Page images
PDF
EPUB

faciem detergentes dicunt; Audivimus, nem epilogumque recitat, angelos salutat, et finit: post cujusvis autem temporis orationes fit Litania, vocata Tesbih, quæ sic incipit; Deus unus est, non est aliud numen præter eum; vivus ab æterno, non corripit eum dormitatio nec somnus ; quicquid in cœlis et in terra est, ab ipso creata sunt: quis ille, qui intercedere potest apud eum nisi cum ipsius permissione? scit quid ante et post ipsos est, nec illius sapientiæ quicquam comprehendere possunt, nisi quod ipse vult; nec est Deo gravis cæli et terræ conservatio; et hic est altissimus et maximus. Gloria Deo, et hoc trigesies repetitur, et corolla precaria numeratur: trigesima vice dicitur, Gloria Deo altissimo, maximo, et semper laus Deo; sic trigesies, Laus Deo: trigesima vice dicit, Laus Deo, Domino exercituum: tunc, Deus magnus; hoc quoque trigesies: trigesima vice, Deus maximus, sapientissimus, magnificentissimus, potentissimus; non est Deus præter eum solum, non habet consortem, ipsius est regnum et laus, hic etiam est omnipotentissimus: tunc elatis manibus versus cœlum omnes precantes Turcæ dissonis vocibus ac magno motu tractis suspiriis ingemunt Amen septics; post septimum Amen dicunt, O præstator rerum expetitarum, exaudi, O exauditor precum: iterum septies Amen; et, Sit laus Deo Sabaoth: tandem consurgunt et ex synagoga egrediuntur.

et obtemperabimus tibi: parce nobis, O Deus noster, et ad te concurrimus. Sic finiuntur preces, quæ si quatuor sint inclinationum, post priorem sessionem reservato epilogo, iterum se erigunt, et duas posteriores inclinationes, uti prius fecerant, persolvunt; (nisi quod hæc semper tacite recitantur;) tum iterum considentes sessionis orationem cum epilogo recitant et concludunt. Matutina ante Farzam habet Sunnam duarum inclinationum, et unius sessionis; post hanc sequitur Farza, eadem quoque duarum inclinationum et unius sessionis. Meridionalis ante Farzain habet Sunnam quatuor inclinationum et duarum sessionum; hanc sequitur Farza totidem inclinationum et sessionum; post Farzam fiunt duæ Sunnæ, prior quatuor inclinationum, et duarum sessionum; altera duarum inclinationum, et unius sessionis; pomeridiana ante Farzam habet Sunnam quatuor inclinationum et duarum sessionum: postea sequitur Farza similiter duarum inclinationum et sessionum; hanc subsequitur Sunna duarum inclinationum et unius sessionis. Serotina incipit a Farza, quæ est 3 incl. et 2 sess.; prior sessio fit post duas inclinationes, secunda post tertiam: hanc sequitur Sunna 2 inclin. 1 sess. Nocturna ante Farzam habet Sunnam quatuor inclinationum et duarum sessionum; post sequitur Farza totidem inclinationum et sessionum: post Farzam habet Sunnam quatuor inclinationum et duarum sessionum; sed post secundam sessionem ⚫ non recitant epilogum, uti in aliis, imo se erigit, et pollicibus aures apprehendit, ac intendit se velle orare Vitu, id est, orationem imparem, quam incipit a Fatihe, eaque finita, recitat Doai kun ut, id est, orationem stationis, quæ sic se habet; Deus noster, utique a te opem imploramus, et a te indulgentiam petimus, a te dirigi cupimus; in te credimus, ad te convertimur, tibi confidimus; tibi bona omnia imputamus, tibi gratiam agimus, et non sumus in te ingrati; repudiamus ac relinquimus eos qui in te contumaces sunt; Deus noster, te adorumus, tibi preces fundimus, et in faciem prosternimur, ad te recurrimus et properamus: speramus tuam misericordiam, et pænam tuam timemus, quia pœna tua ad infideles pertingit: hac oratione absoluta se inclinat, prosternit ac considet, et sessionis oratio

