Page images
PDF
EPUB

CARMEN

AD

C. FAVONIUM ZEPHYRINUM.

Written immediately after his journey to Frescati and the

cascades of Tivoli, which he had described in a preceding letter to his friend Mr. West.

Mater rosarum, cui teneræ vigent
Auræ Favoni, cui Venus it comes
Lasciva, Nympharum choreis

Et volucrum celebrata cantu!
Dic, non inertem fallere quâ diem
Amat sub umbrâ, seu sinit aureum
Dormire plectrum, seu retentat

Pierio Zephyrinus antro
Furore dulci plenus, et immemor
Reptantis inter frigora Tusculi
Umbrosa, vel colles Amici

Palladiæ superantis Albæ.
Dilecta Fauno, et capripedum choris
Pineta, testor vos, Anio minax
Quæcunque per clivos volutus

Præcipiti tremefecit amne,

Illius altum Tibur, et Æsulæ
Audîsse sylvas nomen amabiles,
Illius et gratas Latinis

Naisin ingeminâsse rupes;
Nam me Latinæ Naides uvida
Vidêre ripâ, quâ niveas levi
Tam sæpe lavit rore plumas

Dulce canens Venusinus ales; Mirum! canenti conticuit nemus, Sacrique fontes, et retinent adhuc (Sic Musa jussit) saxa molles

Docta modos, veteresque lauri. Mirare nec tu me citharæ rudem Claudis laborantem rumeris : loca Amoena, jucundumque ver in

compositum docuere carmen; Hærent sub omni nam folio nigri Phoebea lucî (credite) somnia, Argutiusque et lympha et auræ

Nescio quid solito loquuntur.

FRAGMENT OF A LATIN POEM

ON

THE GAURUS.

Sent by Mr. Gray to his friend West, with a reference to

Sandys's Travels, book iv. pages 275, 277, and 278.

Nec procul infelix se tollit in æthera Gaurus,
Prospiciens vitreum lugenti vertice pontum:
Tristior ille diu, et veteri desuetus oliva
Gaurus, pampineæque eheu jam nescius umbræ ;
Horrendi tam sæva premit vicinia montis,
Attonitumque urget latus, exuritque ferentem.

Nam fama est olim, mediâ dum rura silebant
Nocte, Deo victa, et molli perfusa quiete,
Infremuisse æquor ponti, auditamque per omnes
Latè tellurem surdùm immugire cavernas:
Quo sonitu nemora alta tremunt; tremit excita tuto
Parthenopæa sinu, flammantisque ora Vesevi.
At subitò se aperire solum, vastosque recessus
Pandere sub pedibus, nigrâque voragine fauces;
Tum piceas cinerum glomerare sub æthere nubes
Vorticibus rapidis, ardentique imbre procellam.

Præcipites fugere feræ, perque avia longè
Sylvarum fugit pastor, juga per deserta,
Ah, miser! increpitans sæpè altâ voce per umbram
Nequicquam natos, creditque audire sequentes.
Atque ille excelso rupis de vertice solus
Respectans notasque domos, et dulcia regna,
Nil usquàm videt infelix præter mare tristi
Lumine percussum, et pallentes sulpbure campos,
Fumumque, flammasque, rotataque turbine saxa.

Quin ubi detonuit fragor, et lux reddita coelo;
Mæstos confluere agricolas, passuque videres
Tandem iterum timido deserta requirere tecta:
Sperantes, si forte oculis, si forte darentur
Uxorum cineres, miserorumve ossa parentum
(Tenuia, sed tanti saltem solatia luctûs)
Unà colligere et justâ componere in urna.
Uxorum nusquam cineres, nusquam ossa parentum.
(Spem miseram!) assuetosye Lares, aut rura vide-

bunt.
Quippe ubi planities campi diffusa jacebat;
Mons novus: ille supercilium, frontemque favilla
Incanum ostentans, ambustis cautibus, æquor
Subjectum, stragemque suam, mæsta arva, minaci
Despicit imperio, soloque in littore regnat.

Hinc infame loci nomen, multosque per annos
Immemor antiquæ laudis, nescire labores
Vomeris, et nullo tellus revirescere cultu.
Non avium colles, non carmine matutino
Pastorum resonare; adeò undique dirus babebat
Informes latè horror agros saltusque vacantes,
Sæpius et longè detorquens navita proram

[ocr errors]
[ocr errors]

Monstrabat digito littus, sævæque revolvens
Funera narrahat noctis, veteremque ruinam.
Montis adhuc facies manet hirta atque aspera

saxis :
Sed furor extinctus jamdudum, et flamma quievit, ;
Quæ nascenti aderat; seu fortè bituminis atri
Defluxere olim rivi, atque effoeta lacuna
Pabula sufficere ardori, viresque recusat;
Sive in visceribus meditans incendia jam nunc
(Horrendùm) arcanis glomerat genti esse futuræ
Exitio, sparsos tacitusque recolligit ignes.

Raro per clivos haud secius ordine vidi Canescentem oleam: longum post tempus amicti Vite virent tumuli; patriamque revisere gaudens Baccbus in assuetis tenerum caput exerit arvis Vix tandem, infidoque audet se credere coelo.

[ocr errors]
« PreviousContinue »