesiæ operam rogatus præsto:" immò verò fortuitam; ex quo videlicet ampliore mercede proposita, relicto pastoris munere, sacrarum historiarum professor factus es; id est reverà, ex sacrario in scholam ad stipendium uberius emigrasti: tum si cujus rogatu fortè concionaris, hoc tanquam beneficii loco imputas; cum assiduum pastoris ministerium deserueris, ut hanc subcisivam operam desertæ abs te ecclesiæ non sine maximo compendio tuo gratis impertire videaris. Tu verò More, si ecclesiam Medioburgensem, quæ te, ut ais, tam honorificè invitasset, tanto cum fructu audisset, tam ægrè dimisisset, sine gravissima causa reliquisses, et ad alium gregem, idemque munus pastoris te contulisses, reprehendendum meritò et levitatis arguendum existimarim. Nunc cùm Attalicis," ut ipse ais, "conditionibus" non Christianis, et "emolumenti fructu" longè uberiore adductus, non de grege in gregem desultorius tantummodo pastor transieris, sed illo munere longè potiore posthabito, ex Evangelii ministro mutatus in professorem et historicum, ex ipsis ecclesiæ adytis ad promaria regressus sis, non mercenarii solum, sed defectoris propè numero habendum te esse, si habenda veteris et sanctissimæ disciplinæ ulla ratio est, affirmare non vereor. At concionaris tamen et strenuè quidem, nunquam "majore cum fructu" Attalico, ad Pergamenos putà, non tuum ad gregem; quibus si fortè aures vix satis teretes pruriunt, tu, vitio cantorum planè converso, rogatus nunquam desistis: et velut sacerdos Phrygiæ matris nondum exsectus, aut Curetum aliquis, moves libenter tua crotala; non ut vagitum quempiam fabulosum, sed ut rumores flagitiorum tuorum plus nimio veraces fanatica vociferatione obruas. Hoc tu septenario strepitu et doctrina fortuita, ut quivis olim cyclicus aut sophista, si rogatus recitas, desertum Pastoris munus assiduum explere te putas? At concionator est bellus et facundus. Ita, credo, ut est orator: cui proverbia si demas, et insutos versiculorum centones, orationis ipso filo atque contextu nihil inornatius, nihil incompositius, nihil verbosius atque putidius; nihil ubi venustatem, numerum, atque nervos paulò disertiore homine diguos magis requiras. Unum est in quo graviter titubatum à me esse fateor: Græcarum literarum professorem dixi, quem sacrarum historiarum dixisse debui: enimverò incredibile mihi prorsus, et portento simile videbatur, historiarum sacrarum eum esse professorem, qui tot profanarum argumentum ipse atque materies esset. Tu verò mihi rectiùs, More, non historiarum, sed calumniarum professor deinceps nomi

habet dictum arbitretur, mea ipsa verba abs te prolata
in medio ponam; tuam deinde horum interpretatio-
nem, quam dico esse calumniam: ut quàm impudenter
et malitiosè agas, quod et suprà idque sæpius demon-
stravi, et hinc qualem te sacræ etiam literæ tortorem
proculdubio sentiant, præterire neminem possit. Re-
stat jam tibi sola Græcarum literarum professio: ergo
hoc ego "crimini" tibi do, quòd Græcas literas es
professus: ergo ego
"Græcas literas earumque pro-
fessores cogo in ordinem." Ergo ego "Græcas literas
ad ima subsellia relego." Quis horum quicquam sequi
præter te dixerit? ipsa malitia si operam tibi suam
locasset, tale quippiam ex meis verbis ullam in partam
torquendo exprimere qui tandem potuisset? tu hoc non
solum pro verissimo tibi sumis, verum etiam ut non
nasutum minus conjectorem te, quàm navum esse ca-
lumniatorem intelligamus, "cur Græcas” inquis “lite-
ras, earumque professores cogas in ordinem, nisi me
fallit animus, olfeci fucum :" Nempè Salmasius cùm
esset Græcæ linguæ callentissimus, et hujus ego au-
thoritatem elevare statuissem, id ut quoquo modo pos-
sem, Græcas literas, " ejus," si diis placet," regna, ad
ima subsellia relegavi." Quis calumniari solertiùs,
quàm hariolari te nunc dicat? Atqui non meus ille
fucus, vir sagacissime, sed tuus mucus quem olfecisti,
tantummodo erat. Mihi enim cum Salmasio de Græ-
cis non magis literis quàm calendis contestata lis erat;
non illum literis vel Græcis vel Latinis, sed authorita-
tum et rationum ponderibus, affligendum atque ster-
nendum esse intelligebam. Hinc tu, propterea quòd
omnes cupidè ambages quæris, nequid ad rem dicere
cogaris, ut olim paupertatis, ita nunc Græcarum lite-
rarum in laudes ridiculè sanè transcurris. Quas ego
cum neque nesciam, et, siquis alius, plurimi faciam,
nihil profectò ineptius, nihil alienius fingere potuisti,
quàm despectas à me esse Græcas literas: cùm non
tibi illas, sed te illis probro esse dixerim. Sed hæc tua
perpetua ferè ratio est ; ubi non fictis criminibus urge-
ris, ut ne obmutuisse planè videaris, data tibi esse à
me crimini quælibet fingis, aut absurda quævis et fal-
sissima de me inseris eaque in primis quæ dicta nun-
quam sunt, refutanda irripis: Hic strepis, hic tumul-
tuaris, hic te jactas. Si adulterii te postulo, pauper-
tatem scilicet contemno; paupertas tibi contra me toto
penu loculorum tuorum defendenda est: Si stupri
arguo, Græcas literas nimirum vellico; Græcarum
literarum obtrectator oppugnandus tibi sum: Sic tu
vera fictis eludere conaris, ut hoc fumo excitato oc-
cultare turpem fugam et convictissimi sontis pu-
dorem atque silentium possis. Vide autem, dum
Græcas literas tam veteratoriè laudas, ut irascantur
tibi literæ Latinæ; tuumque " jecur latinum," ut satis
sanum non sit. "Quota pars hæc est, inquis, spu-
torum et alaporum ?" Næ tu masculum tibi alapum
hoc solecismo meruisti: nam fœmineas esse alapas
quas tot sensisti, mirum non est si invitus agnoscas.
Verùm hæc missa faciamus; levia sunt, vetera sunt;
alius repentè homo jam factus est Morus; ad sanita-
tem jamjamque est rediturus; gradum unum atque al-
terum fecit; paulò veracior, paulò candidior ab rheto-

