HINC elegi tenues, et quicquid funera musæ Degeneris cantu solet incestare, facessat : Nil opus est humili lacrymas, excire querela, Indecores lacrymas, modici solatia luctus, Queîs ferme scelus augustos aspergere manes. Invadens animum gravior jubet impetus, illo Arduus incedam pede, quo decurritur Hector Cæsus, et invictus bustum conscendit Achilles, Major enim celebrandus adest ut verior heros. Ille super quondam licuit quod fingere vere Magnus, et antiqui commentos grandibus ævi Conciliare fidem, (minus est, inferre pudorem Invidiamque movere,) potis, cui tota merenti Nobilior claris et certis Ilias actis Turgeat, Iliadem nuce jam complectimur illam. Non divos oriens, aut reges ille parentes, Nec proceres jactat, titulosve obtendit inertes; In laudem fortuna viri (se intrudere vana Quæ specie solet et famæ decerpere florem) Nulla venit, solida virtus radice suaque Nixa stetit, de se pronascens gloria pure Emicuit, nimio nec avorum sanguine tincta. Nec de sorde tamen, rudis aut e fæce popelli, Rectius a media sed crevit origine, lucis' Ut nil abriperet, sors nil affunderet illi, Propriaque ex coleret vacuum solertia campum. Crediderim tamen occulto quod semine, vena Et tacite lapsa per stirpis devia, priscos Attigit heroas, quos transiit indole summa; Indole, quæ primis Martem spiravit ab annis, Absentemque procul cupido trans æquora voto Quæsivit; populosa ubi deses ad ostia Rheni Centum edormierat, vel centum eluserat annos, Sortes alternans suspenso fine, capaces Erudiensque animos generosa in lege nocendi. Is simul ac juvenem pulchra feritate calentem Aspicit, ambabus deprensum complicat ulnis,
Et blando, præter morem, sic excipit ore : Gratus ades, si venturi modo vocibus ævi Credetur quicquam, natu mihi maximus, acrem Protinus excipies qui toto corde Gradivum, Evadesque meæ consummatissimus artis. A me desumes amplissima præmia laudis, In me sed potiora refundes fœnore grato. Magna geres, pugnace manu, majora sagace Perficies animo, vi præpollentior utra, Ambiguum; terras simul illustrabis et undas Virtute amphibia, se res fundente per omnes; Res utcunque geres, quo vertes cunque teip-
Indivulsa tuæ hærebit victoria dextræ; Vana nec hæc sterilisque et tantum clade no civa
Inclyta, sed validos præbens mortalibus usus. Scilicet instauranda tuis decernitur armis Regnorum collapsa salus; depellet iniquæ Vis ferale jugum a patriæ cervice minacis Nominis aura; manus tumidos exerta rebelles Comprimet; exangui subiges horrore feroces Bellator facilis, victorque innoxius hostes. Insidiosa dabunt pietas, et pelle decora Larvatum scelus, obductæ que putamine sancto Immanes furiæ, et cæci ludibria zeli Terga tibi, frontis quantum diversa severæ !' Orbe chaos patrio demes, constante reponens Res in sede vagas, et certo fine coërcens, Harmoniam suavem renovans, et lumen amœ- num;
Verticibus meritis aptans diademata, mitras, Pileaque, insano nequicquam excussa tumultu. Succumbet monstrum tibi (de quo rara subacto Vis jactet, paucique duces egere triumphum, Nullius edomitum felicibus Herculis ausis) Ambitus, immodicos dum frustra obtrudit hon- ores ;
En quam blanda tibi pellex exporrigit offam, Ut tibi captivam se dedat summa potestas! Haud sine tam valido fati molimine nullis Virtus illecebris poterit vitianda probari, Aut constare tui quantum sit pondus honesti. Nempe tuas ambire, suis elapsa pudende Ausa manus, turpem patientur sceptra repul-
