Page images
PDF
EPUB

tando Attica drachma etiam consularem, ferre. Quibus ex suppositis adjuncta denarium (tanto majorem Cæsareo) 5 tabella computatur. granis Anglicis exsuperet, ut luculente probat Gravius.

Consultius itaque visum est a Gravio adsertis proportionibus adhærere, et cum consulari nummo pecunias nostras con

• Pag. 72.

Hæc tabula continuari, potest ad infinitum, repetendo numerum ultimum singulæ summæ librarum in qualibet enneade; ita fiet enneas subsequens. Semper vero retinetur in omni enneade eadem summa solidorum et denariorum respective. Conferatur ultima enneas cum proxime præcedenti.

POEMATA.

Mundus neque fuit, neque esse potuit ab Æterno.

ANNO 1649.

TENTAVI: mens Pegaseo super astra rotatu
Millia seclorum tranavit præpete penna:
Temporis immensos tractus lustravit, et ævi
Semotos fontes; vidi incunabula rerum,
Quum superi, infantes agerent solennia primi
Natalis, lucisque suæ promotus in oras
Ipse recens nato Phœbus rideret ocello.
Nocturnis vidi surgentem e vestibus Hylen,
Deformem, nudamque tuis, natura, figuris;
Umbrosique chao caput hinc prætervehor, inde
Horrendum æterni pelagus mens longius audax
Intrat ab angusti ripis declivibus ævi.
Usque fatigatus perplexo errore viarum
Finibus invisis nec eodem calle relabor
Attonitam in lucem squalenti e noctis abysso.
Sic pia credulitas videt ipsa exordia mundi,
Illustrata oculos divinæ aspergine lucis.
Nec si recurrens temporis impetus
Evolvat orbes innumerabiles,

Motu retexens circulari
Præteriti stadii labores,
Recursitando deficiat licet
Mundi fatiscens spiritus impiger,
Distantias sic assequetur

Longius effugientis ævi.
Gyrantur isthic multiplices suo
Eternitates vortice refluæ,

Fontes abyssi seculorum,

Invia succiduis senectus.
Diffringerentur sphæræ adamantinæ,
Extingueretur flammula syderum,
Et desideret sol anhelus

Hoc spatii nimium volando.
Saturnus errans segnibus orbitis,
Et luna bigis mobilioribus

Rotata, eodem a fine, cursus

Perficeret, numerosque eosdem.
Nox atra lucem, vespera phosphorum,
Lux clara noctem, phosphorus hesperum,
Idem seipsum prævolaret
Præcipiti nimium rotatu.
Divina virtus aut senior foret
Eternitatis fontibus ipsius,

Aut conferetur prolis ætas
Dantis eam senio parentis.
Creatus orbis filius est nihil;
Est ante prolis mater originem,
Eternitati est ante nullum,

Ergo recens habeatur orbis.

Creatura non potest creare.
ANNO 1649.

Qui cupis artificis vires ostendere dextræ,
Creator æmulus Dei,

Vade, patris magni validos imitare labores,
Matris Nihil prosapia;

Nitere, maternam scelerati seminis alvum
Corrumpat incestus liquor,

Arguet imbelles proles sperata parentes
Nil filius tui, et nihil.

I, steriles vacui campos hortare, colenti
Ut sponte læti obtemperent:
Mellis ab exucca stillantes exprime caute,
Et nectaris rivos sacri ;

Paupere de vena macilenti marmor inanis
Excide fidenti manu,

Visceribusque chao calcem extrahe, nunc age
Mausole, mirandas strues.
[conde,

Fac Gades Indus circumfluat, insula fiat
Ut lætiori cingulo,

Distantesque polos contactus jungat amicus,
Det vesperæ Eos osculum;

Perfice tu, quæ si Eurystheus mandata dedisset,
Victus fuisset Hercules:

Parva potes, Nihili ac Entis vicinia novit
Distantiores terminos :

