Page images
PDF
EPUB

Detorquent, retròque docent se vertere flammas.
Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu,
Ut tremor æthera per magnum, latèque natantes
Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra
Auditûs queat allabi, sonitumque propaget.
Cominus interdum non ullo interprete per se
Nervorum invadunt teneras quatientia fibras,
Sensiferumque urgent ultrò per viscera motum.'

LIBER QUARTUS.

Hactenus haud segnis Naturæ arcana retexi .
Musarum interpres, primusque Britanna per arva
Romano liquidum deduxi flumine rivum.
Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa laboris,
Linquis, et æternam fati te condis in umbram!
Vidi egomet duro graviter concussa dolore
Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem;
Et languere oculos vidi, et pallascere amantem
Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque,
Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum.
Visa tamen tardi demùm inclementia morbi
Cessare est, reducemque iterum roseo ore Salutem
Speravi, atque una tecum, dilecte Favoni!
Credulus heu longos, ut quondam, fallere Soles :
Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota!
Heu mæstos Soles, sine te quos ducere flendo
Per desideria, et questus jam cogor inanes !

At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctus

Stellanti templo, sincerique ætheris igne,
Unde orta es, fruere; atque ô si secura, nec ultra
Mortalis, notos olim miserata labores
Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas;
Humanam si fortè alta de sede procellam
Contemplere, metus, stimulosque cupidinis acres,
Gaudiaque et gemitus, parvoque in corde tumultum
Irarum ingentem, et sævos sub pectore fluctus
Respice et has lacrymas, memori quas ictus amore
Fundo; quod possum, juxtà lugere sepulchrum
Dum juvat, et mutæ vana hæc jactare favillæ.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Αζόμενος πολύθηρον εκηβόλου άλσος ανάσσας, ,

Τάς δεινάς τεμένη λείπε κυναγε θεάς, ,
Μούνοι άρ' ένθα κύνων ζαθέων κλαγγεύσιν υλάγμοι,

Ανταχείς Νυμφάν αγροτεράν κελάδω.

[ocr errors]

FINIS.

C. Whittingham, College House, Chiswick.

[graphic]
« PreviousContinue »