Page images
PDF
EPUB

Quæ famam Anglorum protulit atque genus; Quæque dedit nostræ specimen venerabile gentis,

Fecit, quam fertur jure beata, fidem; Ostenditque orbi virtus, sapientia, forma Anglica quantillo, sit minor angelica. Auspice qua viget et longum transmittit in

ævum

Belligeram stirpem Nassoviana domus ; Quæ neque tam veteres aquilas, ac inclyta regni

Cæsarei sacra sceptra vibrata manu; Nec libertatis vindex acerrima, regis

Hesperii durum deposuisse jugum ; Nec quas ipsa dedit Belgis quod tractat benas,

Discedit tecum, sociaque in morte triumphat.
Teque ferens secum lætior annus abit.
Ac esses ne sola, paravit utrique beato
Sedem precedens frater in Elysio.
Denique de nobis semper fatale mereri,
Dignaque quæ nimium vivere, digna mori

est.

VI.

Ar te, quæ nostris restas nunc unica votis De Caroli augusta stirpe, serena trias; In qua colligitur miseris spes strictior Anglis, Sospitet æterno numine sancta Trias! ha-Te sexus muliebris apex, pulcherrima rerum, Quam vix æquali Cynthia luce videt: Cui similem forma peperit cum Gallia nullam, Nec pariet, merito flagrat amore tui: (Annue supplicibus votis, regesque petenti Indulge, et vestris lilia pinge rosis.) Te quoque magnanimi virtus invicta Jacobi, Incolumen semper mitia fata velint; Cui bellatorum surgit chorus omnis, et ore Uno dat summum martia turba locum. Sic dextra defensa tua sit tuta, trophæis

Nec quod tot terris, tot moderatur aquis; Quam generi tandem se conjunxisse Britanno Jactat, et a nostra nobilitate tumet. Scilicet antiquos vincet nunc illa triumphos, Plus aliquid virtus stemmatis aucta dabit. Quantus erit puer Auriaco modo stemmate fulgens,

Quam magnis belli fulmine major avis, Belgica cui nostras patientia concipit iras, Nostro Teutonicum sanguine phlegma calet? Natales oras cum tanta reviseret hospes,

Nostræ se sociam lætitiæque daret, Complexu charo, multa longaque salute, Lætis auguriis excipienda fuit; Abnuit infelix funestoque Anglia vultu, Funesto fudit talia verba sono.

V.

HUCCINE bis denos Belgis impendere soles,
Et Batavum pingues irradiare nurus;
Inque paludosis dignata senescere terris,

Ad nos vix tandem mox reditura venis?
Anne iterum Rhenus Thamesi prælatus ovabit,
Teque fruens lætis Mosa tumebit aquis?
Aut alio optatam longinquis regibus alti

Consortem thalami deferet alter Hymen? Inque aliis terris alioque sub axe jacebis,

Atque tuo tumulo nostra carebit humus? Non ita tam pulchram, tanta virtute decoram, Est quia spes vivam nulla tenere mihi; Ne fugias, nobisque alio procul orbe vageris, Compede secura detineare placet. Me penes extabit venerandi fama sepulchri; Hic jacet, in sera posteritate legam. Nostra nec in solidum culpa est; te vindicat æther,

Ille suis te vult addere numinibus. Hæ merito dotes soli debentur Olympo; Sollicitat Superos æmula forma suæ ; Quoque sibi partem repetunt consortia divum theream, pars est altera jure mea. Nec tibi contigerit lethi felicius unquam Tempus, ut a fatis optio vestra foret ; Nil majus sperare daret tibi Nestoris ævum, Nil spectare tibi gratius ulla dies. Vidisti reditum fratris, Nemesimque paternam, Est tibi salva parens est tibi sponsa soror: Fraternos inter moriere tuosque triumphos,

Desinet in plausus ultima scena tibi. Non licet hæc ullo fœdari prospera luctu, Nil post hæc debet vita videre malum. Quin taa Lucina Christi Libitina sacratur, Non vitæ, non est sanctior hora necis.

Personet in terras Anglia clara tuis ; Pro vestra sed præcipue, rex optime, vita, In cujus posita est nostra salute salus; In quo libertas nobis, pax, copia vivunt,

Fundimus assiduas solicitasque preces; Ut fratri demptos annos demptosque sorori Annis adjiciat Parca benigna tuis; Ut nunquam cesses, vel post nos ultimus omnes Vivere, sit vestra nostraque morte prior!