Eleemosyna præcipua, aut contributio ex lege divina datur et consecratur; ea enim sanctificantur, augenturque opes reliquæ ad hanc nemo constringitur, nisi Nisah hauli possideat; hæc autem est portio quarumvis opum ultra supellectilem necessariam uno anno absolute possessarum, quæ possessorem fidelem eleemosynæ dictæ obligat. Supellex neccessaria vocatur Haget astire, qua quotidie fruimur, uti vestes, domus, servi, libri, boves operarii, jumenta oneraria aut pabularia; absoluta possessione liberi potiuntur; unde servus talionatus, id est, cui summa aliqua pecunialis pro sui ipsius redemptione præscripta est, non obstringitur hac eleemosyna, quia etsi opum suarum sit possessor, non tamen ipse semet possidet: debitor quoque de tot opibus, quot pro debito persolvendo sufficiunt, nihil contribuit ; nec quidquam tribuitur a bonis in fine anni perditis, aut iis quæ naufragio interierunt, aut vi

ereptis: nec ereptor testimoniis convinci de bobus ovibusque sunt certæ a certis

potest; nec in deserto sepultis taliter ut locus ubi sepultæ sint ignoretur; nec de eo credito, quem debitor toto anno negaverat, postea in præsentia aliquorum se debere fassus est; nec ab aliquo principe usurpatis et post aliquot annos restitutis; sed de iis opibus quibus anno integro potitus est, et quas debitor non negat, et siquidem persolvere nequeat; et de iis quas negat, sed testimoniis aut judicis notitia approbantur, eleemosyne dari debet: nec de aliis opibus extra aurum argentum, camelos, boves, oves, equos, asinos eleemosyna impertitur, nisi forte sit possessoris intentio opibus iis mercaturam exercere: v. g. si quis servum emerit pro suo famulatu, de eo nihil persolvet, sed si eum vendere intendit, largitur: portio igitur dicta Nizab ex camelis est possessio V camelorum, ex bobus XXX boum, ex ovibus XL ovium, ex auro tam nativo quam cuso XX Miskal (Miskal autem est pondus 11-7 drachm.) ex argento C drachmæ, ex rebus mercatoriis quoque quæ C drachmarum argenti pretio constant: pro quotvis ergo V camelis, sint Persici aut Arabici, una ovis datur, usquequo augeatur possessio XXV camelorum, pro his tribuitur Ibn, vel Binetu Mechazin, scilicet, annum secundum agens camelus, vel camela, usque ad augmentum possessionis XXXVI, pro quibus Ibn, vel Binetu Lebun, hoc est, annum tertium agens camelus aut camela gratificatur, usque ad XLVI, pro quibus hik, vel hikkah, id est, quartum annum agens camelus, aut canela, usque ad LXXVI: pro his dantur bineta lebun, id est, duo cameli aut camelæ tertium annum agentes, usque ad XCI, post CXX, a quovis quinto una ovis et hikkatan usque ad CXLV, abhinc Ibn vel Binetu mechaz, et hikkatan usque ad CL; ab CL dantur hikak, id est, tres quartum annum agentes camelæ; postea iterum a capite, scil. a quovis quinto una ovis, et hikak usque ad XXXVI, ubi fiet summa camelorum CLXXXVI: pro his Ibn vel Binetu lebun, et hikak, usque ad XLVI, ubi erit numerus CXCVI camelorum, pro quibus dantur IV hikak usque ad CC: et sic augente numero camelo'rum augetur eleemosyna, inchoando a capite, uti post CL usque ad CC actum est; et sic semper a quovis L una hik, vel hikka, producitur, usque ad infinitum:

