Page images
PDF
EPUB

Hibernia præter unam urbem tota, tu, exercitu transmisso, uno statim prælio Hibernicorum opes fregisti; reliqua indies conficiebas; cùm repentè ad bellum Scoticum revocaris. Hinc contra Scotos irruptionem cum rege suo in Angliam parantes, indefessus proficisceris; regnum illud, quod omnes reges nostri octingentis annis non poterant, uno circiter anno perdomuisti, et Anglorum ditioni adjecisti; reliquas eorum copias, validissimas tamen et expeditas, per summam desperationem in Angliam tum ferè præsidiis nudatam, inopina impressione facta, Vigornium usque progressas, magnis itineribus assecutus, uno praælio delevisti; capta penè tota gentis nobilitate. Hinc alta pax domi: tum te, sed neque tum primùm, non minùs consiliis, quàm belli artibus valere sensimus; id quotidie in senatu agebas, vel ut cum hoste pacta fides servaretur, vel uti ea, quæ ex republica essent, mature decernerentur. Cum videres moras necti, privatæ quemque rei, quàm publicæ, attentionem, populum queri delusum se sua spe, et potentia paucorum circumventum esse, quod ipsi toties moniti nolebant, eorum dominationi finem imposuisti. Parlamentum aliud convocatur novum; concessa iis duntaxat, quibus par erat, eligendi potestate; conveniunt electi; nihil agunt; cùm se invicem dissidiis et altercationibus diu defatigassent, animadvertentes plerique se rebus tantis exequendis, neque pares esse, neque idoneos, ipsi sese dissolvunt. Deserimur Cromuelle; tu solus superes, ad te rerum summa nostrarum rediit; in te solo consistit; insuperabili tuæ virtuti cedimus cuncti, nemine vel obloquente, nisi qui aut æquales inæqualis ipse honores sibi quærit, aut digniori concessos invidet, aut non intelligit nihil esse in societate hominum magis vel Deo gratum, vel rationi consentaneum, esse in civitate nihil æquius, nihil utilius, quàm potiri rerum dignissimum. Eum te agnoscunt omnes, Cromuelle, ea tu civis maximus et gloriosissimus, dux publici consilii, fortissimorum exercituum imperator, pater patriæ gessisti: sic tu spontanea bonorum omnium et animitùs missa voce salutaris: alios titulos te dignos tua facta non norunt, non ferunt, et superbos illos, vulgi licet opinione magnos, meritò respuunt. Quid enim est titulus, nisi definitus quidam dignitatis modus? tus res gestae cum admirationis, tum certe titulorum modum omnem excedunt; et velut pyramidum apices cœlo se condunt, populari titulorum aura excelsiores. Sed quoniam summis etiam virtutibus, qui honos habetur, humano quodam fastigio finiri ac terminari, non dignum est, sed tamen expedit, assumpto quodam titulo patris patriæ simillimo, non evehi te quidem, sed tot gradibus ex sublimi descendere, et velut in ordinem cogi, publico commodo, et sensisti et sustinuisti; regium nomen majestate longè majore aspernatus. Et merito quidem : quod enim nomen, privatus sub jugum mittere, et ad nihilum planè redigere potuisti, eo si tantus vir factus caperere, idem penè faceres, atque si gentem aliquam idololatram Dei veri ope cum subegisses, victos abs te coleres deos. Tu igitur, Cromuelle, magnitudine illa animi macte esto; te enim decet: tu patriæ liberator, libertatis auctor, custosque idem et conservator, neque graviorem personam, neque augustiorem suscipere potes aliam; qui non modò