Indignor, dices, et cor injuria pungit Vestra meum; quasi non mihi cura potissima recti
Insideat malimque potens quam justus haberi; Objicitis temere regni culpabilis umbram; Mente bona regnum non est augustius ullum; Nec magis, ut juste possem, regnare juvaret, Quam Carolo parere juvat, quem fata requi
Fecit ad imperium virtus, cui sponte luberet Ad me jure bono delatos tradere fasces. Hac vice sufficiet speciem mihi sumere regis. Ocyus ite volo, rectamque capessite dextram ; Morem sceptra gerent, sanctis obnoxia jussis. Talis eris, qualem certe labentia mundo Hactenus abnuerant ostendere secula, miles. Reddere vim juri, profugasque reducere leges, Fasque fidemque (quid hæc memoro!) regem- que Deumque
Longo subtrahere exilio; palatia regi, Templa Deo, vacuas utrique recludere sedes, Consociare decus cum relligione; beatum Par, majestatem libertatemque, tueri; Propugnare (nec hæc in grandi laudis acervo
Infima laus jacet) infenso quas impetet ungue | Si mentem retinere domi, nec tradere fluxæ
Vecors turba, arcto mihi (quanquam abludere vultu
Et studiis distare videmur) fœdere nexas Dulces Pieridas, magnoque umbone togatum Protegere omne genus (genus haud benefacta referre
Immemor, et lingua natum prodesse canora Fortibus, egregiisque arcens oblivia gestis) Barbariem dominam stolido detrudere regno, Jusque bonas revocare artes impune sciendi ; Bellum debellare ipsum, Martemque fugare, (Hei mihi) Marte tuo, translato milite justum In civem, et pacis firmata lege perenni. Militiæ sunt ista tuæ ; sic arma sacrabis, Infamique operæ nomen præstabis honestum ; Sic fata absolves, suspectaque criminis astra; Scilicet inferior nedum te sentiet orbis Patronum, de se cœlum meruisse, redemptum Horribili opprobrio tetræque aspergine labis, Quod fateatur erit; Superum tibi debitor omnis, Nequitiæ cristas tollenti applaudere visus, Cœtus erit, quo tandem auctore putabitur in-
Mars ego præsertim (qui tot fanaticus annos Audierim, scelerum fidissimus ultor acerbe Dum jocor, atque tuæ studeo præludere fam æ Acrius, aspirare nefandis creditus ausis) Per te non malus, aut indignus amoris habebor. Talibus excepit generosum magnus alumnum Bellipotens; plura adnisum præsagus Apollo Destituit, reducis vel cum miracula regis Prospiceret, curæ satur ignorare futuros, Ad se quippe minus spectantes, maluit annos. At hinc heroi pars defuit optima vitæ, Uberior laudis maturæ campus; ab illo Tempore visus erat ne quid superesset ab ipso Invictum sese ac actus superare priores, Inque dies aucta magis inclarescere fama; Si modo conservare diu quam tradere regnum, Continuo vigilem intenta defendere cura Pacem, quam fundare semel; cohibere laten- tes,
Quam patulos hostes prosternere, majus haberi, Utiliusque decet. Si non turgescere magnis Inflatum titulis, meriti nec pondere tanto, Aut famæ esse gravem; sibi non assumere quicquam
Immodicum, reliquis abductum civibus, acres Blanditias propriæ quasi non attendere sortis ; At medios inter plausus, mediosque triumphos, Clamores faustos populi, pronosque favores (Hac saltem vice non fictos) venerabilis aulæ, Affectu surdo versari, animoque modesto, Jure super cunctas effulget nobile palmas. Si nihil affectare novum, nec rite locatas Res turbare, ægrum vana ambitione, maligna Afflatum invidia, stolidave cupidine raptum ; Sed trahere innocuam per amica silentia vitam, Nullam porrigere ambiguis rumoribus ansam, Nullo rem populi strepitu tractare suamve; Si non addictum aut infensum partibus ullis Vel captare leves auras, vel inania rixæ Semina projicere, aut cæcos proponere fines, Aut iter obliquum funestæ insistere fraudis; Ast indeflexo communem lumine pacem Adspectare, fidemque suam, et regnantis hono-
