Page images
PDF
EPUB

sibi tot lucubrationibus diligenter scriptis omnes litterarum amantes tantopere devinxit. Nostrum est nunc dicere, quibus additamentis editionem viri præstantissimi augere plenioremque reddere simus conati, vel proprio marte quædam omissa explentes, vel mutuati a viris qui, ætate qualibet, Phædro curas (1) impenderunt : inter quos præsertim grato memoris animi sensu nominandus Fr. J. Desbillonius, ex inclyta illa societate JESU, unde tot prodiere magni nominis critici, litteratores peritissimi, emunctæ latinitatis auctores, homines denique in theologia magni, in philosophia probati, in eloquentia sacra summi antistites (2).

Desbillonius autem disciplinam illam , quam jure meritoque sacram dicimus, universam ex antiquis novisque fontibus perceperat, in latinis litteris poeta (3) felicissimus, urbanaque expolitione cultus; vir omni laude major, ut in scribendo ingeniosus et sagax, ita in agendo simplex, nativa spectandus morum ingenuitate, Fontanius alter: quem juventus studiosa, quem vir princeps magni nominis (4), quem exteræ gentes quæ eum e nostra Gallia profugum exceperunt, quem

illustris societas et Gallia quas insignes pariter suo exornavit nomine, quem omnes demum vellent redivivum (5). Re

(1) Ut clar. Brotierius noster, de quo sæpe mentio in nostris adnotationibus.

(2) Testis inter multos Bourdalove, in quo, vel uno, exstat inclyta et logices et eloquentiæ schola, nunquam intermoritura.

(3) Après avoir professé avec distinction dans plusieurs villes de France, il demanda et obtint la permission de renoncer à l'enseignement, pour se livrer avec plus de suite à son talent pour la poésie. ( Biogr. Michaud.)

(4) L'électeur de Bavière lui avait offert à Manheim une retraite honorable. (Biogr. Mich. ad voc. Desbillons.)

(5) Obligeant, portant dans la société cette franchise, partage d'un coeur droit, il fut chéri de tous ceux qui le connaissaient. ( Biogr. Mich.)

cordantur certe, qui noverunt (1), illos pacatos, sedatos, graves sermones ejus, hilares etiam interdum, et dulces, et quamvis respersos salibus, semper tamen verecundos, simplices semper. Quam moderate , quam pie et religiose, quam christiano animo adversas res pertulerit, de societate JESU, de solito regimine, de patria, de studiis dejectus, fidem faciunt sequentia verba: « annum jam ante hujus seculi (seculi XVIII) sexagesimum disputationes de vita scriptisque Phædri, cura pertinaci ac labore longo institutas, confeceram, simulque commentarios ad ipsius fabellas adjeceram amplissimos; et ista etiam omnia, ab hominibus societatis JESU eruditis approbata, typographi aliquot parisienses, sub auspiciis illustrissimi domini de Malesherbes, in lucem emittenda publicam susceperant; quum inexspectata calamitas de meis me studiis dejecit, sedemque apud exteros quærere coegit. »

Francogallus Francogallo de litteris bene merito debitum exsolvi laudum vectigal; litteris deditus, non poteram non eos reminisci dies, in quibus mihi musarum limen intrare cupienti benevolam protendebat manum Desbillonius, me nominans cum laude auctorem orationis latinæ a me tunc temporis habitæ in universitate parisiensi, et opusculi quod, recens a scholis, in vulgus edidi, et cui titulus, Dialogues des Morts, etc.

Schwabius, in vita Phædri, in variis excursibus, in Notitia litteraria ad Desbillonium sæpius lectorem revocat. Operæ igitur pretium fore duximus, si nostræ huic editioni insereremus illius disputationes, 1° de vita Phædri (2); 2° de fabulis ejusdem ; 3o de fabula

(1) Il mourut le 19 mars 1789. ( Biogr. Mich.) (2) Vide infr. T. I, p. 155 sq.

rum Phædri editionibus. Existimavimus insuper aliquid huic nostræ editioni defuturum, si omitteremus doctam F. Adry disputationem de quatuor Phædri codicibus (1), dein examen, cui idem vir clarissimus subjicit novas fabulas Phædro, ex codice Perottino, attributas (2), quas ad fidem editionis neapolitanæ (3) juris publici fecimus, cum adnotatiunculis, ne in immensum excrescat volumen.

Quum tot ac tanta (et alia bene multa in nostro indice enumerata) nobis Phædrum edentibus sese offerrent subsidia, pauca erant propriis viribus aut potius nostro periculo peragenda. Attamen non omnino oleum perdidisse sibi videbitur lector evolvens nostras adnotationes (4) ad præpositiones latinas cum græcis interdum collatas (5); 2° emendationes quasdam nostræ versionis gallicæ; 3° varios Excursus; 4° nostram dissertationem de quibusdam Phædri locis ad geographiam pertinentibus, scriptam gallice, utpote e nostro excerptam philologo, quam ad calcem posterioris tomi reperiet.

[ocr errors]

(1) Vid. ibid. p. 185 sq.; et insuper, Magasin encyclopéd. Millin, 6* ann. 1800, T. II, p. 441 sq.

(2) Ibid. p. 197 (3) Anni 1811.

(4) Littera G duobus [sic] uncis inclusas nostras indicat adnotationes.

(5) Vid. passim; et in tomo II, p. 335, Excursum in præp. ünip, quem fortasse longiorem nobis condonabit lector, si rem ipsam et nostrarum lucubrationum curas attentius perpendere voluerit.

