Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

QUOMODO in his conficiendis Additamentis sum versatus, paucis declarem necesse est. Brevitatis ubique rationem ante oculos habui, ne contra Brevioris Notitiae ab Harlesio ipso constitutam finem limites migrarem. In exequenda tamen ipsa re curavi, ut ne quid, quod aegre careret lector, prorsus omitterem. Itaque non notiones solum in Notitia iam prolatas sed non accurate distincteque, de scriptore quodam, et editionum, et versionum aliorumque maiorum vel minorum scriptorum veterum correxi atque amplificando accuratius indicavi, sed quoque illarum recentiorum editionum, versionum aliorumque scriptorum usque ad a. 1812 et apud nos et apud exteros evulgatarum, quae gravioris momenti esse viderentur, ac non insertas inveni, inserui. In nuncupandis autem editionibus, versionibus aliisque scriptis, in quibus, vel opera auctorum omnia, vel singula ex illis loca, aut critice, aut exegetice tractantur, inde ab illo tempore usque ad a. 1828 in lucem emissis, praecipue id studui, ut, quoad illa supra indicata lege fieri potuit, omnes fere

IV

enumerarentur. Quum autem nonnunquam singulas animadversiones, sparsae in singulis libris, attamen digna necessariaque scitu in re litteraria tractanda, inveniuntur, etiam has passim adscribendas duxi. Quo in proposito, quam difficile sit, semper recte eligere, nihilque praetermittere, quod grave videri possit, neminem fugiet, qui, quamquam magnis litterariis subsidiis adiutus, sicuti in meis collectaneis ex longo tempore congestis, aliisque huc spectantibus libris mihi ad manum fuerunt, in simili argumento tractando periculum fecerit.

Ceterum, ut mihi visum est, aeque titulos librorum integros, locum ubi veneunt, pretiumqne adscripsi, atque interiorem ipsorum dignitatem, si fieri potuit, paucis indicavi. Satis autem accurate ut sim ubique, maxime curavi. Attamen lectorem benevolum, si quid in tanta rerum copia erraverim, etiam atque etiam rogo, ut ad humanitatem suam potius ignoscat, curam diligentiamque adhibitam

quam

ignoret.

PROLEGOMENA.

Pag. ad Notam: Ioh. Baptist Bolla: Rede v. d. Schönheit u. dem Nutzen der griech. Litteratur. Wien, gedr. durch Joseph Edlen v. Kurzböck. 1777. 4 mai. 28 pp. Gulielmi Joan. Zillesen: Oratio de accurata Linguae Graecae Latinaeque disciplina ad formanda pue rorum ingenia una accommodatissima. Arnhe miae. 1810. 8. 37 pp. Oratio elegans et docta.Gysberti Fenema: Oratio de Veterum Scri ptorum praesertim Graecor. meritis. Dordrecht, 1816. 8. Aug. Fridr. Wolper: Oratio de utilitate et necessitate studii literarum graecarum et romanarum. Lingen. 1820. 4. Chr. Friedr. Stadelmann: De vitae litterarumque formis recte inter sese coniungendis. Dessaviae, typ. Schliederi. 1820. 4. 15 pp. pue in hoc minime contemnendo programmate de Graecis, qui vitae formas praestantissime intelligebant atque concipiebant, illamque sententiam egregie in discendo docendoque adhibebantur, agitur. A. I. Vogel: Wider alte u. neue Vorurtheile gegen griech. Sprache u. Wissenschaft. Progr. ed. a C. G. Scholz. Neisse, Einert, 1827. 4. (8 gr.) Ign. A. Vogel: De lingua Graeca optima iuventutis Germanicae ad scientiam patrii sermonis duce. Dissertatio. Vratislaviae, Leuckart. 1828, 8. mai. (8 gr.) VI et 75 pp.

[ocr errors]

A

Praeci

Ad

« PreviousContinue »