regum res gestas, sed heroum quoque nostrorum fabulas factis exuperasti. Cogita sæpiùs, quàm caram rem, ab quàm cara parente tua, libertatem à patria tibi commendatam atque concreditam, apud te depositam habes; quod ab electissimis gentis universæ viris, illa modò expectabat, id nunc à te uno expectat, per te unum consequi sperat. Reverere tantam de te expectationem, spem patriæ de te unicam; reverere vultus et vulnera tot fortium virorum, quotquot, te duce, pro libertate tam strenuè decertarunt; manes etiam eorum qui in ipso certamine occubuerunt: reverere exterarum quoque civitatum existimationem de nobis atque sermones; quantas res de libertate nostra, tam fortiter parta, de nostra republica, tam gloriosè exorta sibi polliceantur : quæ si tam citò quasi aborto evanuerit, profectò nihil æquè dedecorosum huic genti, atque pudendum fuerit: teipsum denique reverere, ut pro qua adipiscenda liber tate, tot ærumnas pertulisti, tot pericula adiisti, eam adeptus, violatam per te, aut ulla in parte imminutam aliis, ne sinas esse. Profectò tu ipse liber siue nobis esse non potes; sic enim natura comparatum est, ut qui aliorum libertatem occupat, suam ipse primus omnium amittat; seque primum omnium intelligat serviri: atque id quidem non injuria. At verò, si patronus ipse libertatis, et quasi tutelaris deus, si is, quo nemo justior, nemo sanctior est habitus, nemo vir melior, quam vindicavit ipse, eam postmodùm invaserit, id non ipsi tantùm, sed universæ virtutis ac pietatis rationi perniciosum ac lethale propemodum sit necesse est : ipsa honestas, ipsa virtus decoxisse videbitur, religionis angusta fides, existimatio perexigua in posterum erit, quo gravius generi humano vulnus, post illud primum, infligi nullum poterit. Onus longè gravissimum suscepisti, quod te penitùs explorabit, totum te atque intimum perscrutabitur atque ostendet, quid tibi animi, quid virium insit, quid ponderis; vivatne in te verè illa pietas, fides, justitia, animique moderatio, ob quas evectum te præ cæteris Dei numine ad hauc summam dignitatem credimus. Tres nationes validissimas consilio regere, populos ab institutis pravis ad meliorem, quàm ante hac, frugem ac disciplinam velle perducere, remotissimas in partes, sollicitam mentem, cogitationesque | immittere, vigilare, praevidere, nullum laborem accusare, nulla voluptatum blandimenta non spernere, divitiarum atque potentiæ ostentationem fugere, hæc sunt illa ardua, præ quibus bellum ludus est; hæc te ventilabunt atque excutient, hæc virum poscunt divino fultum auxilio, divino penè colloquio monitum atque edoctum. Quæ tu, et plura, sæpenumero quin tecum reputes atque animo revolvas, non dubito: uti et illud, quibus potissimùm queas modis et illa maxima perficere, et libertatem salvam nobis reddere et auctiorem. Quod meo quidem judicio, haud alia ratione rectiùs effeceris, quàm si primùm quos laborum atque discriminum comites habuisti, eosdem, quod facis, conciliorum socios cum primis adhibueris; viros sanè et modestissimos, et integerrimos, et fortissimos; quos tot mortes conspectæ, tot strages ante ora editæ, non ad crudelitatem, aut duritiem animi; sed ad justitiam, et numinis reverentiam, et humanæ sortis miserationem, ad libertatem denique eo acriùs retinendam erudierunt, quo gravio