J. B. GAIL.

1

EXPLICATIO

BREVIS

TABULARUM LITHOGRAPHICARUM.

VOLUMEN PRIUS.

TABULA I.

Exhibet hæc tabula (1) Esopuni, sedentem, oculis in terram defixis, meditanti similem, quasi contexentem fabulam, et ad scribendum se accingentem. Fabula, quam meditari videtur, et quæ non animo modo, sed

prope

oculis ejus obversatur, est nota illa de Vulpe et Grue fabula (2). Adsunt juxta duo Genji pueri, quorum alter manu tenet coronam lauream, Æsopo imponendam, alter tæniam, qua coronam religet. Artifex, blando hortatu Böttigeri V. C. excitatus, in inveniendo hocce ornamento, basin fecit Imaginem Philostrati, cujus argumentum simplex et felix est, judicante Heynio V. S. (3). Leguntur autem apud Philostratum haec (4): Αισώπω πάντα των ανθρώπων εκμεμύθωται. Και λόγου τοις θηρίοις μεταδέδωκε, λόγου ένεκα. Πλεονεξίαν τε γάρ επικόπτει, και ύβριν ελαύνει και απάτην. Και ταύτα λέων τις αυτώ υποκρίνεται, και αλώπηξ, και ίππος, νή Δία, και ουδέ η χελώνη άφωνος, υφ' ών τα παιδία μαθηταί γίνονται των του βίου πραγμάτων. Ευδοκιμούντες ούν οι Μύθοι διά τον Αίσωπον, φοιτώσιν επί τας θύρας του σοφού, ταινίαις αυτόν ανασήσοντες, και στεφανώσοντες αυτόν θαλλού στεφάνω. Ο δε,

2

(1) Hanc invenies post libri titu- (2) Vid. Æsopi fab. 327. Hauptm. lum, pag. vj, ante J. B. Gailii præ- coll. Phædr. lib. I, fab. XXVI. fationem : at ceteræ Tabulæ quas Quas enim partes Æsopus grui dedit Schwabius in fronte cujusque libri agendas, easdem dat Phædrus ciapponendas signaverat, sæpius in coniæ. nostra editione ad versus fabulæ (3) Opusc. Acad. Vol. V, p. 29. proprios referuntur, Ep.

(4) Icon. lib. III.

[ocr errors]

oίμαι, τινα υφαίνει μύθον. Το γάρ μειδίαμα του προσώπου, και οι οφθαλμοί, κατά της γης εστώτες τούτο δηλούσιν. Οίδεν ο ζωγράφος, ότι αι των μύθων φροντίδες ανειμένης της ψυχής δέονται. Φιλοσοφεί δε η γραφή και τα των μύθων σώματα. Θηρία γάρ συμβάλλουσα ανθρώπους, περίίστησε χορόν τώ Αισώπω, από της εκείνου σκηνής συμπλάσασα. Κορυφαία δέ του χορού ή αλώπηξ γέγραπται. Χρήται γάρ αυτή ο Αίσωπος διακόνω των πλείστων υποθέσεων, ώσπερ ή κωμωδία το Δάω. Ιn hac igitur Philostrati imagine accedunt Mythi, coronam frondeam tæniis religatam manu tenentes, qua cingant caput Æsopi. Qua specie, quo habitu accesserint, Philostratus non docet; placuit tamen artifici nostro, Mythorum partes tribuere Geniis pueris, qui ita designati, an esse possint pro Mythis, alii viderint. Mihi quidem in mentem veniebat, an forte respexerit artifex verba Philostrati : υφ' ών τα παιδία μαθηταί γίνονται των του βίου πραγμάτων. Jam vero Philostratus non diserte dicit, Æsopusne expressus fuerit sedens, sed fit probabile Heynio, loco supra citato. Itaque hoc nomine laudibus ornandus est Catelius, qui etiam in reliquis Æsopum fere totum e Philostrato expressit. Apud eumdem Æsopus circumdatus est animantium choro, quæ in ejus fabulis celebrantur, inter quæ primum locum occupat Vulpes, secundum haud dubie Lupus. Lupus enim secundas a Vulpe partes agere solet (1). Ex quo intelligi potest, Catelium prudenter legisse fabulam de Vulpe et Grue. Hæc una autem ei sufficere videbatur, ad notandum Æsopum, fabulatorem. Neque etiam in tam exiguo spatio iste animantium chorus commode reddi posse videbatur.

TABULA II.

Ad pag. 359, Tom. I. Hæc, quæ vides, petita sunt ex Picturis Herculanensibus, T. IV, tab. xxxvII, p. 175. Visitur autem persona tragica, in suggestu, ad quem per aliquot gradus adscenditur, exposita. Erudite, ut solet, rem explicavit Böttiger V. C. cujus Notam lege ad lib. I, fab. VII, 1, 2. Complures ejusmodi personas cælo redditas vides libro cit. Tom. IV, tab. XXXIII... XXXIX, it. p. II, 19, 23, 25, 73. (In hac tabula vulpem subjectam picturæ primæ addidimus. Ed.)

(1) Heyne, loc. cit. Non pænitet Archilochi in Matthiæ Vir. Clar. Huschkium V. Cl. conjecturæ, qua Miscellaneis Philosophicis Vol. I, adducitur, ut credat, tertio loco edition. Altenburg. 1803, in-8° fuisse simium. Lege Diss. de Fab. maj.

« PreviousContinue »