Hæc inter tu vincla jube, quæ conjuge magnus
Maritat annulo Deus :

In vacuum tua fac resonent edicta profundum, Auscultet auritum Nihil:

Dic videant tenebræ ; præstet responsa roganti Elinguis os silentii:

Concipiat vestro in cerebro fœcunda voluntas,

Dein loquendo procreet:

Sis vel uterque parens, sine conjuge Palladis
Juno simulque Jupiter:
[auctor,

Siste parum, non illa potes, Res filia cœli;
Agnosce vires proprias :

Clauderis exigua finito in carcere sphæræ,

Et limites arctos habes,

Ultra quos brevitate coercita brachia tollens
Conatus audet irritus;

Servatrice manu moreris simul, atque resurgis

Instantis unici mora;

[blocks in formation]

63

Ethiopes vultus specie candentis Honesti.

Dantur rationes Boni et Mali æternæ et indispen- Finge Deum indulgere malis, obducere nubem

sabiles.

ANNO 1651.

EFFIGIES formosa Dei constantis, Honestum,
Progenies innata sui, primævius ævo,
Principioque prius, nullius jura parentis
Agnoscit, nulla derivat origine stirpem :
Non ipsum sero fœcunda protulit alvo
Alma opifex duplicis mundi divina voluntas:
Quin edicta Boni, quavis seniora loquela,
Imperiis haud scita suis, nec jussa volendo
Jura tremenda colit, nec mente recusat iniqua
Ipse Deus, facilis Recto summittere cœli
Eternosfasces et sceptra regentia mundum :
Divinum est servire Bono, placidisque mereri
Obsequiis, nec se justo subducere posse.
Siste, quis audebit leges præscribere cœlo,

[blocks in formation]

Quis laqueos mandare Jovi, superisque cate- Dantur Substantiæ incorporea Natura sua Immornas?

Quis docili cervice jugum perferre Tonantem
Asseret ætherei juris consultus? an ora
Fræna coercebunt rerum moderantis habenas?
Nil miri, nec cœlum ideo domuere gigantes:
Se regit et frænat, fines sibi ponit Olympus:
Immensum est mensura sui, sibi regula Rec-
tum ;

Is Deus est sibi, qui reliquis; se limite claudit
Virtus inconclusa; sua est angustia cœlo;
Cancellos Justi capit infinita potestas:
Non externa Venus domuit concreta profundo,
Uritur invicto propriæ bonitatis amore.
Non sibi dissimiles fore, non exemplar honesti
Conspicuum delere sui, non linquere tractus
Signatos vellent superi, possentve volentes ;
Quos, Helice propria vestigia certa regente,
Extra se nunquam pellexit devius error.
Si nulla ratione regant, discrimine nullo
Jusque nefasque habeant, pro libertate potentes
Elysio donare malos, in tartara bruto
Fulmine dejicere insontes, non dicere promp-

tum est,

Nil refert Deus an terræ moderentur alumni. Velle nefas non posse Dei est, sed velle tyranni : Quas idea Boni leges, agnoscit easdem

Umbra coæva Boni Pravum, et contrarius hostis :

Hæc duo sunt Camarina duplex, infixa profundo,

Non ullis jactanda ruentis fluctibus ævi:
Rident imbelles digitos, viresque sororum
Fila colo non texta sua, decreta priusquam
Licia prima cito torquerent pollice Parcæ.
Quin et ab his fatum ducit sua stamina lanis,
Ac Vulcanus ab his finxit sua vincla metallis:
Non ea contingit faciles emergere in ortus,
Deinde pudens caput in primos abscondere
fontes,

Sic Epicureus radios variavit Apollo :

Non ita qui stabili semper fulgore coruscans Sol noster, nequit ipse suas extinguere flam

mas:

Illis ceu stygiæ voto constringitur undæ, Nulla quibus possunt exolvi secula vinclis: Lassaret digitos Jovis hos evolvere nodos; Non licet has fixas Arctos demergere ponto. Mendaces Pulchrum fucos admittere nescit, Nativæque decus charum deponere formæ : Nec deforme malum quavis mutaverit arte

tales.