Epitaphium in Henricum Hammond, 1660.

Ne te prætergressum pœniteat, siste pedem
Hic, et animum, viator: etenim,

Hic jacet H. HAMMOND, S. T. D. theologorum sui seculi coryphæus. Literatorum princeps. Anglicæ gentis decus. Ecclesiæ columen. Veritatis assertor peritissimus. Pacis cultor devotissimus. Ordinis fautor studiosissimus. Antiquitatis genuinæ fidissimus interpres, et propugnator acerrimus. Sanctitatis magister præstantissimus. Omnibus ornamentis instructissimus. Philosophus solide acutus, dilucide subtilis. Orator inaffectate politus, nervose copiosus. Disputator vehemens extra acerbitatem. Egregius criticus, absque superbia tamen aut supercilio. Lectionis infinitæ, sed exquisite digestæ. Maximi ingenii, majoris judicii, consummatæ eruditionis cum pari modestia; tantis dotibus usus præclarissime. De ecclesia, principe, patria optime meritus. Utriusque tabulæ legum præco. observator, vindex. Ecclesiæ Anglicana ensis et clypeus: quem a falsi schismatis labe purgavit, a veri contagio munivit, Romanis hostibus, et perfugis sectariis fusis, fugatis. Sinceræ doctrinæ radio veteres tenebras pseudo-catholicas dispulit, nova lumina anti-catholica extinxit. Presbyteranam paritatem prostravit. Fanaticam licentiam coercuit. Temporum iniquitatem expugnavit scriptis victricibus, patientia triumphali. Ecclesiastici ordinis jurisque vindex fortissimus, ac felicissimus. Liturgiæ patronus con

sultissimus. Theologicorum dogmatum scrutator sedulus. Difficultatum enodator accuratus. Veritatum explorator sagax. Novum Testamentum et Psalterium Davidicum luculenta Paraphrasi, eximio Commentario, sancto exemplo illustravit. Calamo scripsit, vita edidit, practicum Catechismum. Christianæ fortitudinis, patientiæ, mansuetudinis illustre exemplar. Mentis insigni prudentia, invicta constantia, candore illibato solertia indefessa mirabilis. Morum integritate spectabilis, gravitate venerabilis, comitate amabilis. Summa pietate in Deum; extrema fide in principem ; propen- | sa charitate in omnes conspicuus. Vir, scholasticus, theologus plane incomparabilis, omni epitheto major, quolibet elogio potior. Meruit haberi martyr assiduis pro ecclesia curis et vigiliis confectus. Occidit diei nostri Lucifer anno 1660 salutis partæ, primo regis restituti, patriæ liberatæ, ecclesiæ instauratæ; quæ a se strenue promota, et ardenter concupita præsagiit animo, sed oculo non adspectavit, in hoc felicissime infelix.

Vade, cogita, imitare.

Nec magnum tamen Hammondum satis ulla loquuntur

Saxa, nec a morsu temporis ulla tegant: Clarius ostendit scriptis se illustribus, illo Digna sui tantum sunt monumenta libri.

Granta suum factum quo tueatur habet; Sanguis, amor, morbus quos conjunxere, fuis

set

Nobis in luctu dissociare nefas.
Esse solet major luctus qui tardior ire,
Et plures lugens fortior esse solet.
Promptior Oxonii luctus, vehementior ergo
Grantæ; sed pietas par utriusque fuit.

Quas (mira res) haud potuit asperum gelu,
Nec crassus aer Belgicus, nec exteræ
Sterilis eremi solitudo occidere,
Occidit horti patrii calor rosas.

Cum morbus unus, vulnus unum principes
Vincendo non esset, phalangem febrium
Armavit, instruxitque justum exercitum,
Ac interemit mille confossos locis,
Numeroque non virtute mors victrix fuit.
Ne regiæ soboli molesta sis, precor :
Lacessis alieno loco jam et tempore.
In rebus adversis, foras, in Belgio
Nuper fuisses hospes opportunior.
Jam prosperæ res sunt, in Anglia, domi,
Aliud agunt, discede mors, mori haud vacat.
Negas? et obstrepis? quid ergo optem tibi
Pro scelere tanto? Carolus rex, optimus
Regum, sit immortalis, hoc te maceret.

Materiam decuit carmen miserabile, lusum est
Versu materiæ conveniente suæ.

EPIGRAMMATA.

ΑΝΝΟ 1661.