numeris institutæ eleemosynarum proportiones, quæ in libris legum Muhamedanarum sub capite Zekiat designatæ reperiuntur, liberumque erit loco dictorum animalium æquiparabilem pecuniam impendere. Ex auro autem, argento, ac mercibus decimarum, quarta pars tribuitur, sic ut a 40 unum proveniat: hæ eleemosynæ distribuuntur inter pauperes, inopes, servos, talionatos, debitores, qui nullam ex prædictis portionibus possident, militibus, peregrinis in itinere remansis, et iis qui a suis opibus longe absunt: non possunt dari parentibus, conjugibus, mancipiis, parvulis, divitibus, nec tributariis : laudabile est donare tantum per vicem, quantum pro uno die pauperi a cibo mendicando exempto sufficere potest: et quilibet in sua urbe aut mansione habitantibus, non in alia loca transferendo partitur, nisi forte ejus loci habitatores sint suis vicinis pauperiores. Alia eleemosynæ species est Fitu, id est, jejunii solutio: hanc enim dare debent in fine Paschatis Muhammedici, succedenti jejunio mensis Ramadani summo mane; et nummi qui donantur sint impari numero, nec cui datur intente respiciendum est. Eleemosynæ exequiales pro posse cujuslibet fiunt; Oryza cum melle et croco cocta, ac eadem cum butyro spissa; carnes elixas, dulciaria coquunt, ac quadragesimo septimo die post mortem, imo et in anni exitu distribuunt.

Charitates omnes laudant et exercent : si aliquos ex agnatis aut cognitis in statu afflicto somniant, panes emunt, confringunt, ac per vicos vagis canibus projiciunt : canes præsertim catellos bidentes summopere curant; iis enim tuguriola conficiunt, scruta substernunt, ac per aliquod tempus nutriunt. Solis sine ullo hospite cibum capere grave est; quapropter cœnaculorum portas patentes sinunt, et publice aliqui ante portas edulia sumunt et transgredientes invitant: die Paschatis victimarum et aliis temporibus, si aliquod boni successerit, aut ex aliqua tribulatione elabuntur, oves immolant et carnes pauperibus dispertiuntur: aquas pro communi usu a longinquis partibus magno sumptu conducunt: aliqui se solum huic servitio devovent, ut aquas a longe humeris aut jumentis portatas populo in templis, aut militibus in castris præbeant.

Jejunium principale ab apparitione lunæ

rum deglutitus jejunium solvit; sin multum, non. Si decrepitus aliquis jejunium sustinere non potuerit, solvat jejunium, et pro quovis die unum pauperem saturet, aut alio tempore diem pro die jejunet: prægnans, aut nutrix, si sibi aut puerulis timent, ne ex jejunio infirmentur, edunt sine pensatione. Si aliquis a per aliquot dies hujus lunæ mente defecerit, postea sanatus, totidem dies jejunabit. Si aliquis toto mense Ramadan deliraverit, absolvitur; sed si aliquot dies tantum, pensabit. Sunt et alia quamplurima scrupula, quibus tale jejunium corrumpitur, sed quia auribus non competunt, reticeo: alia quoque jejunia ex voto et juramento observant; aliqui integro anno, sed multi tres lunas Regeb, Schaban et Ramadan, quovis anno jejunant, præsertim provecta ætate mulieres. Sunt et qui se in templis per aliquot dies et noctes continent jejunantes, nec nisi alvi inaniendi gratia prodeunt; noctu cibos capiunt, et pugnis pectora percutientes cum vehementi suspiratione Huve! Huve! (id est, Deus! Deus!) ingenti voce proclamant: aliqui et junctis manibus inter se choros circulares ducunt, ac assidue prædictum Huve, vel lau illah illala modulantur; hoc tale jejunium vocatur continentia.