ANNO 1651..

ESSE sacræ cœleste genus spectabile menti,
Perenne et expers corporis,

Ore, nec ambiguo, pronunciat augur Apollo,
Pronunciando comprobat,

Cum flammis Pythiam præsago arcana furore
Vis æstuantem corripit,

Interioris et ex adytis emurmurat orbis
Insaniens facundia.

Hoc Dodonææ quoties sonuere columbæ,
Lybumque cornutus pater?
Emicuit quoties veri hæc scintilla profundi
Cavernulis Trophonii?

Quin et ei tristes umbræ squalentis Averni
Radios suos accommodant.
Thessalici precibus quæ flectitur auris agyrtæ,
Quis commovetur ritibus?

Quæ freta vis celata quatit, concussaque sistit,
Abigitque ventos et vocat?

Machina quæ profugos sua in ostia retrahit

amnes,

Ripis suis mirantibus?

Cur vetula mandante fugacia nubila parent,
Tremulique montes audiunt ?
Queis Magus ex Epheso Romani fata tyranni
Oculis videbat, an suis?

Quid vatum inspirat cœlesti pectora flatu,
Laxata claustris corporis,

Cæcum Dircæi senis ut collustret ocellum
Lumen futuri præscium?

Talibus arguitur signis abscondita virtus,
Tenebrææque verum illuminant,
Quo mihi cœlestes oculos, quibus altera mundi
Excelsioris conspicer

Regna per immensos lucem sorbentia tractus
Serenitatis limpidæ,

Si diffusa animi regio, liberrima tetris
Fætentis Hyles sordibus,
Ceu Libycæ tellus deserta jaceret eremi,
Referta nullis incolis?

E cæco corpus tam multa tuebitur antro,
Animusque cernet nil sui?
Sin et magnifici prætoria regia cœli
Nullos habent satellites,
Stipat Achæmenei terrestria Susa tyranni
Augustior frequentia ;

Sæpius et justos quæsiti ad muneris usus

[blocks in formation]

Constare exanimi singula mole putas;
Inspice picta Deum rutilis pallatia flammis,
Quaque patent lati cærula regna poli:
Brutane materies æterna lege gubernat
Ordine fixa suo sydera, mota suo?
Quin indefessis potius ludentia gyris
Spiritus arcanis viribus astra rotat.
Quæ tua percellit jucundis lumina telis
Lux, quæque aurato sydera crine tegit,
Tota quid est nisi forma, decus, substantia cœli,
Impuri nihil aut materialis habens?

Illam hauris oculo, sine et illucescere menti,
Ac animi tenebras irradiare tui.

Quid cœlum petis, et luna deducere formas
Niteris, ingrati Musa laboris amans?
Terra quoque innumeras fœcunda mater ab
alvo

Fundit, et in tepido nutrit amica sinu:
Testor veris opes et gaudia divitis horti, et
Quæ tegit omnigenus florida prata color:
Ecce illibato decertat purpura lacti :

Judice me, neutri cedis, amoene viror; Non ita materies distinguere mille figuras, Non ita prata valet pingere mille modis, Commutet pellem licet et se Protea jactet, Ac sub multiplici veste latere sciat. Arguit internam species externa, aliusque

Vultus inesse aliud cor animumque docet. Quin tacitas intus sub opaco tegmine formas Versari, et nutu flectere cuncta suo, (Non secus ac brevibus majestas Persica sutis Clausa sub imperio Egyptum Asiamque suo)

Proditur indiciis sub aprico sole peractis,

Artificemque suum grande fatetur opus. Thurane quæ perflant placido Nabathæa vapore Rura, aut quos spirant arva Sabæa crocos, Alliaque ingratis caput avertentia fumis (Allia Niliacis annumerata deis) Pæstanisque vigens horti regina rosetis, Diraque Socraticæ causa cicuta necis, Vel nulla gaudent, vel eadem singula forma, Pugnantesque uno fonte petuntur aquæ ? Segnis massa potest nihil, haud contraria sal

tem;