TRES modo Carolida; numero gaudet Deus isto,

Lætitiam minui ne sinat ille suam.

Concurrit nato Christo denata Maria, Disparet Phœbo sic oriente Venus.

Morbillis princeps indigna morte perempta est, Ex morbis saltem debuit illa mori.

Digna bono nimium cœlo, summumque favo

rem

Numinis exæquans, victima nulla fuit : Sensit, et ingratæ titulum aversata benigno Sese devovit gens Carolina Deo.

Viderat ignito fratrem soror optima curru

Scandentem rutili splendida tecta poli: Ostendis, dux chare, viam mihi, dixit, eadem, Strata licet multo candeat igne, sequar.

Non sine consilio sapienti regia proles
Maluit in lætis rebus obire diem.

Sic solet accepto pretio quis tradere mercem,
Sunt vitæ pretium prospera fata bonæ.
Sic consummato victor certamine campum,
Decisaque solet linquere lite forum.
Vivere cur pergat, cum respondentia votis
Cepit, et internis otia vana terat?

Oxonium pridem deflevit, flet modo Granta,

Fortius hæc semper, sed prius illa dolet. Dividit Oxonium, jungit quos Granta dolores,

Epithalamium R. Caroli et R. Catharina, 1662.

ΔΕΥΡ' Υμέναιε, θεῶν πολύευκτον χάρμα καὶ ἀνδρῶν,
Ζηνὸς ἀπ' ὑψορόφου δώματος ὧδε πάρει,
Οἴμας θελξινόους ἅμ', ἐϋτροχάλους τε χορείας,
Παντοίας χάριτας, χαρμοσύνας τε φέρων
Οἷος, ὅτ ̓ εἰς θαλάμους Μενελάου κυδαλίμοιο,
Εἴς τε γάμους δίου Πηλέος ἦλθες ἑκών·
Μᾶλλον δ' οἷος ὅλος γ' ὅθ ̓ ὑπ ̓ ἔτρεμε ποσσὶν Ολυμ

πος,

Μολπαῖς ἀντήχει, δασὶν ἔλαμπε τεαῖς,
Οππόθ ̓ ἑοὺς εἰσῆγε δόμους χρυσόθρονον "Ηρην,
Τῶν τε θεῶν ὁ πατὴρ μητέρ ̓ ἔδωκε θεοῖς.
"Αλλος Πηλεύς, ἄλλος 'Ατρείδης ὧδε, καὶ ἄλλη

Αργυρόπεζα Θέτις τ', ἡΰκομος θ' Ελένη.
*Αλλος Ζεὺς σκήπτρῳ κρατίων καὶ κύδεϊ γαίων,
Γηγενέων δαμάτωρ φαίδιμος, ὑψιμέδων.
*Αλλη πότνια, πρέσβα θεὰ, λευκώλενοσ, εἴδος
Φερτάτη, ἡμετέρου παμβασίλεια πόλου"
Οὐχ ̓ ὁ μὲν ἐκ Φθίης ἐριβώλακος, οὐδ ̓ ἀπὸ Σπάρτης
Ψευδῶς εὐρυχόρου, οὐδ ̓ ἑκατομπόλιδος
Κρήτης ἐν μύθοισι διονύμου αισυμνήτης

Τῆς δ' ὄντως μεγάλης Βρεττανίης βασιλεύς. Κόσμου παμμεδέων ἑνὸς, ἄλλου νόσφιν εόντος, Αὐτάρκους κόλποις πατρὸς ἐν Ωκεανοῦ Πόντου ευρυπόρου, καὶ γαίης ευρυοδείης,

Τῆς σκήπτρον, τοῦ δ ̓ ἐν χερσὶ τρίαιναν ἔχων. Η δ' οὐ θρηνώδης θυγάτηρ ἁλίοιο γέροντος, Οὐ μιαροῦ κύκνου παιδίον ὠότοκον, Εκφρονος οὐδὲ Ρέης καὶ ἀμειλίκτοιο Κρόνοιο

'Αλλ' ὅσιον ῥίζες ἔρνος ἀπ' ἀντιθέου, Εκγονος ἡρώων ἀρεταῖς τ ̓ ἀρχαῖς τ' ἐπισήμων, Οἷς κόσμου στεφάνους πᾶσα παρεῖχε μερίς. Ων σκήπτροισιν ἐπείθετ ̓ ἀγακλειτοῖσιν ὅμως τε 'Αντέλλων, καταδύς τ' ἀμφότερος Φαέθων· Στήλης Εσπερίης από γ' εἰς Γαγγήτιδα δόντων