ribus ejus causa, periculis ipsi suum caput objecêre: Non illi quidem ex colluvione vulgi, aut advenarum, non turba collectitia, sed melioris plerique notæ cives, genere vel nobili, vel non inhonesto, fortunis vel amplis, vel mediocribus; quid si ipsa paupertate aliqui commendatiores? quos non præda convocavit, sed difficillima tempora, rebus maximè dubiis, sæpè adversis, ad liberandam tyrannide rempubl. excitarunt; non in tuto aut curia sermones inter se atque sententias tantùm, sed manus cum hoste conserere paratos. Quòd nisi spes semper infinitas, atque inanes persequemur, in quibus tandem mortalium sisti aut confidi possit non video, si his horùmque similibus fides non habebitur. Quorum fidelitatis certissimum pignus, et indubitatum habemus, quòd pro republica vel mortem oppetere, si ita sors tulisset, non recusarint; | pietatis, quòd implorato suppliciter dei auxilio, totiesque ab eo insigniter adjuti, à quo auxilium petere, eidem gloriam tribuere omnem rerum prosperè gestarum consueverint; justitiæ, quòd etiam regem in judicium adduxerint, damnato parci noluerint: moderationis, quòd et eam experti jam diu sumus, et, quam ipsi sibi peperere pacem, si eorundem per injuriam rumpatur, quæ mala inde oritura sunt, ipsi primi sint persensuri, ipsi prima vulnera suis corporibus excepturi, deque suis omnibus fortunis atque ornamentis feliciter jam partis rursus dimicaturi; fortitudinis denique, quòd nulli unquam libertatem feliciùs aut fortiùs recuperaverint; ne arbitremur ullos alios posse diligentiùs conservare. Gestit clarorum virorum nomina commemorare oratio mea: te primum, Fletuode, quem ego ab ipsis tyrociniis ad hos usque militiæ honores, quos nunc obtines à summis proximos, humanitate, mansuetudine, benignitate animi eundem novi; hostis fortem et imperterritum, sed et mitissimum quoque victorem sensit: Te, Lamberte, qui vix modicæ dux manûs, ducem Hamiltonum juvenis, totius Scotia juventutis flore ac robore circumseptum, et progredientem retardasti, et returdatum sustinuisti: Te, Desboroe, te, Hualei, qui atrocissimas hujus belli pugnas vel audienti mihi vel legenti, inter hostes confertissimos expectati semper occurristis: Te, Overtone, mihi multis abhinc annis, et studiorum similitudine, et morum suavitate, concordia plusquam fraterna conjunctissime; te Marstonensi prælio illo memorabili, pulso sinistro cornu nostro, respectantes in fuga duces stantem cum tuo pedite, et hostium impetus propulsantem inter densas utrinque cædes vidêre: Scotico deinde bello, ut primùm Cromuelli auspiciis, tuo marte occupata Fife littora, et patefactus ultra Sterlinium aditus est, te Scoti occidentales, te Boreales humanissimum hostem, te Orcades extremæ domitorem fatentur. Addam et nonnullos, quos toga celebres et pacis artibus, consiliarios tibi advocasti, vel amicitia vel fama mihi cognitos; Huitlochium, Picheringum, Striclandium, Sidnamum, atque Sidneium, (quod ego illustre nomen nostris semper adhæsisse partibus lætor) Montacutium, Laurentium, summo ingenio ambos, optimisque artibus expolitos; aliosque permultos eximiis meritis cives, partim senatorio jampridem munere, partim militari opera insignes. His et ornatissimis viris et spectatissimis civibus libertatem nos

[ocr errors]

tram proculdubio rectè commiseris; immo quibus tutiùs committi possit aut concredi, baud facilè quis dixerit. Deinde si ecclesiam ecclesiæ reliqueris, teque ac magistratus eo onere, et dimidio simul et alienissimo, prudens levaveris; nec duas potestates longè diversissimas, civilem et ecclesiasticam, siveris inter se scortari; seque invicem promiscuis ac falsis opibus in speciem quidem firmare re autem vera labefactare ac demum subvertere: si vim omnem ab ecclesia sustuleris; vis autem nunquam aberit; quandiu pecunia, ecclesiæ toxicum, veritatis angina, enuntiandi evangelii merces, vi etiam ab nolentibus coacta, erit; ejeceris ex ecclesia nummularios illos, non columbas sed columbam, sanctum ipsum spiritum, cauponantes. Tum si leges non tot rogaveris novas, quot abrogaveris veteres; sunt enim sæpè in republica, qui multas leges ferendi, ut versificatores multa carmina fundendi, impetigine quadam pruriunt : sed leges quo sunt plures, eo ferè sunt deteriores; non cautiones sed cautes, tu necessarias duntaxat retinueris, alias tuleris, non quæ bonos cum malis eodem jugo subjiciant, aut quibus, dum improborum fraudes præcaventur, quod bonis liberum esse debet, vetatur, sed quæ in vitia tantum animadvertant, res per se licitas abutentium ob noxam, non prohibeant. Leges enim ad frænandam maliciam solum sunt comparatæ, virtutis libertas formatrix optima atque auctrix est. Deinde si juventutis institutioni ac moribus meliùs prospexeris, quàm est adhuc prospectum, nec dociles juxta atque indociles, gnavos atque ignavos, impensis publicis ali æquum senseris, sed jam doctis, jam benè meritis doctorum præmia reservaveris. Tum si liberè philosophari volentibus permiseris, quæ habent, sine magistelli cujuspiam privato examine, suo periculo in lucem proferre: ita enim maximè veritas effloruerit; nec semidoctorum semper sive censura, sive invidia, sive tenuitas animi, sive superstitio aliorum inventa, omnemque scientiam suo modulo metietur, suoque arbitrio nobis impertiverit. Postremò si ipse neque verum neque falsum, quicquid id est, audire metueris: eos autem minimè omnium audieris, qui sese liberos esse non credunt, nisi aliis esse liberis, per ipsos non liceat ; nec studiosius aut violentius quicquam agunt, quàm ut fratrum non corporibus modò sed conscientiis quoque vincula injiciant; pessimamque omnium tyrannidem, vel pravarum consuetudinum vel opinionum suarum et in rempublicam et in ecclesiam inducant; tu ab eorum parte semper steteris, qui non suam tantummodo sectam aut factionem, sed omnes æquè cives, æquali jure liberos esse in civitate arbitrantur oportere. Hæc si cui satis libertas non est, quæ quidem à magistratibus exhiberi potest, is mihi ambitionis atque turbarum, quam libertatis ingenuæ studiosior videtur; præsertim cum agitatus tot factionibus populus, ut post tempestatem, cùm fluctus nondum resederunt, statum illum rerum optabilem atque perfectum, ipse non admittat.