Prodendam linguæ, non ostentare loquendo Ingenium incertum, sed certum ostendere agendo;
Non quantum sapit infidis edicere verbis, At valida præstare opera, eventuque docere ; Cum nil non valeat, cum pervigil omnia curet, Posse parum tamen et paucissima nosse videri: Quærere non speciem, sed rem, sint optima magni
Signa viri, supra culmen vulgare levati; Si non privatum e communi radere censum, Exhaustis venis populi, aut e paupere fisco Surreptis opibus; quæstus a sorde nefandi At puras servare manus, famamque pudicam; Tutari sed enim excelsæ stationis honorem Fruge bona, luxuque excluso augere penates (O utinam exemplo prosit magnatibus illo ! Ut quo nobilitas tenebris offusa refulsit, Illo nobilium quoque res auctore resurgat) Quin pretio quum res visa est deposcere nullo, Se præstare ducem, gratisque impendere vitam Civibus, et tantum se compensare merendo ; Ista queant just cumulum distendere laudis, Hæc ego; suspiciant alii victore tremendum Ense, manuque alacri torquentem fulmina belli;
Nil non audentem ratio quod honesta juberet, Impavidoque tuentem extrema pericula vultu, Flectentem densas legiones voce perita, Et magnas classes clavo prudente regentem, Multiplices alto gestantem vertice lauros, Dispensantem sceptra et regnis fata locantem; Me virtus juvat hæc, quæ non tam luce co-
Quam solida placidaque micat, nimiumque stu- porem
Temperat, illecebras admiscens dulcis amoris ; Me pudor ille tegens animosi pectoris æstum, In bellace viro studium durabile pacis,
In duce, quo summum imperium non alter obire
Aptior, obsequium deferre parata voluntas; Mens refugi fluctus variis in casibus expers, Proposito fideique affixa tenaciter; alta Cum gravitate rigor nullus, fastusve, potentis Vix sensus meriti, clamor nullus; tenor æquus Vita, limitibus modicis inclusa cupido, Quicquid et his arcto comitatu dotibus hæret, Afficiunt imas flamma penetrante medullas. Ex his evasit laus mundi consona, certus Incerti populi favor, unus celsior omni Invidia, jactu assiduo quæ summa lacessit. Nempe quis est adeo nequam dementer, ut il-
Oderit, auspice quo nobis vis tanta bonorum Incubuit; per quem nos pulsa revisit opima Pax, nostrosque lares per tot nunc incolit an- nos;
Quo munita salus nunquam est sibi nostra ti
Visa, sed hostiles semper res Anglica tempsit Assultus, tanto custode et vindice tuta? Ergo immortalem faciebant publica vota, Quantum vota valent, fatoque exemptus age. bat,
Quantum fata sinant; at nullis numina surda Auscultant votis; meritorum excordibus illis
Sit pene ultra quam valeat laus scandere cel-Nullus inest sensus; sæve discrimine nullo
Omnibus insultant; postquam a se prodita fœde
In te jam Carolus simul atque Georgius uno. At tu præclari defuncte laboribus ævi, Eterni in gremio decumbe quietus honoris ; Non tibi de Pariis consurgat rupibus agger, Neve tuum Cyprio custodia nominis æri Mandetur; neu te memorandum pagina sumat Docta; nec audaces (debet vestigia vitæ Heroum queis turba minor) tua gesta Camænæ Contemerent; immortalis tua gloria summo Certius immotas radices inserit ævo; Sacra tuæ famæ tria stant ingentia regna, Auspiciis erecta tuis; quot templa, quot ædes, Tot monumenta tuæ virtuti extructa supersunt.