Εὐρώπη, Ασίη, τῇτε νόμους Λιβύη.
Αμφω ἀριπρεπέ ἡνορέῃ, δόξῃ περιπύστω,
Καὶ θαλέθοντ' ἐρατῆς ἄνθεσιν ἡλικίης.
Καὶ Σολομῶν ἄρκτοιο ὁ μὲν, βασίλισσα νότοιο
Ηδὲ, σοφὸς Κάρολος, καὶ Καθαρίνα καλή.
Τού τους εἰς φίλα λέκτρα συνελθόντας μελίγηρυ
Τέρπ ̓ ἀγανοῖς μέλεσιν, τέρφ' Υμέναιε χοροῖς.
Χερσί τ' ἐϋστεφέεσσι κροτῶν φόρμιγγα λιγεῖαν
Ολβον ἄειδ', ἀρετὰς, καὶ κλέος ἀμφοτέρων.
Τοῦ γένος, Ωγυγίων ἐριθηλέα βλαστὸν ἀνάκτων
Τήντε τύχην, θείης θαῦμα μέγ' εὐνοΐης.
Καὶ σοφίην πολύιδριν ἐπ' ἄγριον οἴδμα θαλάσσης
Ἧς πλέον ιθύνειν νηὸς ἀελλομάχου.
Εὐσεβίηνθ ̓, ἥτις βωμοὺς ἵδρυσε πεσόντας,
Δῶκε θεοῖς ἱερεῖς, δῶχ ̓ ἱερεῦσι θεούς
Ηνορέην τ' ἐχθροὺς δυνατὴν αὑτόντε δαμάσσαι,
Μάρνασθαι κρατερῶς, ὁρᾶν καλὰ, δεινὰ φέρειν·
Εὐδοκίηντ ̓ ὀρθαῖς σταθμὸν χείρεσσιν ἔχουσαν,

Τοῖς τε φίλοις, καὶ τοῖς δυσμενέεσσιν ἴσην
Πρᾷον ἁμορτινόοις τε καὶ ἤπιον ἦτορ ἀλιτροῖς,
Δοῦναι συγγνώμην, μὴ τίσιν ὀξὺ λαβεῖν·
Τῆς δ ̓ ἀπὸ διογενῶν πατέρων μοιρηγενές αδε
Μαρμαρυγαῖς ἰδίαις φέγγος ἀεξόμενον,
Οὐράνιον κάλλος γλυκεραῖς ἐνὶ λάμπον όπωπαῖς,
Και μέλι θεσπεσίου στάζον ἀπὸ στόματος
Τοῦ τ ̓ ἤθους εὔκηλον αμωμήτοιο γαλήνην,

Καὶ πινυτὰς ψυχῆς ἔμφρονος ἐννεσίας. 'Αλλους τ' ἀμφοτέρων αἴνους πλήθει ἀναρίθμους, *Όσσας πόντος ἔχει θῖνας, ιδ ̓ ἄστρα πόλος· Ύμνει ταῦθ ̓, ὕμνοις, δ' εὐχὰς ἐπίβαλλε κραταιὰς, Καὶ φιλίοις ἁγνὰς σπένδε θεοῖσι λιτάς. Πολλάτε νειο γάμοις ἥρωσι καὶ ἐσθλὰ νέμεσθαι *Αξια τῶν δ' ἀρετῆς, ἄξια δῶρα τύχης ̓Ακμήτας Καρόλῳ πολέμους, ἀπόνους τε θριάμβους, Αὐτομάτας νίκας, αὐτοφυεῖς στεφάνους, 'Αλλους ἀρχομένους, καὶ τοὺς δ ̓ εὐπειθέας εἶναι, Πλείονα σκήπτρα φέρειν, ταῦτα βέβαια μένειν Τῇ τε νέας αἰεὶ χάριτας πότνῃ Καθαρίνῃ,

Ιμερτὸν κάλλους τ' εἴαρ ἀειθαλέος Μητέρ ̓ ἔμεν τόσσων δ' εὔτεκνον ὄπισθεν ἀνάκτων, "Οσσων πρόςθεν την εὐπατέρεια κόρη. ̓Αμφοτέροις ὁμόνοιαν, ἀτέρμονος ἔσχατα ζωῆς Εἰς πέρατ ̓ ἀῤῥήκτοις δέσμασι σφιγγομένην, Κῦδος ἀείμνηστον, μακρὸν βιον, ἄφθονον ὄλβον, Εύρωστον τι δέμας, γηθόσυνον τε νόον.

