Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

BOOL LIBR 6-MAR 1919

OXFORD

PRAEFATIO.

Quod tanquam hereditate a patre meo in me transiit literarum artiumque priscaram studium haud vulgare, multorumque ex civibus meis exterisque favor plane singularis me permoverunt, ut quod ante decem amplius annos institueram, librorum lectissimorum partimque rarissimorum thesaurum impensâ operâ magnisque sumtibus in usus bibliophilorum undique colligere pergerem, quantumvis interim Martis furor tot in terris maximeque in Germania omnia conturbans etiam literarum artiumque bonarum studiis ruinam minaretur.

Apparatus Literarii sive catalogi istorum librorum duos nunc tomos suo quemque indice instructos Musarum cultoribus trado. Indices hos, magnâ diligentiâ.confectos locupletissimosque, adiunxi, ut vitio mederer, quo Apparatum Literarium laborare probe intelligo. Cum enim, quoties librorum iustam copiam coëmi, toties huius catalogi novum missum evulgem, fieri nullo

modo potuit, ut libri aut ex disciplinarum serie, aut alio quodam ordine certo eoque ad promte facileque inveniendum quod quaeras accommodato disponerentur. Hoc igitur quidquid est vitii, catalogi usum non impediet, si quis indices pervolvere non gravabitur.

Ingentem numerum librorum utilissimorum, rarissimorum, splendidissimorum Apparatus Literarius complectitur. Horum omnium titulos summâ diligentiâ indicavi; ut hic catalogus non indignus videatur, qui inter instrumenta literaria locum occupet. Praeterea, quantum licuit, cavi libros inferre, quibus ad summam integritatem vel minima pars deesset; eorumque, qui multipartiti essent, singulas partes accurate, recensui.

Plurimorum librorum titulis adnotationes, quae de praestantia illorum insigni aut magna raritate agerent, laudatis optimis historiae literariae auctoribus, adiungere facile nec sine magno meo ad melius vendendum usu potuissem. Sed partim metuebam, ne catalogus, ipse iam per se satis amplus, in nimiam molem excresceret; partim magis placebat, huiusmodi notas, si a bibliophilis expeterentur, singulari libello complecti, qui fortasse alio tempore prodibit.

Quod attinet externam librorum faciem, ligaturam parum curans, diligenter caveo, ne exemplaria sordibus atramentove inquinata nanciita tamen ut libros vetustos rarosque hac

scar,

lege paullo minus adstringam. Quod si talium librorum exemplaria passim in textu lineas atramento subductas aut in marginibus notulas manu adscriptas habent, cuiusmodi aliquot, sed pauca numero, nactus sum, ea ut non dubitavi coëmere, sic hac conditione vendo, ut ne liceat emtori praestinata ob tale vitium redhibere. Libraria enim negotiatio, qualem ego factito, aliunde tot tam gravia damna accipit, ut hanc conditionem summo iure ferre possim.

Cum huius catalogi ea pars, quae Num. 11744 complectitur, iterum, titulis pretiisque librorum plurimorum mutatis, typis exscripta sit, rogatos volo emtores, ut librorum singulorum, quotquot illa parte continentur, et tituli verba prima et pretium mihi significare ne omittant.

Ceterum etsi libros, quorum copia librariis in Germania adhuc suppetit, hoc in catalogo fere omisi, tamen si quis meâ illos operâ coëmere voluerit, perlibenter ei sicque commodabo, ut eadem mihi, quae ipsis librorum redemtoribus, pretia solvat.

Scrib. Lipsiae mense Decembri 1806.

Io. Aug. Gottl. Weigel.

!

« PreviousContinue »