Page images
PDF
EPUB

FRAGMENTS OF A POEM

INTENDED TO HAVE BEEN ENTITLED, DE PRINCIPIIS COGITANDI.

LIBER PRIMUS.

AD FAVONIUM.

UNDE Animus scire incipiat: quibus inchoet

orsa

Principiis seriem rerum, tenuemque catenam
Mnemosyne: Ratio unde rudi sub pectore tardum
Augeat imperium ; & primum mortalibus ægris
Ira, Dolor, Metus, & Curæ nascantur inanes,
Hinc canere aggredior. Nec dedignare canentem,
O decus! Angliacæ certe O lux altera gentis!
Si quà primus iter monstras, vestigia conor
Signare incertâ, tremulâque insistere plantâ.
Quin potius duc ipse (potes namque omnia)

sanctum
Ad limen, (si ritè adeo, si pectore puro,)

Obscuræ reserans Naturæ ingentia claustra.
Tu cæcas rerum causas, fontemque severum
Pande, Pater; tibi enim, tibi, veri magne Sa-

cerdos, Corda patent hominum, atque altæ penetralia

Mentis. Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favoni, (Quod tibi crescit opus) simplex nec despice

carmen, Nec vatem: non illa leves primordia motus, Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabile

quicquid Usquam oritur, trahit hinc ortum; nec surgit ad

auras, Quin ea conspirent simul, eventusque secundent. Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus, Dulce & amicitiæ vinclum: Sapientia dia Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans, Deformesque fugat curas, vanosque timores: Scilicet & rerum crescit pulcherrima Virtus. Illa etiam, quæ te (mirùm) noctesque diesque Assiduè fovet inspirans, linguamque sequentem

Temperat in numeros, atque horas mulcet inertes;
Aurea non aliâ se jactat origine Musa.

Principio, ut magnum fædus Natura creatrix
Firmavit, tardis jussitque inolescere membris
Sublimes animas; tenebroso in carcere partem
Noluit ætheream longo torpere veterno:
Nec per se proprium passa exercere vigorem est,
Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus,
Ponderis oblita, & cælestis conscia flammæ.
Idcircò innumero ductu tremere undique fibras
Nervorum instituit: tum toto corpore miscens
Implicuit latè ramos, & sensile textum,
Implevitque humore suo (seu lympha vocanda,
Sive aura est) tenuis certè, atque levissima quædam
Vis versatur agens, parvosque infusa canales
Perfluit; assidué externis quæ concita plagis,
Mobilis, incussique fidelis nuntia motûs,
Hinc indè accensâ contage relabitur usque
Ad

superas hominis sedes, arcemque cerebri. Namque illic posuit solium, & sua templa sacravit Mens animi: hanc circum coëunt, densoque fe

runtur Agmine notitiæ, simulacraque tenuia rerum :

[ocr errors]

Ecce autem naturæ ingens aperitur imago
Immensæ, variique patent commercia mundi.

Ac uti longinquis descendunt montibus amnes
Velivolus Tamisis, flaventisque Indus arenæ,
Euphratesque, Tagusque, & opimo flumine Ganges,
Undas quisque suas volvens, cursuque sonoro
In mare prorumpunt: hos magno acclinis in antro
Excipit Oceanus, natorumque ordine longo
Dona recognoscit venientům, ultròque serenat
Cæruleam faciem, & diffuso marmore ridet.
Haud aliter species properant se inferre novellæ.
Certatim menti, atque aditus quino agmine com-

plent. Primas tactus agit partes, primusque minutæ Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem. Non idem huic modus est, qui fratribus: am

plius ill Imperium affectat senior, penitusque medullis, Visceribusque habitat totis, pellisque recentem Funditur in telam, & latè per stamina vivit. Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo Multiplices solvit tunicas, & vincula rupit; Sopitus molli somno, tepidoque liquore

Circumfusus adhuc: tactus tamen aura lacessit Jamdudum levior sensus, animamque reclusit. Idque magis simul, ac solitum blandumque ca

lorem Frigore mutavit cæli, quod verberat acri Impete inassuetos artus: tum sævior adstat, Humanæque comes vitæ Dolor excipit; ille Cunctantem frustrà & tremulo multa ore que

rentem Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis. Tum species primùm patefacta est candida Lucis (Usque vices adeò Natura bonique, malique, Exæquat, justáque manu sua damna rependit) Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina

soles. Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima cæli Progenies, ortumque tuum ; gemmantia rore Ut per prata levi lustras, & floribus halans Purpureum Veris gremium, scenamque virentem Pingis, & umbriferos colles, & cærula regna? Gratia te, Venerisque Lepos, & mille Colorum, Formarumque chorus sequitur, Motusque decentes. At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris

« PreviousContinue »