Nam et vos, ô cives, quales ipsi sitis ad libertatem vel acquirendam vel retinendam haud parvi interest: nisi libertas vestra ejusmodi sit, quæ neque parari armis, neque auferri possit, ea autem sola est, quæ pietate, justitia, temperantia, vera denique virtute nata, altas atque intimas radices animis vestris egerit, non

deerit profectò qui vobis istam, quam vi atque armis quæsivisse gloriamini, etiam sine armis citò eripiat. Multos bellum auxit, quos pax minuit; si perfuncti bello, pacis studia neglexeritis, si bellum pax vestra atque libertas, bellum tantummodò vestra virtus est, vestra summa gloria, invenietis, mihi credite, ipsam pacem vobis infestissimam ; pax ipsa vestrum bellum longè difficillimum, et quam putastis libertatem, servitus vestra erit. Nisi per veram atque sinceram in Deum atque homines pietatem, non vanam atque verbosam, sed efficacem et operosam, superstitiones animis, religionis veræ ac solidæ ignoratione ortas, abegeritis, habebitis, qui dorso atque cervicibus vestris, tanquam jumentis insidebunt; qui vos etiam victores bello suam veluti prædam sub hasta non bellica nundinabuntur; et ex ignorantia et superstitione vestra, uberem quæstum facient. Nisi avaritiam, ambitionem, luxuriam mentibus, immo familiis quoque vestris luxum expuleritis, quem tyrannum foris et in acie quærendum credidistis eum domi, eum intus vel duriorem sentietis, immò multi indies tyranni ex ipsis præcordiis vestris intolerandi pullulabunt. Hos vincete in primis, hæc pacis militia est, hæ sunt victoriæ, difficiles quidem, et incruenta, illis bellicis et cruentis longè pulchriores; nisi hic quoque victores eritis, illum modo in acie hostem atque tyrannum, aut non omnino aut frustra vicistis: nam pecuniæ vim maximam in ærarium inferendi rationes posse calidissimas excogitare, pedestres atque navales copias impigrè posse instruere, posse cum legatis exterorum cautè agere, societates et fœdera peritè contrahere, si qui majus atque utilius ac sapientius in republica existimavistis esse, quam incorrupta populo judicia præstare, afflictis per injuriam atque oppressis opem ferre, suum cuique jus expeditum reddere, quanto sitis in errore versati, tum serò nimis perspicietis, cum illa magna repentè vos fefellerint, hæc parva vestro nunc judicio et neglecta adversa tum vobis et exitio fuerint. Quin et exercituum et sociorum, quibus confiditis, fluxa fides, nisi justitiæ sola authoritate retineatur et opes atque honores, quos plerique sectantur, facilè dominos mutant: ubi virtus, ubi industria, et laborum tolerantia plus viget, eò transfugiunt, et ignavos deserunt. Sic gens gentem urget, aut sanior pars gentis corruptiorem proturbat: sic vos regios dejecistis. Si vos in eadem vitia prolabi, si illos imitari, eadem sequi, easdem inanitates aucupari ceperitis, vos profectò regii istis, vel eisdem adhuc hostibus, vel aliis vicissim opportuni; qui iisdem ad Deum precibus, eadem patientia, integritate, solertia freti, qua vos primò valuistis, depravatos nunc, et in regium luxum atque socordiam prolapsos, meritò subjugabunt. Tum verò, quod miserum est, videbimini, planè quasi Deum vestri pœnituisset, pervasisse ignem ut fumo pereatis: quantæ nunc admirationi, tantæ tunc omnibus contemptioni eritis; hoc solum quod aliis fortasse, non vobis, prodesse in posterum queat, salutare documentum relicturi, quantas res vera virtus et pietas efficere potuisset, cum ficta et adumbrata, duntaxat bellè simulando, et aggredi tantas, et progressus in iis tantos per vos facere valuerit. Non enim, si propter vestram sive imperitiam, sive inconstantiam, sive improbitatem tam præclarè facta