dictæ Ramadan usque ad finem ejus1 dem ex decreto divino celebrant: a cibo, potu et coitu per totum diem a diluculo usque ad crepusculum abstinent; post solis occasum lampades supra turres et in synagogis quam plurimæ accenduntur; tum temporis fit jejunii solutio, quæ fit dactylis aut aliis levioribus cibis ac potu aquæ; postea serotinas preces peragunt; tandem mensæ accumbunt, usque ad primam noctis vigiliam, qua assurgunt et in templo congregantur; ubi ordinariis ejus temporis orationibus absolutis, extraordinarias et huic lunæ peculiares orationes (quæ conquiescentia nuncupantur) faciunt: hæc autem oratio est XX inclinationum; post quaslibet quatuor conquiescunt, et antiphonas variis tonis canunt; post domum redeunt, ac tota nocte edunt, bibunt, melicos audiunt, confabulantur, pætum et kahuvam pro evitando somno sumunt, interdiu dormiunt: infirmi et itinerantes a jejunio absolvuntur, alio tempore compensant; alias si aliquis data opera jejunium ruperit edendo, bibendo aut coëundo, piaculum, quo tale crimen expiatur, pensare debet; viz. pro unico die soluti jejunii servum aut servam libertate donare, et, si potis non fuerit, sexaginta dies jejunare, et si hoc quoque non poterit, pro LX pauperibus prandium conficere debebit; si autem casu, scil. si Peregrinationem in Meccam a Deo sanaliquis os eluendo parum aquæ absorpse- citam quilibet fidelis liber, puber, sanus, rit, aut vi coactus ad edendum, bibendum, videns, viaticum abundans et jumentum vel actum libidinis fuerit, aut ore pleno habens, ac familiam usque ad reditum vomuerit, aut putans adhuc noctem esse penu bene instructam relinquens, semel mane comederit, aut jam vesperam esse in vita explere debet, si iter tutum est: opinatus die claro jejunium solverit, diem mulieres quoque cum maritis aut propro die jejunabit. Si quis interdiu dor- pinquis parentibus simul, si eorum manmiens polluitur, aut oblitus comederit, siones plusquam trium dierum itinere a biberit, aut se unxerit, vel collyrio oculos Mecca distant, peregrinari debent. Temilleverit, aut osculatus fuerit, aut alicui pus in qua hæc peregrinatio peragitur, obtrectaverit, aut parumper evomuerit, est a luna Schawal, in cujus principio aut parum aquæ in aures illapsum fuerit, fit pascha solvendi jejunii, usque ad deci aut pulvis, fumus, vel musca in guttur inci- mum diem lunæ Dulhaiat, qui dies, vocatur derit, absolvitur. Si frustulum, quantum dies jugulationis, vel pascha immolationis, unum cicer, inter dentes remanse carnis quæ in memoriam sacrificii patris Abrainglutierit, diem pro die reficiet, sin ham colitur. Hujus peregrinationis Farcicere minus fuerit, absolvitur, nisi forte zæ sunt tres prima Naziratus, nempe semel ore exemptum iterum ingerat et vilioris vestis amictus, abstinentia a vedeglutiat. Et si aliquis unum granum natione terrestri, venere, odoribus; consesami sine masticatione comederit, je- tinentia a verbis obscœnis, jurgiis, rixis, junium solvit, si vero masticat, non: et venationis demonstratione tam actu quam ore pleno vomitus iterum fortuito, vel dictu, tonsura barbæ, abrasione capitis consulte deglutitus, rumpit jejunium, sed et pilorum corporis, unguium sectione; parcus vomitus nequaquam. Imam Mu- ab indutu caligarum, vestium, cidaris, hamet autem dicit, si parum vomitus ite- ocrearum, pannorum odorifero colore

