Page images
PDF
EPUB

No. IV.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Londini, Martii die 7, 1768.

Dicamne me literis tuis delectatum, an eruditum? Prorsus animi pendeo, tu in literis omne punctum tulisse videris, hoc unum reprehendendum existimo, quòd concisione peccent, etsi tu prolixitatis notam incurrere verearis. Quòd missam ad te duarum odarum versionem intemperanti laude efferas, quòdve meas esse aliquid putâris nugas, id purè putà humanitatis ac comitatis tuæ indicium esse suspicor; quòd autem in sphalmata mea benignus animadverteris, seriò habeo gratiam, uti vice versâ, quòd tam parcus fueris in castigandâ errorum meorum sylvâ, indulgentiæ tuæ adscribo. Itaque etsi summoperè cavendum mihi sit, ne, dum culpam removere studeo, gratiam, quam profiteor,

VOL. II.

C C

profiteor, imminuere videar; non possum tamen apud animum meum impetrare, ut omni penitùs apologiæ supersedeam. Quare non incongruum puto monere, me nullo, sive ostentationis, sive gloriæ studio, ad versus scribendos animum appulisse, quos jam olim in scholæ limine valere jussos, non ante hos tres menses, otio me ad id pelliciente, resumsi; non alia, TMs Meanwσews, ratione, quàm quòd, Latinè redditis 50 circiter odis mercurialis nostri Hafyzi;

cujus amor tantùm mihi crescit in horas, Quantùm vere novo viridis se subjicit alnus: in ipso progressu operis tam immanem observavi metaphrasis meæ à prototypo difformitatem, ut me laboris fastidium ceperit. Nam etsi præter illam inficetam, sed religiosam versionem, quam singulis distichis subscriptam vides, aliam liberiorem et tersiorem, Latinâ æquè ac Gallicâ

linguâ,

linguâ, præ manibus habeam; tamen non est minùs discrepans à textu, quàm

حکایت زردوز و بر

یا باف

Historia aurifabri et storearum textoris.

Hoc est,

HAFIZ.

Accedit, quod sæpissimè ad exprimendum unius monosyllabi sensum, sesquipedali paraphrasi sit utendum. Proinde non abs re futurum judicavi, ligatâ nonnunquam oratione textum Persicum æmulari; cujus tamen qualicunque successui illud semper obstabit, quòd in Ghazelâ, nulla sit versuum cohæsio et aλλŋλovxía, cujus defectum Latina poësis nullâ ratione admittit. Sed de his affatìm.

Librum de poësi Hebræorum quem commendas, episcopi Oxoniensis, quemve tibi pro exemplari proposuisti, legi jam aliàs, et quidem magnâ cum voluptate, quamvis in præsentiarum parum ex illo memoriæ meæ inhæreat; hoc unum recordor,

CC 2

dor, quòd dictione æquè ac methodo sit præditus admirabili. Flores Græci et Orientales epistolæ tuæ interspersi, oppidò me delectaverunt, et observo tuum in eorum delectu judicium. Propositum autem Orientem visendi, laudo quidem, sed prævie suadeo ut linguæ seu Turcica seu vulgaris Arabicæ usum tibi familiarem reddas, si profectum et voluptatem ex itinere illo consequi est animus, quandoquidem non aliâ ratione Mahometanos affari conceditur.

Quod de servili Turcarum imitatione dixi, non de omni imitatione dictum volo. Scio enim multos imitando archetypum superâsse, uti hoc, Georgica Virgilii, et Hesiodi pya nai μépaι testantur. Nec ipse Hafyz negaverit nonnulla se ab aliis mutuatum, utpote quem non puduerit subindè integros versus transcribere: sicut ille est in ipso frontis opere: quem, mutato tantùm hemistichiorum ordine, Tezido filio surripuit,

surripuit, apud quem ita legitur;

كي

نور کاسا و ناولها الا یا ایها الله کی

ut nihil dicam de integrâ ferè ghazelâ alio

in loco, &c. &c. Offendor enimverò insulsâ illâ et penè continuâ poëtarum Turcarum imitatione, de quibus non ineptè quis dictum putet,

O imitatores, servum pecus 1

ut Horatius noster, &c.

Quæris quid sentiam de aliis Persarum poëtis? numve solum Hafyz ore rotundo loqui censeam? Absit! quis enim potest primam Sadii paginam inspicere, quin se in exstasin rapi sentiat? Immo scire te volo, mihi primum stimulum additum fuisse ad Orientales literas perdiscendas hâc Sadii strophâ, quam fortuitò didascalus meus Constantinopoli recitavit et interpretatus est:

« PreviousContinue »