Page images
PDF
EPUB

LI'NA HABITABILIS.

t obtutu tacito vetus incola, longèque plorat aves, classemque volantem.

làm ignotum marmor, camposque natantes

phyros visens, nova regna, Columbus ; atur circúm, mirantur et undæ s ferro, turmasque biformes, jota armis, et non imitabile fulmen.

icta, et gemini commercia mundi. issueto glomerata sub æthere cerno. pelagi jamdudum torquet habenas, requens ventos, atque imperat unda;

fasces, veteresque triumphos ret, et victis dominabitur auris.

Imputat, atque uxor quòd non tua pressa

Objecta et sævæ plausibus urbis eo : Quin tu pro tantis cepisti præmia factis,

Magnum Romanæ pignus amicitiæ ! Scipiadæ excuses, oro, si tardius utar

Munere. Non nimiùm vivere, crede, Parva mora est, breve sed tempus mea fa

Detinet hæc animam cura suprema me Quæ patriæ prodesse meæ Regina fereba

Inter Elisæas gloria prima nurus, Ne videar flammæ nimis indulsisse secun

Vel nimis hostiles extimuisse manus. Fortunam atque annos liceat revocare pr:

Gaudiaque heu! quantis nostra repens Primitiasne tuas meministi atque arma S

Fusa, et per Tyrias ducta trophæa vias (Laudis at antiquæ forsan meminisse pig

Quodque decus, quondam causa rubor Tempus ego certe memini, felicia Penis

Quo te non puduit solvere vota deis ; Moniaque intrantem vidi: longo agmine

Turba salutantum purpureique patres. Fæminea ante omnes longe admiratur eu

Hæret et aspectu tota caterva tuo. Jam flexi, regale decus, per colla capilli,

Jam decet ardenti fuscus in ore color! Commendat frontis generosa modestia fo

Seque cupit laudi surripuisse suæ. Prima genas tenui signat vix flore juven

Et dextræ soli credimus esse virum. Dum faciles gradiens oculos per singula

(Seu rexit casus lumina, sive Venus)

[blocks in formation]

In me (vel certè visum est) conversa morari

Sensi; virgineus perculit ora pudor. Nescio quid vultum molle spirare tuendo,

Credideramque tuos lentius ire pedes.
Quærebam, juxta æqualis si dignior esset,

Quæ poterat visus detinuisse tuos :
Nulla fuit circum æqualis quæ dignior esset,

Asseruitque decus conscia forma suum.
Pompæ finis erat. Totâ vix nocte quievi:

Sin premat invitæ lumina victa sopor,
Somnus habet pompas, eademque recursat imago ;

Atque iterum hesterno munere victor ades.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Unde Animus scire incipiat: quibus inchoet orsa
Principiis seriem rerum, tenuemque catenam
Mnemosyne: Ratio unde rudi sub pectore tardum
Augeat imperium; et primum mortalibus ægris
Ira, Dolor, Metus, et Curæ nascantur inanes,
Hinc canere aggredior. Nec dedignare canentem,

[ocr errors]

O decus! Angliacæ certe O lux altera gentis !
Si quà primus iter monstras, vestigia conor
Signare insertâ, tremulâque insistere plantâ.
Quin potius duc ipse (potes namque omnia) sanctum
Ad limen (si ritè adeo, si pectore puro),
Obscuræ reserans Naturæ ingentia claustra.
Tu cæcas rerum causas, fontemque severum
Pande, Pater; tibi enim, tibi, veri magne Sacerdos,
Corda patent hominum, atque altæ penetralia Mentis.

Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favonî,
(Quod tibi crescit opus) simplex nec despice carmen,
Nec vatem: non illa leves primordia motus,
Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabile quic-

quid
Usquam oritur, trahit hinc ortum; nec surgit ad auras,
Quin ea conspirent simul, eventusque secundent.
Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus,
Dulce et amicitiæ vinclum: Sapientia dia
Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno
Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans,
Deformesque fugat curas, vanosque timores :
Scilicet et rerum crescit pulcherrima Virtus.
Illa etiam, quæ te (mirùm) noctesque diesque
Assiduè fovet inspirans, linguamque sequentem
Temperat in numeros, atque horas mulcet inertes ;
Aurea non aliâ se jactat origine Musa.

Principio, ut magnum foedus Natura creatrix
Firmavit

, tardis jussitque inolescere membris
Sublimes animas; tenebroso in carcere partem
Noluit ætheream longo torpere veterno:
Nec per se proprium passa exercere vigorem est,
Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus,
Ponderis oblita, et cælestis conscia flammæ.

0

dum

em,

Sop
Ciri
Jan
Idq
Fri
Im
Hu
Cu
Coi
Tu

(U: EX Tu

Pr UL

Idcircò innumero ductu tremere undique fibras :: Nervorum instituit: tum toto corpore miscens

Implicuit latè rámos, et sensile textum,
Implevitque humore suo (seu lympha vocanda,
Sive aura est) tenuis certè, atque levissima quædam
Vis versatur agens, parvosque infusa canales
Perfluit; assiduè externis quæ concita plagis,
Mobilis, incussique fidelis nuntia motûs,
Hinc indè accensâ contage relabitur usque
Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri.
Namque illic posuit solium, et sua templa sacravit
Mens animi: hanc circum coëunt, densoque feruntur
Agmine notitiæ, simulacraque tenuia rerum:
Ecce autem naturæ ingens aperitur imago
Immensæ, variique patent commercia mundi.

Ac uti longinquis descendunt montibus amnes
Velivolus Tamisis, flaventisque Indus arenæ,
Euphratesque, Tagusque, et opimo flumine Ganges,
Undas quisque suas volvens, cursuque sonoro
In mare prorumpunt: hos magno acclinis in antro
Excipit Oceanus, natorumque ordine longo
Dona recognoscit venientům, ultròque serenat
Cæruleam faciem, et diffuso marmore ridet.
Haud aliter species properant se inferre novellæ
Certatim menti, atque aditus quino agmine complent.

Primas tactus agit partes, primusque minutæ
Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem.
Non idem huic modus est, qui fratribus : amplius ille
Imperium affectat senior, penitusque medullis,
Visceribusque habitat totis, pellîsque recentem
Funditur in telam, et latè per stamina vivit.
Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo
Multiplices solvit tunicas, et vincula rupit;

PvP
Pi
G
F
А
А.

Sopitus molli somno, tepidoque liquore
Circumfusus adhuc: tactus tamen aura lacessit
Jamdudum levior sensus, animamque reclusit.
Idque magis simul, ac solitum blandumque calorem
Frigore mutavit coeli, quod verberat acri
Impete inassuetos artus: tum sævior adstat
Humanæque comes vitæ Dolor excipit; ille
Cunctantem frustrà et tremulo multa ore querentem
Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis.
Tum species primùm patefacta est candida Lucis
(Usque vices adeò Natura bonique, malique,
Exæquat, justâque manu sua damna rependit)
Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina soles.

Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima cæli
Progenies, ortumque tuum; gemmantia rore
Ut per prata levi lustras, et floribus halans
Purpureum Veris gremium, scenamque virentem
Pingis, et umbriferos colles, et cærula regna ?
Gratia te, Venerisque Lepos, et mille Colorum,
Formarumque chorus sequitur, motusque decentes.
At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris
Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora,
Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor:
Undique lætitiâ florent mortalia corda,
Purus et arridet largis fulgoribus Æther.

Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti
(Quippe nimis teneros posset vis tanta diei
Perturbare, et inexpertos confundere visus)
Nec capere infantes animos, neu cernere credas
Tam variam molem, et miræ spectacula lucis :
Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos
Splendida percussit novitas, traxitque sequentes ;

« PreviousContinue »