Nec bene materies, nee male, opinor, olet
Quæ rebus tribuit varias demitque figuras,
Quæ diversa dedit ludere, forma fuit:
Illa sub augusti specie præponderat auri,

Illa levem plumam in summa volare facit :
Hac duce proceræ nituntur in æthera cedri,
Flumineasque salix arida quærit aquas.
Muta suas dicunt operando animalia, possunt
Viva etiam formas dicere voce suas :
Indicat has raucis mugitibus aera complens
Taurus, et argutis has philomela sonis.
Quas miramur equi fabricas fulvique leonis,
Exstruxit docta forma operosa manu :
Cura sagax mentis, non præceps impetus Hyles,
Facta adeo nobis ingeniosa dedit.
Forma voluptates agnoscit, forma dolores,
Conscia sola boni, conscia sola mali :
Quæ sedet in dorso lente gradientis aselli

Sentit, et horrendum forma gemescit onus : Impetis absurdo torpentem verbere massam, Materiæ nervos irrita pungit acus.

Quid referam humanas mentes, sublimia cœli Germina, et illustri semine creta Deum? Cum quibus exanimum satagens confundere

corpus

Amens se (et me etiam) judice semper erit, Qui pedibus saltem manibusque aut sanguine

crasso

Exercere putat se rationis opus.

Rebus inesse igitur plures ab origine formas, Sydera, terra, animæ, vita, animusque probant.

Conscientia erronea obligat.
ANNO 1652.

TYRANNE vitæ, fax temeraria,
Infide dux, ignobile vinculum,

Sydus dolosum, ænigma mentis,
Ingenui labyrinthe voti,
Assensus errans, invalidæ potens
Matris propago; quem vetuit Deus
Nasci, sed orto principatum

Attribuit regimenque sanctum : Tuum fatentes imperium odimus, Quod deprecamur suscipimus jugum ; Una fugande, una sequende, Despiciende, colende princeps. Lex mentis omni lege valentior,

Lux mentis omni luce micantior,
Jus præpotentis veritatis,

Vel specie simulata vincunt.
Ne pergeremus tramite lubrico
Natura certum constituit ducem :
Errare nolle est summus error,

Hac duce prægrediente nobis.
Si nulla portum sydera præferunt,
Tristi renidet nulla Helice polo,
Vaga feretur navigator

Equoris Jonii procella.
Fac quod videtur luminibus tuis,
Fac quod putatur judicio tuo:
Judex refelli, falli ocellus

Possit, uterque tamen sequendus.
Distant remotis tractibus invicem
Legum voluntas nostraque, conjugat
Mens dissidentes, hæc potestas

Jus statuit, statuitque iniquum:
Hæc abrogetur justitiæ arbitra,
In cæca stulti proripimur vada;
Hac luce pauca destituti

Ancipites tenebras subimus.
Hic nodus artem vindicis Edipi,
Hæc antecedentem bivia Herculem,
Perplexitas hæc tortuosa
Dædaleas operas requirit :
Lex illud, illud mandat opinio.
Dedit minori sceptra potentior,
Diis elocutis obserantur,

Quæ sibi mox reteguntur, aures.
Menti repugnet si manus improba,
Hæc fecit æquum, hæc jussit iniquius;
Non laude numen, sed rependet
Supplicio digitos rebelles.
Errore tingat barbara credulas
Si corda flectens Esonidas, movet
Necesse rursus, quin piumque
Tingere se patrio cruore.
Ergo
Quod cuique scitur Numinis est loco,
Cogens vereri; nostra scientia,
Seu vera sit seu ficta, nosmet
Compede prævalida coercet.

Christus per mortem fuit sacrificium proprie piatorium pro peccatis.

ANNO 1652.

