Page images
PDF
EPUB

1

SAPPHIC ODE.

TO MR. WEST.

Mr. Mason considered this as the first original production of

Gray's Muse; the former poem being imposed as an exercise, by the College.

BARBARAS ædes aditure mecum
Quas Eris semper fovet inquieta,
Lis ubi latè sonat, et togatum

Æstuat agmen!

Dulcius quanto, patulis snb ulmi
Hospitæ ramis temerè jacentem
Sic libris horas, tenuique inertes

Fallere Musâ ?

Sæpe enim curis vagor expedità
Mente; dum, blandam meditans Camænam,
Vix malo rori, meminive seræ

Cedere nocti;

Et, pedes quò me'rapiunt, in omni
Colle Parnassum videor videre
Fertilem sylvæ, gelidamque in omni

Fonte Aganippen.

Risit et Ver me, facilesque Nymphæ Nare captantem, nec ineleganti, Manè quicquid de violis eundo

Surripit aura : Me reclinatum teneram per herbam; Quà leves cursus aqua cunque ducit, Et moras dulci strepitu lapillo

Nectit in omni.

Hæ novo nostrum ferè pectus anno
Simplices curæ tenuere, coelum
Quamdiù sudum explicuit Favoni

Purior hora:

Otia et campos nec adhuc relinquo,
Nec magis Phoebo Clytie fidelis;
(Ingruant venti licet, et senescat

Mollior æstas). Namque, seu, lætos hominum labores Prataque et montes recreante curru, Purpurâ tractus oriens Eoos

Vestit, et auro;

Sedulus servo veneratus orbem
Prodigum splendoris : amoeniori
Sive dilectam meditatur igne

Pingere Calpen ;

Usque dum, fulgore magis magis jam Languido circum, variata nubes Labitur furtim, viridisque in umbras

Scena recessit.

O ego felix, vice si (nec unquam
Surgerem rursus) simili cadentem
Parca me lenis sineret quieto

Fallere Letho!

Multa flagranti radiisque cincto Integris ah! quam nihil inviderem, Cum Dei ardentes medius quadrigas

Sentit Olympus. ALCAIC FRAGMENT.

O LACRYMARUM fons, tenero sacros
Ducentium ortus ex animo; quater

Felix! in imo qui scatentem
Pectore te, pia Nympha, sensit.

LINES

ADDRESSED TO MR. West, FROM GENOA.

Horridos tractus, Boreæque linquens Regna Taurini fera, molliorem Advehor brumam, Genuæque amantes

Litora soles.

ELEGIAC VERSES,

OCCASIONED BY THE SIGHT OF THE PLAINS WHERE

THE BATTLE OF TREBIA WAS FOUGHT.

Qua Trebie glaucas salices intersecat undâ,

Arvaque Romanis nobilitata malis. Visus adhuc amnis veteri de clade rubere,

Et suspirantes ducere moestus aquas; Maurorumque ala, et nigræ increbescere turmæ,

Et pulsa Ausonidum ripa sonare fuga.

« PreviousContinue »