66

[ocr errors]

rica Diaboli (sic enim calumniam supra nominat) ad | homines in corde isto quæ tu non vides." O confesrhetoricam transit Juliani. 66 Vicisti," inquis, " Mil- sionem claram atque simplicem ! immò verò quid obtone." Hanc nempe vocem, ut ille olim (ne non Apos- scurius, quid cautius, quid jureconsultius composuisse tata satis germanus per omnia videaris) veritate victus poteras, ut decem causidicos vel adhibuisse viderere, vel emisisti. Sed vide, ne sincerum quod est, cauponum pertimuisse? Nam quid hoc est, obsecro?" an non vimore, mendatio statim diluas. "Confitentem," inquis, deant homines in corde isto." Quid vident homines in "habes reum." Ego verò reum quidem habeo; con- corde? Urinatore hic opus est Delio. Verùm quid quis fitentem non habeo: nisi si id pro confesso est haben- in corde videat, viderit. Ego facta palam, audita, visa, dum quicquid tu silentio præteriisti: sic enim et libel- testata refero: quas nemo meas esse calumnias sine lum in nos famosum edidisse, et hosti nostro dicasse, maxima calumnia dixerit. Longè turpior sum," inet Anglicanam Rempublicam indignissimis modis, me- quis, " re quidem vera quàm illi fingunt; ob illa tot que nominatim illæsus læsisse, totam denique fabulam abscondita, quorum apud te reus verè sum." Sic tu Genevensem confiteris. Ab hac prævaricatione ad pre- nota ignotis, clara absconditis delere atque eluere cocationem quandam artificiose compositam te confers; naris: occulta, incerta, latentia confiteris, ut explorata, sive ea tuæ fidei publicæ extrema confessio dicenda certa, manifesta eò impudentiùs negare possis: ad exest; ad quam Deum testem invocas, tremendum fateor tremum eò descendis, ut confessionem hanc, quasi et testem et judicem. Multa confiteris, multa ploras, libellum famosum de temetipso conscribas, quò faciliùs peccata quidem "longè gravissima," sed quæ ad nos veram accusationem aliorum possis evadere. Tu hæc nihil attineant, quia penitùs latent, et etiamnum incon- atque hujusmodi valere apud Deum cave existimes; fessa nobis sunt. Et ista quidem si in occulto, clausis- apud homines certè vel mediocriter sagaces, minimè que foribus, ut peccare anteà, ita nunc precari in ani- valebunt. Quod si linguis, ut ipse ais, atque conviciis mum induxisses, laudassem equidem te, deque benig- omnium jamdiu verberatus, resipuisti aliquando revera, nitate et clementia divina benè sperare jussissem: nunc et ad bonam frugem revertisti, gaudeo. Nos te sic cum in platea media orantem te hic reperiam, ad ho- veram egisse pœnitentiam arbitrabimur, si tuarum in mines potiùs quàm ad Deum concinnatas has esse pre- nos injuriarum et maledicentiæ famose poenituisse ces, et quasi ultima jacentis tuæ fidei publicæ suspiria tandem intelligemus. judicarim. "Te Deus, te testem invoco, an non videant

JOANNIS PHILIPPI ANGLI

RESPONSIO

AD

APOLOGIAM ANONYMI CUJUSDAM TENEBRIONIS PRO REGE ET POPULO ANGLICANO INFANTISSIMAM.