[blocks in formation]

Et domitis versus hostibus eliciens;

Ambitio fecit, non spes pugnare; Jacobo

Non pudet omnino cedere, vixque dolet : Exornata ducis jactant sua funera lauris, In lucris illi debita damna putant. Sed nos parta salus, et gloria reddita belli In laudes causa nobiliore trahunt, Quod priscum cœpit dominum dignoscere pontus, Oppressusque diu vi modo jure subest: Juris facta sui lætis nos circuit ulnis Anglorum regno nata satelles aqua, Regi sponsa Thetis, teda connexa jugali, Cuique olim zonam tradidit ipsa suam; Nec se plebeias sinet incestare carinas, Perfidia fœtas, et levitate graves. Nobile pontus amat regnum felixque, nec illam Publica res, hoc est publica turba, reget; Fluctus ipsa suos componere nescia turba, Perpetuoque domi fæx agitata salo. Truditur in proprias merito gens improba

terras,

Quanquam illi nunquam propria terra fuit; Quicquid ei colitur maris est injuria, demptum Obsidet oceano non nisi fraude solum.

Ergo vices Neptune refers, pœnasque repen dis,

Eque mari terris pulse repellis eam. Sufficiat patrias Mosæ quod oberrat arenas, Ac sub natali rana palude crepat.

Interea justo tutus sub vindice degit

Squamiger, et portus libera ga za petit : Detumet abdomen Batavis, horrendaque cessat Immensum e nostro surgere pisce caro. Non proba merx jam prædones ditare scelestos, Et turpe in spolium degenerare timet. Tuto mercator cum fida transigit unda A bello, a sæva liber amicitia : Nil fœdus larva exutum fallace nocebit, Subque mala latitans pace latrocinium. Offuscata veternosæ rubigine pacis,

Ac intestina sub face pressa diu, Emicuit tandem, priscæque refulget honore Anglia virtutis, par similisque sibi, Suspicienda iterum dubio metuendaque inundo, Certa suum quamvis sera tenere decus. En cunctæ inclinant summisso vertice puppes, Et quercus nostras nautica sylva colit! Ipse tuas cristas nutantes fronte superba,

Ore ferox, humilis pectore, Galle, premis, Henrici memor, at Caroli metuentior, arma Dirigit invicta quipotiora manu; Cujus ab auspiciis prodire renata Britannis Gloria gestit, eo gloria facta magis ; Commendat duros clementia nota triumphos, Gratius in placida laurea fronte viret. Nemo suos virtute domat feliciter hostes, Qui non et cives subdit amore suos. Ergo tuos geminum, magne et bone Carole, festos

Ambigua signat nobilitate decus; Emula pacificæ decertat bellica virtus,

Utra tuam exornet pulchrius historiam; Cedere neutra potest, summus debetur utrique, Quam tua promeruit cura suprema, locus. Hinc tamen in partes frater, sed nil tibi laudis Decerpturus, at huic appositurus, adest.

Vix se Leyda tenet, grato quin accinat hym- Ille tuæ pars multa animæ, pars sanguinis

no, et

Se nostris comitem præbeat officiis. Scillicet e victore trahunt solatia, quali

Gloria certasse est, succubuisse decus;

[blocks in formation]

Nec tamen hunc dubitas exponere mille periclis ;

Tanti nostra salus, gloria nostra tibi est;
Ah nimiam querimur pietatem! tradere fluxam
In maris, in martis pignora tanta fidem;
Delicias et spes nostras committere sortis
Incertæ, cæci fulguris arbitrio !

Hunc obscura manus Batavi dementis iniqua
Et nulli gnara parcere glande petat?
Belgia cui non est redimendo, ditior ut sit
Quam jactans se fert esse, vel esse cupit.
Nos ita qui sapimus vulgari corde, quibusque
Nil procul e nostra cernere valle licet;
Longius elato reges a monte tuentur,
Clarius ingenti pectore fata notant;
Nil inconsulte statuit rex, nil temere audet
Dux cum sit fati certus uterque sui;
Non aliter certus quam si virtute Jacobus
Fortunam bello promeriturus adest;
Expertemque metus facit immunemque pericli
Tam sancto capiti debita cura Dei:
Se commendavit cœlo, non credidit undæ,
Depositum servant Numina fida suum;
Accinctum lauris caput, addictumque trium-
phis,

Nequicquam bruto fulmine Belga petit, &c.