Hoc segni quantum dictavit cunque poëtæ,
Musa quidem nulla, at gratia multa melos, Si nimius videar, culpam non deprecor, ipse Cum videar justo parcior esse mihi. Musa jocosa fui multis (musam esse jocosam Nil vetat, at longis non licet esse jocis), At mihi siqua fuit, spatiis diffusior æquo Jure fuit, quoniam seria musa fuit." Scilicet affectum pleno torrente ruentem Sistere vix nostræ, crede, fuisset opis; Officii nec erat, meritis cum congrua tantis Nulla queat reddi pagina larga satis; Nec post insumptum scribendi plura laborem, Non adscribendum multa deesse foret. Publica ne repetam, nimium quæ vasta supremi Nobis porrexit Numinis ille manus; Multa obvenerunt privitæ commoda vitæ,
Quæ per est magno sumpta referre duci: Quod sub jucundæ requievi tegmine pacis,
Vita quod a tragicis est procul acta malis; Quod placitis studiis, Musisque insontibus ampla Otia (ne dicam præmia) contigerint; Turpibus ejectis dominis, vanoque furore, Se pura qui pro relligione tulit;
Quod licet obsequium regi deferre benigno,
Et vero cultum verum adhibere Deo : Hæc ego tanta boni forti, prudente, probaque Obtinuique opera possideoque ducis : Huic igitur grates dum fundere conor, ineptus Esse queo, longus, vix reor, esse queo; Sin videar, veniam extremæ non abnue culpæ, Quisquis eris, siquis, qui legis ista, precor. (Huic veniam culpæ facile est concedere, pœ
Scribendo scriptor quum satis ipse luat) Non erit ut posthac patientia vestra laboret, Nec mea charta sua tædia fronte geret; Lusibus his penitus, vel pene renuncio, quicquid Nitar abhinc, nullum vel breve carmeu erit. Musas, magne, meas sine (vestra laude subactas)
Appendi tumulo, parva trophæa, tuo.
DE S. TRINITATE. JUL. 1670.
SIT quale Numen, quis capiat, nisi Qui lucis ipse est incola propriæ ;
Quis eloquatur præter unum
Indigenam venerandæ abyssi? Hinc, hinc pusillam mens aciem procul Humana flectat; nil crepet hic suum Vox nuper infans; quadrat auri Sobria credulitas recenti. Unus seipso est teste Deus, suæ Ast unitatis tres socios habet,
Mirandus hos nodus coarctat, Limes et hos dirimit stupendus ; Haud ille tantum nomine dissonat Trino, nec uno nomine consonat
Cœtus, sed ipsum abjungit ipsa Res, ligat ipsaque res eundem. Non distrahit partitio sectilis, Confusio nec textilis implicat,
Sed perstat idem quisque, et æquus Cum paritate tenetur ordo. Originali luce pater micat, Pulchram emicando gignit imaginem, Perfectiones quæ parentis
Omnigenas referens adæquat; Par gloriosum se sibi protinus Arctissimis complexibus ingerit,
Rex inde cœlorum alter idem, Sanctus amor placide resultat. Eterna sic exuberat et simul Primo seipsum essentia continet In fonte, se confert duobus, Nec minus hic sibi se reservat. Ceu cum supremi participem throni Natum benignus constituit Parens,
Junctique mox Natus Parensque Munus idem attribuunt nepoti; Tribus potestas sufficit unica, Simplexque cunctis gloria competit, Cernunt eadem mente cuncta, Cuncta manu peragunt eadem.
Insignit omnes fallere nescia Summe colendo pagina nomine,
Quod nil creatum adsumat absque Sacrilegi vitio furoris. Tantoque dignas res titulo simul Adscribit, ortis viribus absonas,
As a large proportion of the passages from the Bible are cited more than once, the first reference only is in general mentioned in the ensuing table. The capitals designate the volume, and the figures the page.
« PreviousContinue » |