[FIRST PUBLISHED 1655.]

CONTRA famosum anonymi cujusdam libellum, in quo | cùm talis esset, ab ipso Miltono neglectus et contemptus senatus populusque Anglicanus turpissimis convitiis lacerabatur, quem jam vulgo notum est, Salmasii grammatici infame opus fuisse, prodiit nuper Joannis Miltoni Angli pro patria sua defensio. Liber sanè probus, omniumque doctorum virorum judicio domi forisque multùm approbatus. Qui cùm talis esset, expectabatur quidem vel Salmasii ipsius, vel alius alicujus viri literati responsio. Illarum certè partium magni intererat electum aliquem et disertum virum ad causam suam jam diu laborantem et ruentem adhibuisse. Cùm ecce demum ex omnibus illis rumorem montibus, quos assiduè fama nostras ad aures afferebat, tandem prorepit exiguus iste mus, qui miserè stridens rodit tantummodò, aliud quidem nihil agit; vel, ut veriùs dicam, inanes quasdam mortiunculas captat, dentemque in dente fatigat, authorem certè non lædit, ejus autem argumentorum vim et acumen nè assequitur quidem. Mirati primùm sumus quis esset; nomen enim ignobile, futilitatis certè suæ conscius, celat. Cùm verò libellus ejus, macri nescio cujus et jejuni ingenii indicium, perlectus esset, in eo statim, tanquam in speculo, virum conspeximus. Quis igitur sit, pòst videbimus. Hoc verò jam tacere non possum, hominem quendam valdè obscurum et vilem eum esse apparere; qui tamen arrogantia sua mendaciisque fretus, ut morientem et penè defunctam regis sui causam aliquantulum resuscitare videretur, hominumque animos jam sedatos, et judiciis Dei statim acquieturos, iterum commoveret atque irritaret, Dei Omnipotentis voluntati, summæque justitiæ se opponere (quam ille tàm insignibus et mirandis iræ suæ exemplis in regem, regisque fautores editis, omnibus vult esse notam) et supremos reipublicæ nostræ Magistratus accusare, convitiisque indignissimis infamare ausus est. Veruntamen ita obtorpescit, tam insulsus est, tamque somniculosum se glirem præbet, ut certissimum causæ suæ jam languentis, et in totum penè perditæ omen præ se fert. Omnium enim debilissimam atque iniquissimam certe causam illam necesse est esse, qua in defendenda fautores ejus non solùm armis, verùm etiam ratione et argumentis inferiores sint. Meritò igitur

est. Multò enim indignior ab omnibus existimabatur, quàm ut spectata jam facundia limati illius atque culti authoris ad eruenda sterquilinia, rabidamque loquacitatem tam effrænis atque stulti blateronis refutandam descenderet. Verùm nè inter suos perfugas inanis iste rabula se venditaret et aliquid magnum, vel quod uno sanè prandiolo dignum sit, se scripsisse crederet, equidem cùm in patriam pietate, tum instauratæ nuper libertatis apud nos amore ductus, necnon illi etiam viro mihi semper observando, quem iste insectatur, multis officiis devinctus, pati non poteram, quin hujus ineptissimi nebulonis petulantiam retundendam mihi, nè rogatus quidem, susciperem. Quemadmodum igitur Romani olim tirones in palum se primò gladiis et pilis exercebant, ita ego in hunc caudicem stylum acuere et ingenii vixdum pubescentis rudimenta deponere haud incommodè me posse confido. Cum adversario enim tam insipido et vulgari, exiguo saltem quivis ingenio, et eruditione quantumvis leviter imbutus, etiam de improviso congredi sine periculo poterit. Priùs igitur quàm opus ipsum aggrediar, operæ pretium videtur, authorem hujus Apologiæ illustrem, si diis placet, et disertum, in occulto tamen latentem, investigare. Sunt qui dicunt nomen illi Jano esse, obscuro homini et bonarum literarum rudi, ex illo grege leguleiorum quos pragmaticos vocant. Verùm cùm meminissem bifrontem esse Janum, alterum sincipitium in ejus occipitio quærendum mihi esse statui. Itaque alteri sincipitio nomen, uti ego indiciis quibusdam comperi, Brammalo est. Is librum nuper stylo atque sensu huic penè geminum scripsit Anglicè Eíkovokλášŋy, cujus et hunc fœtum esse haud temerè plures autumant. Virum igitur, quanquam et hic vultum in occipitio gerit, si libet, cognoscite. Nam, ut ipse profitetur, theologiæ doctor est, et episcopus Hiberniensis. Is cùm ab ineunte ætate homo discinctus et ebriosus, episcoporum, qui tunc in Anglia dominabantur, luxum, opes, ambitionem ante oculos haberet, inedia pressus et latrantis stomachi instinctu, nihil sibi utilius esse duxit, quàm ut sacerdotis munere indutus, Ecclesiam, tunc quidem

« PreviousContinue »