[blocks in formation]

Homuncio repens humi?

Ambitione pari flagrans sub imagine verum Falsumque numen fingere?

Non ita compressus justa Deus æstuet ira,
Non vindicet se liberum ?

Sic deformatus non totus abhorreat istas
Mendacis artis simias?

Non fœdos zelo depellat percitus acri
Honoris æmulos su!?

Nos ita degeneres animo persentiat æquo,
Nostri stuporis particeps?

Scilicet opprobrii patiens, nec crimine nostro
Commotus, aut damno indolens?
Tanquam pectus iners, aut dextram gestet iner-
Nil valeat aut nil sentiat?
[mem,
Hæc vetuit ratio semper, semperque vetabit,
Lex lege quavis sanctior;

Cui se sponte uni demittit summa potestas,
Ac dulce sentit obsequi;

Nec Deus hanc potius quam se variaverit ip-
Adversus ac dispar sibi.
[sum,
Quin sempiterni decerptam e codice recti,
Et mentis autographo suæ,
Præcipue chari in sanctissima jura popelli,
Scriba seipso transtulit ;

Ipse suis digitis eradere scripta recuset,
Id alter ausit aggredi?

Audeat Ausonius saltem, sapientior ille
Ac altior cœtus Deo;

Cui licet invito mentes astringere cœlo,
Mentesque vinclis solvere,

Cum sua res animusve suus deposcet, eritque (Hoc serio aiunt) commodum.

Desinæ nugarum tandem, audax desine secta:
An semper illudes Deo?

Anne impune feres rationis scita pudendis
Inferre ceris Ceritum ?

Proque lucro turpi, nimiaque cupidine regni,
Coleste jus rescindere?

Sin formare Deum tantus te possidet ardor,
Hac lege depingas licet:

Majestate sua radiantem pinge, supremi
Qualem obstupescunt angeli;

Monstra invisibilem, immensum describe, ca-
Effinge sodes partium;

[rentem Munificum, justum, sapientemque exprime, suMens assequatur quam tua; [pra Verbum cuncta creans line, dextram cuncta

[blocks in formation]

Divinitas ΤΟΥ ΛΟΓΟΥ constat ex initio
Evangelii secundum Johannem.

PRINCIPIUM (per te, verborum acerrime tortor,
Si verbis aliquid significare licet)
Primum designat, primoque coincidit unum
Eternum, quo nil finxeris esse prius :
Tu qua mente putas numeros, superantia
quisquis

Innumeros primo secla priora putas?
Finge sed id primi sero incepisse; creatum
Esse, quod hic præfert enthea penna caput;

Excordemque excors surda prece tundat, iniqui | Qui tamen hoc ipsum, qui cætera protulit,

Vane laboris prodigus?

Cœlesti solio consortes ingerat imæ

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Quo sine nil ortum, nullius originis ille,
Se quoque ni pariter fecerit esse, potest.
Non aliena manus, sed nec sua condidit illum,
Id vox divina, hoc res fieri ipsa negat.
Quodque ortu caret, æternum est; fac cœperit,

una

Dissonus ortivum das adimisque diem. Adde, Dei comes et consors fundamina mundi Omnipotente animo quod jacientis erat : Haud aλoyos spatio tantilli temporis unquam Vel sine mente Deus, vel sine voce fuit. Quin Deus exerte nullaque ambage vocatur, Nec Deus est quisquis cœperit esse Deus. Illud nemo sibi jus acquisiverit olim,

Nec tanto titulo gestiet ortus heri. Esse novum perfecta Dei natura recusat; Non secus ac creto dissidet esse vetus. Immortale Deus sonat undique nomine toto, Barbara seu gens id, seu bene docta, sonat; Ac periisse quidem postrema et pejor habetur, At mors est vitam non habuisse prior. Nos ita, qui crasse specieque objecta sub una Cernimus, et verbis obvia sensa damus; Quippe Deo potius mentem informare magistro,

Quam nostra prompti e mente docere De

um;

At longe Getici sapiunt majora sophistæ,
E nihilo quidvis cudere gnara cohors;
Queis latet abstrusus nullo sub cortice sensus,
Multaque sub medio conditur umbra die;
Nil rectum aut proprium, nisi cum libet; om-
nia scæve,