[ocr errors]

malè cesserunt, idcirco viris melioribus minus post hæc vel licebit vel sperandum erit. Sed liberare vos denuò tam facilè corruptos nemo, ne Cromuellus quidem, nec tota, si revivisceret, Brutorum natio liberatorum, aut si velit, possit, aut si possit, velit. Quid enim quisquam vobis libera suffragia et eligendi quos vultis in senatum potestatem tum assereret, an ut suæ quisque factiones hominis per urbes, aut qui conviviis unctiùs vos, et majoribus poculis per municipia colonos ac rusticos exceperit, eum quantumvis indignum eligere possitis? ita non prudentia, non authoritas, sed factio et sagina, aut ex tabernis urbicis caupones et institores reipublicæ, aut ex pagis bubulcos, et verè pecuarios senatores, nobis creaverit. Illis nempe rempublicam commendaret, quibus vel rem privatam nemo committeret; illis ærarium et vectigalia qui rem suam turpiter prodegere? illis publicos reditus, quos depeculentur, quos ex publicis privatos reddant? an legislatores ut illi extemplò gentis universæ fiant, qui ipsi quid lex, quid ratio, quid fas aut jus, rectum aut curvum, licitum aut illicitum sit, nunquam intellexerint ? qui potestatem omnem in violentia, dignitatem in superbia atque fastidio positam existiment? Qui in senatu nihil prius agant, quàm ut amicis pravè gratificentur, inimicis memores adversentur? qui propinquos sibi ac necessarios, tributis imperandis, bonis proscribendis, per provincias substituant, homines plerosque viles ac perditos, qui suarum ipsi auctionum sectores, grandem exinde pecuniam cogant, coactam intervertant, rempublicam fraudent, provincias expilent, se locupletent ad opulentiam atque fastum ex mendicitate hesterna ac sordibus repentini emergant? quis tales ferat servos furaces, dominorum vicarios? quis ipsos furum dominos ac patronos, libertatis idoneos fore custodes crediderit, aut illiusmodi curatoribus reipublicæ (quingenti licet consueto numero sint ex municipiis omnibus hunc in modum electi) pilo se factum liberiorem putet, cùm et libertatis ipsi custodes et quibus custoditur, tam pauci tum sint futuri, qui libertate uti atque frui vel sciant vel digni sint? Libertate autem indigni, quod omittendum postremò non est, erga ipsos primum liberatores ingratissimi ferè existunt. Quis nunc talium pro libertate pugnare, aut vel minimum adire periculum velit ? non convenit, non cadit in tales esse liberos; utut libertatem strepant atque jactent, servi sunt et domi et foris, nec sentiunt; et cùm senserint tandem, et velut ferocientes equi frænum indignantes, non veræ libertatis amore (quam solus vir bonus rectè potest appetere) sed superbia et cupiditatibus parvis impulsi, jugum excutere conabuntur, etiamsi armis rem sæpiùs tentaverint, nihil tamen proficient; mutare servitutem fortasse poterunt, exuere non poterunt. Id quod Romanis etiam antiquis luxu jam fractis ac diffluentibus persæpè accidit; recentioribus multò magis; cùm longo post tempore Crescentii Nomentani auspiciis, et postea duce Nicolao Rentio, qui se tribunum plebis nominaverat, antiquam renovare gloriam, et rempublicam restituere affectarent. Scitote enim, ne fortè stomachemini, aut quemquam præter vosmetipsos inculpare possitis, scitote, quemadmodum esse liberum idem planè est atque esse pium, esse sapientem, esse justum ac temperantem,

