Page images
PDF
EPUB

mumn

J. B. GAILII

PRÆFATIO.

Si quis lectorum forte miretur inter tot viros eximios, nec minus litterarum latinarum scientia quam scribendi elegantia præstantes, quorum

nominibus

præclare (idque quotidie magis) commendantur editiones a V. Cl. Lemaire vulgatæ; si quis, inquam, miretur inter ejusmodi nomina hujus etiam nomen conspici, quem multo plus adhuc operæ græcis dedisse rebus sciat; is, dummodo recordari voluerit, me quoque olim editionem Phædri cum versione gallica et brevi verborum enarratione in lucem aspectumque hominum doctorum protulisse (1), ingruentibus heu! inter nostrates discordiarum procellis, armorum inter strepitum, fame insuper imminente, iis demum temporibus, in quibus etsi famis non famæ cura exstimularet eos qui litteris operam dabant, attamen nostra Phædri versio aliquot exornata fuit suffragiis, quum in universitate Franciæ, tum etiam apud exteros (2), fortasse minus temerarium nostrum consilium judicabit. Certe quidem ea ipsa prior editio, quum æquis harum scripturarum existimatoribus non omnino displicuisset, et virum sum

(1) Vid. infr. T. I, p. 145. Quid de nostra Æsopi editione judicandum sit, aperte declarat nostra Xenophontis editio (T. I, 1" part. Notice historique, p. 179 et pass.)

(2) Vid. infr. T. I, p. 145.

mum Nic. El. Lemaire impulit, ut de Phædro ad reliquos Classicos jam editos adjungendo cogitans, ad me potissimum se converteret; et ipse, ut minus timide ac diffidenter munus oblatum susciperem, effecit. Erexit quoque ac confirmavit illud, quod tot tamque egregias Phædri editiones, et ante, et post meam, ad hanc diem vulgatas viderem, ex quibus ingens novo editori subsidium esset comparatum.

Atque hic animum meum tentari sentio, ut (quanquam arduum et difficile) efferam justa prædicatione acumen singulare, doctrinam abundantem, diligentiam summam, eorum hominum laudes, qui quum in Germania præsertim, tum in Anglia et in Batavia, omni genere litterariæ laudis maxime florent. Quid dicam de litteris græcis, quas ita callent, ut patrias ceteri linguas? quid etiam de Latinis ? Quarum sane non usuram tantum perceperunt ad intelligendum atque scribendum; ipsam etiam teneritatem illam veterum linguarum et quoddam quasi lenocinium ita didicere, ita exprimunt,

æque ac indigenæ utantur. Nec igitur mirum, multos nostra, multos patrum, atque etiam majorum memoria, extitisse per gentem Teutonicam præcipue, quorum sedulitati, doctrinæ, studiis eximiæ debeantur editiones, non modo scriptorum veterum fere omnium, verum adhuc ipsius, de quo nunc agimus, Phædri. Inter quos fabellarum editores non difficile dictu est, quantum vir summus Joannes Gottl. Samuel SCHWABE inter omnes excellat quum scriptionis elegantia et candore styli, tum plane ingenii acumine atque abundantia doctrinæ. Hinc simul ac novæ editionis Phædri adornandæ natum est apud me consilium, nihil habui antiquius, quam ut in nostram editionem transferrem

utiis

integram Schwabii (1), cujus miram sagacitatem in vitiis odorandis, et parem solertiam in iisdem tollendis, non dubitem critices studiosis, tanquam præclarum hajus artis exemplum, commendare : doctrina autem est ejusmodi, ut in locis obscuris nihil, quod conduceret ad explanandos eos, prætermitteret. Quapropter per omnia secutus sum recensionem textus, qualem Schwabius dederat. Expresserat is editionem Burmannianam, maxime probatam ante ipsum, atque etiam probabilem, nisi quod Burmannus, ablatus eadem fidentia, quam in editoribus anglicis, Bentleio atque Hario, ipse reprehendit, non uno loco formas elegantiores (ut sibi videbatur) Phædro ex ingenio obtruserat. Has pæne omnes, collatis libris manuscriptis, exsulare jussit Schwabius (vide Præfationem ejus, indicemque emendationum pag. 316. hujus voluminis), in singulis ut æquum erat, caute pedetentimque agens: recte, ut opinor, judicans, in poeta, cujus tam pauci supersint codices, nullam religionem posse nimiam videri.

Verum editioni Schwabianæ quæ ratio, quæ ornamenta sint, pluribus verbis quid doceam? Scire ea actutum aventibus præsto sunt ipsius Præfatio (2) proxime subjecta, quæ de instituto consilioque suo prudenter ac copiose disseruit, et ejusdem varii Excursus, vita Phædri ex Phædro, atque Notitia litteraria de Phædri operibus (3), cui feliciter subjunctæ sunt adnotationes emendationesque gallicæ, testantes quantum hæc nostra editio debeat Ant. Alex. Barbier, cujus summa in re bibliographica nostro ævo auctoritas viget; quique

(1) Hæc edita est Brunsvig, 1806, 2 voll. in-8°.
(2) Hujusce tomi, p. 1 sq.
(3) Ibid. p. 29 sq.

« PreviousContinue »