Omnia fictitio tincta colore vident:
Hinc translatitii mundi nova surgit origo,

Hesternusque Xoyos, factitiusque Deus ; Hinc creperi in mystam desciscit apostolus antri,

Verbaque non Delphis inficianda refert. Scilicet intimus is divini pectoris hospes,

Et fonte ex illo limpida vera bibens ; Ille procul fuco, versutæque inscius artis,

Præsertimque almæ simplicitatis amans; Cujus inoffenso pede cætera pagina plane Ambulat, hic alius dissimilisque sui, Nubibus obducit cœlestis lumina flammæ, Polluit admisto pura fluenta luto; Ancipites proponit in ipso limine griphos, Implicat obliquis dogmata summa tropis ; Quamque revelandum cæco susceperat orbi, Infidus dubio supprimit ore fidem? Hæc qui crediderit, mihi (salva pace) videtur, Et nimiam et nullam stultus habere fidem. Sin ita, quid legimus, quid vana indagine ve

rum

Quærimus incertum, persequimurque fugax?

Nos misere ludos facit improba charta Johannis,

Hæc fronte ostentans, altera corde premens.

ELEGIA.

ANNO 1669.

SIQUA tuas unquam meruerunt fata querelas, Aut jus in lacrymas mors habet ulla tuas, Quisquis es humanæ sortis spectator, adesdum;

Totus ad ingratum posceris officium: Desiit illustris, qua non illustrior atro Vita meat famæ per monumenta pede; Quem summum fortuna scopum sibi fixerat, ejus

Quem favor ambiret, quem furor impeteret ; Accumulare simul connitens omnibus illam

Donis, et telis omnibus obruere.

Ut nemo propius tangebat origine divos,
Spectetur meritum nobilitasve patris;
Nec forma superos minus attingebat, amores
Quæ subito tantos alliciendo fuit;
Accessit pulchræ mentis mirabile robur,
Ac omni curæ par vigor ingenii;
Has quoque visa fuit tenebris obducere dotes
In sanctis virtus moribus alma nitens ;
Utque simul cunctas, capiat quas femina,
laudes

Complectar, Carolo conjuge digna fuit.
Faverunt digne justissima fata, nec unquam
Acrius invidiam sollicitavit Hymen;
Protinus immenso devinxit amore maritum,
Plus innexa animo quam sociata toro.
Arctius hos strinxit numeroso pignore nodos,
At dedit in multa vivere prole virum ;
In multa et magna dubium felicior uxor

An mater (maneat lis precor ista diu.) Florentem tantis fortunæ dotibus æquæ,

Pensantemque æqua prospera mente sua, Altera prospiciens oculo fortuna sinistro, Livida quem diris tinxerat ira notis, Ecce meis aptam, dixit, congressibus hostem, Quacum omnes placuit conseruisse manus; Tum magni præludit acerba cæde parentis,

Heu quantus pulsat corda tenella dolor! Crescenti graviora parat dispendia; quicquid Fingere mens horret, dicere lingua negat; Quod longe supra tragicos immane tumores, Ac ultra quamvis flebile Melpomenen. Illustres miseras percense, labilis ævi

Quas flendas nobis tristior aura dedit. Reginæ cedet patiendi gloria nostræ,

Nulla illi palmam hanc æmula præripiet ; Tu licet intentes mœstam, Cornelia, litem, Quicquid eras magnum plangere visa tuum; Quicquid et extorres natos plorare, vel hostes In patria dominos omnia posse tua; Indulsit tibi sors, tecumque jocata videtur,

Præ quibus immersa est diva Maria malis; Nec tamen est demersa; superstitit ardua virtus,

Erumnisque animus celsior eminuit : Clarior in mediis visa est radiare tenebris, Adversisque suis conciliare decus. Destitit ergo suo fortuna lacessere damno Invictam, facies en nova rebus adest; Alma dies redit integro perfusa sereno,

At quæ debebat longior esse dies: Justas fata vices se nossent reddere vitæ Multa obvenissent sêcla, Maria, tuæ.

Epigramma in istam Elegiam.

Per Londinenses spatiabar forte plateas,
Quo me accersebat recula nescio quæ ;
Intentamque videns studiis turbam undique,
dixi,

O quam secessus versibus aptus adest; Composui simul hos, male quos decurrere

[blocks in formation]
« PreviousContinue »