sui providum, alieni abstinentem, atque exinde demum |
magnanimum ac fortem, ita his contrarium esse, idem
esse atque esse servum; solitoque Dei judicio et quasi ta-
lione justissima fit, ut quæ gens se regere seque mode-
rari nequit, suisque ipsa se libidinibus in servitutem
tradidit, ea aliis, quibus nollet, dominis tradatur; nec
libens modò, sed invita quoque serviat. Quod etiam
et jure et natura ipsa sancitum est, ut qui impos sui,
qui per inopiam mentis aut furorem suas res rectè ad-
ministrare nequit, in sua potestate ne sit; sed tanquam
pupillus, alieno dedatur imperio; nedum ut alienis ne-
gotiis, aut reipublicæ præficiendus fit. Qui liberi igitur
vultis
permanere, aut sapite imprimis, aut quamprimùm
resipiscite si servire durum est, atque nolitis, rectæ
rationi obtemperare discite, vestrùm esse compotes;
postremo factionibus, odiis, superstitionibus, injuriis,
libidinibus ac rapinis invicem abstinete. Id nisi pro
virili vestra parte feceritis, neque Deo neque hominibus,
ne vestris quidem jam nunc liberatoribus, idonei pote-
ritis videri, penes quos libertas et reipublicæ guberna-
tio, et imperandi aliis, quod tam cupidè vobis arrogatis,
potestas relinquenda sit: cum tutore potius aliquo rerum-
que vestrarum fideli ac forti curatore tanquam pupilla
gens, tum quidem indigeatis. Ad me quod attinet, quo-
cunque res redierit, quam ego operam meam maximè
ex usu reipublicæ futuram judicavi, haud gravatim
certè, et ut spero, haud frustra impendi; meaque arma
pro libertate, non solùm ante fores extuli, sed etiam iis
ita latè sum usus, ut factorum minimè vulgarium jus
atque ratio, et apud nostros et apud exteros explicata,

defensa, atque bonis certè omnibus probata, et ad me
orum civium summam laudem, et posterorum ad ex-
emplum præclarè constet. Si postrema primis non
satis responderint, ipsi viderint; ego quæ eximia, quæ
excelsa, quæ omni laude propè majora fuere, iis testi-
monium, prope dixerim monumentum, perhibui, haud
citò interiturum; et si aliud nihil, certè fidem meam
liberavi. Quemadmodum autem poeta is qui epicus
vocatur, si quis paulò accuratior, minimeque abnormis
est, quem heroem versibus canendum sibi proponit,
ejus non vitam omnem, sed unam ferè vitæ actionem,
Achillis putà ad Trojam, vel Ulyssis reditum, vel Æneæ
in Italiam adventum ornandum sibi sumit, reliquas
prætermittit; ita mihi quoque vel ad officium, vel ad
excusationem satis fuerit, unam saltem popularium
meorum heroicè rem gestam exornasse; reliqua præ-
tereo, omnia universi populi præstare quis possit? si
post tam fortia facinora fœdiùs deliqueritis, si quid vo-
bis indignum commiseritis, loquetur profectò posteritas,
et judicium feret; jacta strenuè fundamenta fuisse,
præclara initia, immò plusquam initia; sed qui opus
exædificarent, qui fastigium imponerent, non sine
commotione quadam animi desiderabit; tantis incœptis,
tantis virtutibus, non adfuisse perseverantiam dolebit;
ingentem gloriæ segetem, et maximarum rerum ge-
rendarum materiam præbitam videbit, sed materiæ
defuisse viros: non defuisse qui monere recta, hortari,
incitare qui egregiè tum facta, tum qui fecissent, con-
decorare, et victuris in omne ævum celebrare laudibus
potuerit.

AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,

CONTRA

ALEXANDRUM MORUM ECCLESIASTEN,

LIBELLI FAMOSI, CUI TITULUS, "REGII SANGUINIS CLAMOR AD CŒLUM ADVERSUS PARRICIDAS ANGLICANOS," AUTHOREM RECTE DICTUM.

[FIRST PUBLISHED 1654.]