POTA diu factis hominum patientia Divum
Extremam tandem sensit adesse sitim:
Ceu propinato vultus rubuere veneno,

Hoc sua rideri numina torva vocat.
Exigit æquali reparari debita lance,

Non erit injusto mitis, iniqua sibi:
Criminis unius maculam non eluet ævum,
Derivat labem in secula mille suam.
Hos simul ac vidit, simul est miserata rigores,
Progenies cœli nobilis, æqua Deo;
Faturque O duræ mortalia subdita legi!
O nimium juris pacta severa mei!
Sic jacet addictus miser immortalibus umbris
Luctari debet e carcere nulla dies!
Gutta salutaris nostro de vulnere stillet,
Prosiliant venis pura fluenta meis.
Hos ubi gustavit vindex Astræa liquores,
Risit, et a crudo vanuit ore rubor;
Deposuit satiata sitim. votumque nocendi,
Prorsus ab immiti facta benigna Dea:
Hac commutavit mors haud invita seipsam
Morte, per hoc fatum vincere visa satis :
Post hac dediscens Nemesis sua verbera plagas
Commisit Veneris flagra cremanda viro.
Sponsorem tantum jus summum admisit, in

illo

Grandis amor, locuples copia, certa fides.
Non impune Deus tulit ipse remittere culpam;
Inde vel hinc certo pondere pæna ruit.
Promissa huc patribus, prævisaque vatibus,
umbris

Occultata, fide credita, vota prece;
Huc sua prætendunt veteres mysteria formæ,
Hoc caput antiquæ relligionis erat.
Exulis hic hirci cædes, hic simplicis agni,
Hic sociæ fidi turturis omen habet.
Sanguine quæ fuso populi delicta piavit,
Hujus sustinuit victima cæsa vices.
Nam nec nare Deus bibula nidoribus aræ
Incubuit, liquidæ nubila carnis amans,
Nec bruta magnas animas virtute redemit,
Nec vili veniam conditione dedit;
Respexit prisco devotam fœdere vitam,

Displicuit tantæ haud eminus umbra rei.
Quin istos etiam mores transmisit in orbem
Princeps Tartarei carceris, iste malus ;
Qui quum ementiti simulator Numinis esset,
Instituit simili religione coli:

Hinc olim immanes Tyrii Saturnia placant
Numina, sacrilegi per fera pacta sacri.
ex- Herculis hinc ritus, altaria Tauridis, et quæ
Cædibus infecit Graia puella suis.

Torruit accensus viscera clausa focus ;
Quid sitiente Deo tantum compesceret æstum,
Qui liquor, aut qualis sufficit haustus aquæ ?
Non mystæ si pro libamine Nerea totum

Funderet in patinas officiosa manus.
Peccantes vindicta jubet depascere venas,
Restingui haud aliis fontibus ardor habet
An tenuis prosit spernendi gutta cruoris,
Vilior an mostis lacryma fusa genis?
Pestis adhuc desævit, inexorabilis, illi
Balsama ne tribuat nobiliora Deus.
Præcipitis sensus, pronique Astræa doloris ;
Multa, sed pura, prædita bile Dea est;
Eternis odiis, invicta pungitur ira,

Nulla mollescunt pectora dura prece; Orari venias, et blanda piamina culpæ,

Sic radiat verum magis, allucentibus umbris,
Expiat inferno teste piacla cruor.

O mage damnati Furiis incredule regni,
Extorris Getico Sarmata digne gelu!
Desine, nam positas vindicta resuscitat iras,
Reffuit in latices vestra medela suos.
Abnuis ut Christum tua crimina morte piasse,
Amplius hac Christi morte piantis eges.
Sic delicta luit sua per compendia mundus,
Totque malis hominum subditur unus homo.

Obedientia Christi non tollit obedientiam Christianam.

ANNO 1652.

QUEIS gravis incumbit moles mundana columnis?

Quo nititur fundamine?

Quæ movet immoto, quæ continet ordine virtus

« PreviousContinue »