Page images
PDF
EPUB

TABULA III.

Ad pag. 439, Tom. I. Ornamentum est e Picturis Vasculorum
Græcorum Tischbeinianis, T. II, n. 58. Exhibitus est servulus,
indutus tunica, corrugata plicis scite compositis, dominæ se-
denti, altera manu speculum, altera penicillum tenenti, aquam
ad manus abluendas ministrans. Plura dabit Nota Böttigeri
ad lib. II, fab. V, 11... 13.

Ad pag. 464, Tom. I. Servus quem istis jocatus Cæsar allo-
quitur: «Non multum egisti et opera nequidquam perit. »
Unus est servulis venustioribus quos Veteres Atrienses voca-
bant. Atriensis noster, tunica destricta, alticinctus, alveolo
ligneo munitus, quo mox æstuantem humum conspergebat,
comis officii pretium desperans, tristis, demisso capite, stat
ante Cæsarem.

Exhibet et tabula speciem xysti, i. e. ambulationis ante por-
ticum columnis et vitibus exornatæ.

Ad

pag. 51, Tom. II. In cubiculo columnis adornato, con-

spicitur pater, antiqua sedens cathedra; circumstant duo libe-
ri, filia tamen propius sicut opem implorans et fratris jocos
criminata; pater dextra speculum, caussam contumeliæ et
querclarum tenet, quod, postquam amplexus esset utrumque,
monitionis sapientia conspicuæ materiam fecit, ut filius pul-
chritudine egregius, vitaret animi corruptionem, et filia cor-
poris minus commendabilem formam virtutibus redimeret.

TABULA VII.

Ad pag. 176, Tom. II. Monumentum sepulcrale, petitum e L.
Begeri Lucernis sepulcral. icon. P. I, tab. 1. Sedet Prometheus,
auctor vulgi fictilis (Phædr. lib. IV, fab. XIV, 5) tenens spa-
thulam fictoriam, et figuram puellarem, jam e luto fictam,
attentius intuens, adstante Minerva. Fabulam de Prometheo,
Japeti et Ciymenes filio, quem fingunt hominem e luto for-
masse, non pauci antiquitatis scriptores commemorant, quos
laudavi ad lib. IV, fab. XIV, 5, quibus addendus est Fulgen-
tius (1). Nec raro veteres artifices effinxerunt Prometheum &-
Opwmorkioruv (2): quem in faciendo hoc opere habuisse adju-
tricem Minervam, præter alia antiquitatis monumenta (3), et
præter veterum scriptorum testimonia (4), lucerna nostra se-
pulcralis comprobat, in qua vides Minervam, homini a Pro-
metheo ficto immortalem animam inspirantem, unicum, ut

(1) Mythologia lib. II, cap. 9.
(2) Vid. e. c. Anaglyphum in
Visconti V. C. Museo Pio-Clement.
T. IV, tab. XXXIV.

(3) Vid. monumentum in Edit.
Virgilii Heyniana, T. V, p. 318.
Prometheus sedet, hominem, luto
fictum, genu suo insistentem, manu
ante se tenens, altera spathulam,
qua fictores utuntur: adstat Mi-
nerva, papilionem capiti hominis
imponens, symbolum animæ, ad-
stante quoque eadem puelli forma
jam absoluta. Est hæc pars anagly-
phi in sarcophago Villa Pamphilia,
unde in Admirandis exhibitam vi-
demus tab. 66, 67, in Mus. Capit.
T. IV, tab. xxv. Expressum etiam
hoc anaglyphum est in Montefal-

conii Antiquit. expl. Tom. I, Part.
1, pag. 24. Confer Heyne in Re-
cens. Parerg. Tom. VI, Edit. Virg.
pag. 783.

(4) Luciani Prometh. T. I, Opp.
p. 27, Reitz. ὥσπερ ἐκεῖνος οὐκ ὄντων
ἀνθρώπων, τέως ἐννοήσας αὐτοὺς ἀνέ
πλασε. Τοιαῦτα ζώα μορφώσας καὶ δια-
κοσμήσας, ὡς εὐκίνητα τε εἴη καὶ ὀρθῆ
και χαρίεντα. Καὶ τὸ μὲν ὅλον, ἀρχι
τέκτων αὐτὸς ἦν. Συνειργάζετο δέ τοι καὶ
ἡ Αθηνᾶ ἐμπνέουσα τὸν πηλὸν, καὶ ἔμ
ψυχα ποιοῦσα εἶναι τὰ πλάσματα.
Cum quo loco comparandus alius
Hygini, fab. 142: Prometheus,
Japeti filius, primus hominem ex
luto finxit. Postea Vulcanus Jovis
jussu ex luto mulieris effigiem fe-
cit, cui Minerva animam dedit. »