NIHIL equidem aut antea inauditum, aut mea tum expectatione alienum, cùm libertatis causam primò accepi defendendam, usu venturum mihi arbitratus sum, si liberatores Patriæ, cives meos, unus præ cæteris publicè laudassem, tyrannorum jus infinitum atque injurium coarguissem, ut improborum omnium in me propè unum ferentur odia, atque redundarent. Prævidebam etiam tum bellum vobis, Angli, cum hostibus haud diuturnum, mihi cum perfugis, et eorum mercenariis sempiternum propemodum fore: ut quorum vos tela de manibus eripuissetis, eorum in me maledicta atque convitia eò acriùs conjicerentur. In vos ergo furor hostium atque impetus deferbuit: mihi, ut videtur, soli hujus belli reliquiæ supersunt; contemptissimæ quidem illæ, sed ut ferè sunt infirmorum impetus animalium, satis infestæ. Non perditorum duntaxat civium, sed exterorum etiam ut quisque alienarum rerum plus nimio curiosus, ut quisque importunissimus, corruptissimusque est, in me involat, officii tantummodo mei satagentem; in me omne virus et aculeos diriget. Quo fit, ut quod plerique ad commendationem operis, et audientiam sibi faciendam præfari initio solent, se ab exili atque humili rerum materia ad res dictu gravissimas atque maximas aspirare, id mihi in præsentia nequaquam concessum sit; ut cui nunc contrà vel invito atque nolenti à rebus maximis et gloriosissimis dicendis ad res obscuras, anonymorum latebras, et adversarii turpissimi per sequenda lustra atque flagitia necessariò sit descendendum. Quod etsi parum exordienti honorificum et ad reddendos lectorum animos attentiores minus accommodatum esse videatur, habet tamen quod exemplo haud absimili, cùm viris optimis et præstantissimis idem contigerit, consolari possit: siquidem et Africanus ipse Scipio, postquam ea gesserat quibus nihil in eo laudis genere felicius aut majus potuit, inclinatione rerum suarum perpetua et decrescente semper suæ virtutis materia usus esse videtur: et primò dux quidem summus, atque Hannibale superior, mox

[ocr errors]

contra hostem Syrum et imbellem legatus, tribunorum deinde impotentia vexatus, suam tandem communire villam Liternensem contra fures atque latrones coactus est: in hac tamen rerum suarum declivitate atque descensu par ipse semper sibi et æqualis dicitur fuisse. Unde ego, utque aliis aliundè monitis, quicquid sortis aut provinciæ dederit modò Deus, multò licet priore angustius, atque tenuius, id non aspernari erudior. Sed quemadmodum dux bonus, (quidni enim bonos in omni genere liceat imitari ?) contra hostem qualemcunque boni ducis officium explebit; vel si hoc nimis invidiosum est, ut sutor bonus, ita enim vir sapiens olim philosophatus est, ex eo quodcunque est ad manum corio calceamentum quàm potest optimum conficiet, sic ego ex hoc calceamento (argumentum enim cùm instituissem dicere puduit) trito præsertim jam antea atque dissuto, siquid concinnare quod legentium auribus tantum non fastidio sit potero, experiar. Parsurus utique omninò huic operæ, nisi accusationes mihi nescio quas falsas, et mendacia objecisset adversarius, quam ego maculam aut suspicionem adhærere mihi minimè volo. Quando hoc necessariò tollendum mihi onus est, dabit quisque veniam, uti spero, si populo qui non defui pridem et reipublicæ, mihimet nunc non defuero.

[ocr errors]

Quoniam itaque " tuam fidem," More, quam in ipso libelli titulo tu "publicam vocas, ego publicatam jamdudum et perditam scio, ita ultrò statim nobis obstringis, ut " siquid eorum in te agnosceres," quæ de te ego scripserim, " majorem in modum irascerere," ex ore imprimis tuo, quo laqueo solet improbus irretiri semper et capi, judicandum te omnibus atque damnandum addico. Cùm enim et ex perpetua calumnia, qua meum omne dictum aut factum in deterrimam partem trahis, meque obruere invidia quæris, et ex contumeliis quas semper iniquissimas undique in me arripis jaciendas, ex omnibus denique signis atque indiciis iræ facilè appareat vehementissimè te, quamvis id usque neges, et apertissimè irasci, effugere non potes quin

« PreviousContinue »