Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora, Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti Altior huic verò sensu, majorque videtur Addita, Judicioque arctè connexa potestas, Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis, Hæc simul, assiduo depascens omnia visu, Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo, Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus Lumina conjurant inter se, & mutua fulgent. Nec minor in geminis viget auribus insita virtus, Nec tantum in curvis quæ pervigil excubetantris Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu Aëriis invecta rotis) longèque recurset: Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas, Et mulcere dedit dictis & tollere corda, Verbaque metiri numeris, versuque ligare Repperit, & quicquid discant Libethrides undæ, Calliope quotiès, quoties Pater ipse canendi Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti Inspiret dulces animas, digitisque figuret. At medias fauces, & linguæ humentia templa Gustus habet, quà se insinuet jucunda saporum Luxuries, dona Áutumni, Bacchique voluptas. Naribus interea consedit odora hominum vis, Docta leves captare auras, Panchaïa quales Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant Roscida, cum Zephyri furtìm sub vesperis horâ Respondet votis, mollemque aspirat amorem. Tot portas altæ capitis circumdedit arci Alma Parens, sensûsque vias per membra reclusit; Haud solas : namque intùs agit yivata facultas, Quà sese explorat, contemplatusque repentè Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum quant. Respice, cui a cunis tristes extinxit ocellos, Sæva & in eternas mersit natura tenebras : L Illi ignota dies lucet, vernusque colorum duplex, Undique proporrò sociis, quacunque patescit Notitiæ campus, mistæ lasciva feruntur Turba voluptatis comites, formæque dolorum Terribiles visu, & portâ glomerantur in omni. Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud, Quo facere & fungi, quo res existere circùm Quamque sibi proprio cum corpore scimus, & ire Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi. Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte Affectare viam, atque animi tentare latebras Materies (dictis aures adverte faventes) Exsequar. Imprimis spatii quam multa per æquor Millia multigenis pandant se corpora seclis, Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit Amplecti, nedum propriùs deprendere sensu, Molis egens certæ, aut solido sine robore, cujus Denique mobilitas linquit, texturave partes, Ulla nec orarum circumcæsura coërcet. Hæc conjuncta adeò totâ compage fatetur Mundus, & extremo clamant in limine rerum, (Si rebus datur Extremum) primordia. Firmat Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum Audeat?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis. Inde potestatum enasci densissima proles ; Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat, Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris, Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ Particulas præstare leves, & semina rerum. Nunc oculos igitur pascunt, & luce ministra Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem, Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè Detorquent, retròque docent se vertere flammas. Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu, |