imbutorum, nisi forte odor evanuerit. | hami, aut in quacunque parte templi plaSecunda Farza est, statio in monte Arefat, cuerit, perficiunt; tum egrediuntur, et ut infra dicetur. Tertia, processus circa ascendunt montem Safa; ubi se templo templum Meccanum visitationis gratia. obvertunt dicentes, Deus maximus, et non Loca dicta Mevakit, in quibus variarum est numen aliud præter Deum; et erigunt nationum peregrini congregantur, sunt manus, impetrantque quod cupiunt: quinque: 1. Hulyfa; hic locus septem postea vadunt versus montem Mervah milliaribus distat a Mecca; Medinensibus currentes, ejusque fastigium petunt, et est destinatus. 2. Zatark; Babyloniensi- idem faciunt, quod in Monte Safa; et bus, Basrensibus, et Cufensibus. 3. Hu- sic ab uno monte ad alterum septies congefa; Damascenis. 4. Karn; Negden- tendunt; rursus revertuntur ad Meccam sibus. 5. Yelemlem; Jemaniensibus. et pro libitu processiones peragunt. SeptiAntequam autem hæc loca ineant, squa- mo die lunæ antistes perorat, et peregrinos lentes pulvere vestes deponunt, puris et docet quomodo se gerere debent in Mecca; insutis, quarum altera succinctorium, al- ac ceremonias, legem et ritum sacrifitera pallium, corpora tegunt, vultumque candi demonstrat. Octavo die redeunt et caput aperiunt: duarum inclinationum in vallem Munam, et ibi commorantur oratione peracta singuli hanc precatiun- usque ad diluculum nonæ diei: nona die culam recitant, Deus, Deus, profecto ego vadunt in montem Arefat; ibi antistes cupio peregrinationem, proinde mihi se- iterum prædicat, et instruit populum uscunda eam, et suscipe eam a me: tum que ad decimum diem. Decimo die deintendit se velle perficere peregrina- nuo adeunt vallem Munam; ibi ritum sationem, et dicit, Ecce adsum, et obedio crum dictum Gemerat incipiunt; viz. tibi, O Deus meus; non est tibi consors; summo mane, orato matutino, dicunt, paratus consisto ad gerendum tibi mo- Deus maximus ; et lapillorum vel silicum rem, quia laus et beneficentia tua est, et duobus digitis prensorum jactu Satanam regnum, nec est tibi socius: hæc verba quasi impetentes execrantur, atque avermultoties reiterantur, præsertim post quas- runcant; et tum reticent illam orationem vis orationes in ascensu montium et de- Lebbeike, ac immolant oves, camelos, scensu vallium. Meccam ingressi impri- boves,si volunt, capillos tondent, et radunt mis ad templum Meccanum procedunt, potius; a dicta abstinentia Nazireati, præquo conspecto exclamant, Deus maximus, terquam a coitu, absolvuntur: post solis et non est numen aliud præter Deum ortum processionem visitationis : peragunt, recta lapidi nigro obviam eunt; hic est et tum coire cum mulieribus licet. Unille lapis niger, quem summa veneratione decimo, duodecimo, et decimo tertio die colunt Mahumetani, ob vestigia planta- in ea valle demorantur, ac dictos lapides rum patris Abrahæ, quæ quod continue projiciunt, prius ter, postea septies, hoc inde jumentum inequitaverat, et iterum autem fit quotidie. Ultimo, Meccam revsuper eum descenderat, impressa ap- ertuntur; ac exteri in signum valedicparent huic igitur lapidi appropinquan- tionis templum circumeunt: Meccani tes manus imponunt, ac exosculantur, si autem habitatores ad ædes tendunt; in densa hominum turba sine molestia limitem templi osculantur; pectus et alicujus fieri potest; sin minus, aliqua alia re contingunt, atque eum osculantur: postea circum templum processionem boni adventus peragunt: hæc processio exteris nationibus Sunna est; inchoatur a dextra parte portæ pone septum quoddam imperfectum; ponentes pallium sub axillam dexteram, et projicientes partem ejus super humerum sinistrum septies obeunt; tres obitus anteriores cito quidem, sed parvis passibus, ac humeros agitantes circumcurrunt, et quavis vice petram illam nigram, ut dictum est, contingunt, ibique finiunt processionem : postea duas inclinationes in loco Abra

faciem super Multezem, locum inter portam et lapidem nigrum ponunt, tegumentum templi arripiunt ac per unam horam tenentes supplicibus verbis orant, plangunt, gemunt, retrorsumque incedentes ex templo egrediuntur: qui autem substiterit toto die in monte Arefat, meritum peregrinationis non acquirit: propterea processione peracta exuit Ihram, ac anno venturo peregrinationem renovat.

non

Animas, uti et corpora, sepulchro recondi credunt Mahumetani usque ad diem extremi judicii; sepultis statim grandem et gravem clavam gerentem angelum

