Properzstudien

Front Cover
Mühl, 1907 - 30 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 15 - Me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo Et caput in verna semper habere rosa. Atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas, Sparserit et nigras alba senecta comas, Tum mihi naturae libeat perdiscere mores, Quis deus hanc mundi temperet arte domum, Qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis Cornibus in plenum menstrua luna redit...
Page 21 - AT vos incertam, mortales, funeris horam quaeritis, et qua sit mors aditura via ; quaeritis et caelo, Phoenicum inventa, sereno, quae sit stella homini commoda quaeque mala ! , seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos, et maris et terrae caeca pericla viae.
Page 28 - Et tamen emerui generosos vestis honores, - Nec mea de sterili facta rapina domo. Tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata levamen, Condita sunt vestro lumina nostra sinu. Vidimus et fratrem sellam geminasse curulem, 65 Consule quo facto, tempore rapta soror.
Page 7 - Aetna ad tua rorantes carmina flexit equos: miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro turba puellarum si mea verba colit? quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis, nec camera auratas inter eburna trabes. nec mea Phaeacas aequant pomaria silvas, non operosa rigat Marcius antra liquor: at Musae comites, et carmina cara legenti, et defessa choris Calliopea meis.
Page 16 - ... coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et quid natura, docebat: quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo...
Page 18 - Quot sine aqua Parthus milia currat equus. Cogor et e tabula pictos ediscere mundos, Qualis et haec docti sit positura dei, Quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu, Ventus in Italiam qui bene vela ferat.
Page 14 - Chremeta 40 eludente senem comis garrire libellos unus vivorum, Fundani; Pollio regum facta canit pede ter percusso; forte epos acer, ut nemo, Varius ducit ; molle atque facetum Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae.
Page 19 - ... orbem. sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum, congeriem secuit sectamque in membra redegit : principio terram, ne non aequalis ab omni parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Page 5 - Sat mea sit magna si tres sint pompa libelli quos ego Persephonae maxima dona feram (el.
Page 17 - Theseae bracchia longa viae. 25 illic vel studiis animum emendare Platonis incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis; persequar aut Studium linguae, Demosthenis arma, librorumque tuos, docte Menandre, sales; aut certe tabulae capient mea lumina pictae, M sive ebore exactae, seu magis aere, manus.

Bibliographic information