[ocr errors]

ait Begerus (1), hominis donum, cujus virtute etiam post mortem vivit, addens: id sane intendit, qui lucernam propositam effinxit et sepulcro suo intulit, remoturus videlicet mortis angores contemplatione vitæ immortalis, quod justorum animæ ad ætherem purissimum, cujus symbolum Minerva est, et quem ipsa humano luto inspirasset, post mortem rursus adscendant. Tota autem fabula de Prometheo et Minerva videri possit adumbrata esse e verbis Mosis lib. I, cap. 11, 7, ubi deus homini, e gleba terræ formato, flando spiritum vitalem animamque indidisse dicitur. Cui quidem sententiæ monumentum, paullo ante p. præced., not. 3 descriptum, dici vix potest, quid addat roboris (2), nisi quis malit aut cum Lactantio (3) conjicere, primum omnium Prometheum simulacrum hominis formasse de molli et pingui limo, ab eoque primo natam essse artem, et statuas et simulacra fingendi, sicque ortam esse fabulam: aut si hæc non placeant, statuere, Prometheum, non magis morum sanctitate quam doctrina clarum principem, homines mirum in modum efferatos et rudes, nec leges habentes, præceptis humanitatis imbuisse, eosdemque docuisse agriculturam et alias artes, quas protulit, ope ignis adjutus, sicque ad humanitatem perduxisse (4) cujus igitur nomen poetæ, qui omnia figuris involvere et obscurare solebant, ad errorem fabulæ traduxerint (5). Alii in hac re Minervæ alias dant partes. Fingunt enim, Prometheum post factos a se homines, auxilio Minervæ, cælum adscendisse, et adhibita ferula ad rotam Solis, ignem furatum, quem hominibus indicaverit. Ita Servius (6). Plenius rem tradidit Fulgentius (7), scribens: « Prometheum aiunt hominem ex luto finxisse, quem quidem inanimatum atque insensibilem fecerat, cujus opus Minerva mirata spopondit ei, ut si quid

(1) Lucern. Sepulcral. P. I, p. 1. (2) Cf. Banier, Erläuterung der Götterlehre, T. I, p. 240, vers. Schlegel.

(3) Instit. Div. lib. II, cap. 10. (4) Eschyl. Prometh. 441 sqq. (5) Hinc Hygin. Poet. Astron. lib. II, c. 15: « Prometheus, inquit, propter excellentiam ingenii miram homines finxisse existimatur; » Africanus vero lib. III, Chronogr. ap. Euseb. Præp. lib. X, c. 10, p. 491. Viger, quem laudat Huetius De

monstr. evang. p. m. 163, quod homines rudes et simplices Prometheus disciplinis instruxerit, idcirco hominum fictorem creditum esse censet: μετὰ δὲ τέσσαρα καὶ ἐγγενήκοντα ἔτη ἦν Προμηθεύς, ὥς τινες, ὅς πλάσσειν ἀνθρώπους ἐμυθεύετο· σοφὸς gap av, sis maideíav auroùs àñò rus ἄγαν ιδιωτείας μετέπλαττε. Vid. etiam Banier 1. c. T. III, P. 221 sq.

(6) Ad Virg. Ecl. VI, 42; T. I, pag. 160 nost. Editionis. En. (7) Mythol. lib. II, c. 9.

vellet de cælestibus donis ad suum opus adjuvandum inquireret. Ipse nihil se scire ait, quæ bona in cælestibus haberentur, sed si fieri posset, se usque ad superos elevaret, atque exinde si quid figulinæ congruum cerneret melius inire, id est propter septem liberales artes, vel propter septem planetas, quæ in aere currunt, oculatus arbiter præsumsisset. Illa inter oras septemplicis clypei sublatum cælo opificem detulit. Dumque videret omnia cælestia flammatis animata vegetare vaporibus, clam ferulam Phoebeacis applicans rotis, ignem furatus est, quem pectusculo hominis applicans animatum reddit corpus. » In quo argumento mirum quam multa, quam varia narrent Mythologi; quæ singula exsequi hujus loci non est.

TABULA VIII.

Ad pag. 264, Tom. II, e Picturis Herculanens. T. IV, tab. XLU, p. 201. Expressus est Auloedus, duas inflans tibias; de quo fusius disputatum est in Exc. XXX, ad lib. V, fab. VII, 8, 9. Idem argumentum et alibi obvium. Vid. Pitture d' Ercolano, T. IV, tab. xxxiv, p. 163, et quos laudavi in Notis ad h. 1.

PRÆFATIO

J. G. S. SCHWABII.

QUUM ante hos viginti et quatuor annos Editionem Phædri, cum selectis Variorum notis, quibus meas adjeceram Observationes, in lucem emisissem, ego quidem vehementer gaudebam, animadvertens, opellam meam qualemcunque Viris doctis non displicuisse, imo vero a plurimis magnos huic impertitos esse plausus. Neque etiam subsequenti tempore defuerunt elegantiæ et doctrinæ laude conspicui viri, qui meam Phædri Editionem reliquas utilitate superare censerent (1). Ego vero, ut ingenue fatear, et usu edoctus, et virorum doctorum suffragiis monitus, mox intelligere cœpi, non pauca in hocce opusculo esse vel manca, vel non satis accurate exposita, quo maxime referendi Codicum MSS. nec non editionum et Versionum Indices; quædam quæ, etsi utilia, interpretando tamen Phædro parum inservire viderentur; nonnulla etiam, quæ essent aut male digesta, aut non satis lucide explicata; nonnulla denique textus loca, parum emendate edita. Maxime erat optandum, ut Notæ criticæ a reliquis separatæ comparuissent. Nune ́demum enim intelligebam, tali Notarum permixtione usum libri redditum esse difficiliorem et molestiorem. Hoc igitur erat in votis, ut si quando nova Phædri Editio, me curante, in vulgus ederetur, ea quidem hisce occurreret omnibus, et si fieri posset, novis aucta incrementis prodiret. Quibus votis an nova Editio, quam linguæ Latinæ et Litteraturæ

(1) Vid. Eschenburgii V. Cl. Handbuch der klassischen Litteratur, pag. 248, edit. II. Censor doctus in Allg. Litt. Zeit. ann. 1785, tom. II, pag. 195. Lange in præf. ad Phædrum, pag. xv.

« PreviousContinue »