Munker vocatum, una cum Nekir, alio angelo advenire, et defunctos de quatuor rebus interrogare: 1. Quis est tuus Deus? 2. Quis tuus propheta ? 3. Quæ tua fides? 4. Quæ est tua directio? Ad has quæstiones ii, qui constanter fidem Mahumeti professi sunt, imperterriti respondent, Deus meus est ille, qui te creavit et me; propheta Muhamed; fides mea Islam, id est, Mahumetana (quasi Salvatio ;) directio, Caba, id est, templum Meccanum. Cæteri, qui extra hanc fidem sunt, ob eximiam magnitudinem angelorum summo terrore perculsi, percontatorem angelum pro Deo agnoscent; qua de causa clava percutientur, ac sepulchri compressione cruciabuntur ; fideles autem placide requiescent, ac per apertam sibi in cœlis fenestellam omnia, quæ ibi aguntur, respicient, et sic extremum diem præstolabuntur. Mahumeti quoque anima sepulchro continetur; nam cœlum sibi oblatum refutavit, nolens eo sine suis fidelibus potiri; hanc animam omnes aliæ Mahumetanorum animæ uti ductricem ad cœlestem gloriam insequen

tur.

QUÆSTIONES ACT. MODERAT.

APRIL. 1651.

Habitus humani acquisiti non sunt revera

diversi a memoria hominis. Visionem fieri posse absque specie, aut imagine sensibili, probabile est.

De priori.

1. HABITUUM naturam rite et distincte explicari multum interest philosophiæ. Hac etenim rite et distincte intellecta, cum res plurimæ varii et pulcherrimi usus propius est ut cognoscantur, tum etiam confido fore, ut satis fœcunda inutilium quæstionum seges hinc continuo amputetur; plurimi nodi et difficultates cum suis fundamentis et vestigiis penitus evanescant; et ipse animus noster tot entium a se invicem, non reipsa solum, verum et specie etiam diversorum, hospitio et sarcina liberetur.

2. Ut rem ipsam aggrediar, innuo imprimis me non de habitibus infusis, sed de acquisitis tantum questionem instituere,

ne scilicet confidentius quam tutius extra philosophiæ pomaria evagatus, theologorum, quorum sunt partes de habitibus infusis agere, in meum caput objectiones accerserem.

3. Moneo iterum me minime paratum fore in quæstiones alias de modo memoriæ, verum etiam sensationis efficiendæ meipsum induere. Neque enim istud aut mei officii esse, aut ad præsentem causam pertinere existimo. Seu memoria nihil aliud sit, quam imaginum quarundam intentionalium capaci cerebri ceræ impressarum retentio, seu per crassiores quasdam et corporales picturas fiat, sive per membranulas illas Lucretianas-summo de corpore rerum diremptas, et in capite asservatas; seu potius memoria sit tantum motus illius, per quem sensatio facta est, vestigium in cerebro; seu alio quovis modo, aut medio existat; satis est, modo hoc constet et concedatur, actuum ex quibus habitus ponuntur generari, in apothecis cerebri manere reliquias; quas phantasiam respicere, et ab ea intellectum sumere, mallem ceu experientia cognitum supponere, quam operose ut dubium demonstrare.

4. Nihil etiam morabitur me ista Platonicorum sententia asserentium quosdam habitus, virtutes præcipue et scientias, actibus novis non acquiri, neque in recente saltem memoria consistere, quippe quas non tam de novo discimus, quam veterem de iis scientiam repetimus, pulverem et rubiginem menti obductam detergentes.

5. Neque de illa quæstione valde solicitus sum, utrum quidam habitus non tam acquirantur, quam ab ipso initio connascantur.

6. Neque ad rem nostram aliquid momenti habet, an simplex tantum, an vero (ut quidam volunt, reclamante Aristotele) duplex sit memoria, in sensitiva parte una, in intellectu altera. Et si qua sunt similia dubia τῆς ἄλλης σκέψεως, iis nos minime immiscemus. Quocunque illa modo sumantur, et constat memoriam dari, et in ea ego, vel in aliquo ipsi úva óyo habituum, essentiam constituo.

7. His præmonitis, ea quæ ad propositæ theseos explicationem ulterius desiderantur, et paucula sunt et breviter expediantur. Supponitur enim dari habitus: id quod cum experientia satis lucu

« PreviousContinue »